monumenta.ch > Beda Venerabilis > 12
Beda, In Lucae Evang. Expositio, 4, XI. <<<     >>> XIII.

Beda Venerabilis, In Lucae Evangelium Expositio, 4, CAPUT XII.

1 Multis autem turbis concurrentibus ita ut se invicem conculcarent, coepit dicere ad discipulos suos: Attendite a fermento Pharisaeorum quod est hypocrisis. Ad hoc fermentum pertinent omnia quae recumbens apud Pharisaeum superius disputaverat. De quo et Apostolus praecipit: Itaque epulemur, non in fermento veteri, neque in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis [I Cor V]. Nam sicut modicum fermentum totam farinae qui iniicitur massam corrumpit, universamque mox conspersionem suo sapore commaculat, sic nimirum simulatio cuius semel animum imbuerit, tota virtutum sinceritate et veritate fraudabit.
2 Nihil autem opertum est quod non reveletur, neque absconditum quod non sciatur. Et quomodo in praesenti saeculo multorum diu latet hypocrisis? Ergo de futuro tempore intelligendum, quando iudicabit Deus occulta hominum. Nam sicut unus amicorum beati Iob verissime dixit: Laus impiorum brevis est, et gaudium hypocritae ad instar puncti.
3 Si ascenderit usque ad coelum superbia eius, et caput eius nubes tetigerit, quasi sterquilinium in fine perdetur [Iob. XX]. In fine, inquit, perdetur, qui in principio florere videbatur. Est ergo sensus: Attendite ne aemulemini simulatores, quia veniet profecto tempus, in quo et vestra virtus omnibus, et eorum reveletur hypocrisis. Verum quod sequitur:
4 Quoniam quae in tenebris dixistis, in lumine dicentur, et quod in aure locuti estis in cubiculis, praedicabitur in tectis, non solum in futuro, quando cuncta cordium abscondita proferentur ad lucem, sed et in praesenti tempore potest congruenter accipi. Quoniam quae inter tenebras quondam pressurarum carcerumque umbras vel locuti vel passi sunt apostoli, nunc clarificata per orbem Ecclesia, lectis eorum actibus publice praedicantur.
5 Sane quod ait, Praedicabitur in tectis, iuxta morem provinciae Palestinae loquitur, ubi solent in tectis residere. Non enim tecta nostro more culminibus sublimata, sed plano schemate faciunt aequalia. Unde lex praecepit ut qui novam domum aedificaret, murum tecti poneret in gyro, ne funderetur ibi sanguis innoxius, labente aliquo et in praeceps ruente.
6 Et in templi constructione legimus: Texit quoque domum laquearibus cedrinis, et aedificavit tabulatum super omnem domum quinque cubitis altitudinis. Ergo praedicabitur in tectis, cunctis audientibus palam dicetur.
7 Dico autem vobis amicis meis, ne terreamini ab his qui occidunt corpus, et post haec non habent amplius quid facient. Si persecutores sanctorum occisis corporibus, non habent amplius quid contra illos agant, ergo supervacua furiunt insania, qui mortua martyrum membra feris avibusque discerpenda proiiciunt, vel in auras extenuari, vel in undas solvi, vel per flammas in cinerem faciunt redigi, cum nequaquam omnipotentiae Dei quin ea resuscitando vivificet obsistere possint.
8 Timete eum qui postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam. Quia duo sunt genera persecutorum, unum palam saevientium, alterum ficte fraudulenterque blandientium: contra utrumque nos munire atque instituere volens Salvator, et supra ab hypocrisi Pharisaeorum attendere, et hic a carnificum caede praecipit non timere, quia videlicet post mortem nec horum crudelitas, nec illorum valeat simulatio durare.
9 Domino potius qui semper videat placendum, Dominum qui semper punire vel liberare queat, esse timendum.
10 Nonne quinque passeres veneunt dipondio, et unus ex illis non est in oblivione coram Deo? Si minutissima, inquit, animalia, et quae quolibet per aera feruntur volatilia Deus oblivisci non potest, vos qui ad imaginem facti estis Creatoris, non debetis terreri ab iis qui occidunt corpus, quia qui irrationabilia gubernat, rationabilia curare non desinit.
11 Dipondius quo quinque passeres veneunt, id est venduntur, genus est ponderis levissimi, ex duobus assibus compositi. Quaerit fortasse aliquis, quomodo dicat Apostolus: Nunquid de bobus cura est Deo [I Cor. IX]? cum utique bos passere pretiosior existat. Sed aliud cura, aliud vero est scientia. Denique numerus capillorum de quo consequenter ait:
12 Sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt, non in actu computationis, sed in facultate cognitionis accipitur. Non enim sollicitam Deus curae numerantis intendit excubiam, sed cui cognita sunt omnia, quasi numerata sunt omnia. Bene tamen numerata dicuntur, quia quae volumus servare numeramus. Ubi immensam Dei erga homines ostendit providentiam, et ineffabilem signat affectum quod nil nostrum Deum lateat, et parva etiam otiosaque dicta eius scientiam non fugiant.
13 Derident intelligentiam ecclesiasticam in hoc loco, qui carnis resurrectionem negant, quasi nos ipsam terrenam materiem quae discedente anima fit cadaver, ita resurrectione reparandam dicamus, ut ea quae dilabuntur, et in alias atque alias aliarum rerum species formasque vertuntur, quamvis ad corpus redeant unde dilapsa sunt, ad easdem quoque corporis partes ubi fuerunt redire necesse sit.
14 Alioquin si capillis capitis redit, quod tam crebra tonsura detraxit, si unguibus quod toties dempsit exsectio, immoderata et indecens cogitantibus, et ideo resurrectionem carnis non credentibus occurrit informositas. Sed quemadmodum si statua cuiuslibet solubilis metalli, aut igne liquesceret, aut contereretur in pulverem, aut confunderetur in massam, et eam vellet artifex rursus ex illius materiae quantitate reparare, nihil interesset ad eius integritatem, quae particula materiae cui membro statuae redderetur, dum tamen totum ex quo constituta fuerit resumeret: ita Deus, mirabiliter atque ineffabiliter artifex, de toto quo caro nostra constiterat, eam mirabili et ineffabili celeritate restituet, nec aliquid attinebit ad eius redintegrationem utrum capilli ad capillos redeant, et ungues ad ungues, an quidquid eorum perierat mutetur in carnem, et in partes alias corporis revocetur, curante artificis providentia, ne quid indecens fiat.
15 Nolite ergo timere, multis passeribus pluris estis. Non plures estis, legendum, quod ad comparationem numeri pertinet, sed pluris estis, hoc est maioris apud Deum meriti, dignitatis, et aestimationis, quam innumera passerum, vel corpora, vel genera computamini.
16 Dico autem vobis, omnis quicunque confessus fuerit me coram hominibus, et Filius hominis confitebitur illum coram angelis Dei. Qui autem negaverit me coram hominibus, denegabitur coram angelis Dei. Respicit ad superiora, ubi dictum est operta quaelibet et abscondita esse revelanda, concludens hanc revelationem non in vili quolibet conciliabulo, sed in conspectu supernae civitatis aeternique regis ac iudicis agendam.
17 Et ne ex eo quod ait, eos qui se negaverint esse denegandos, una cunctorum, hoc est eorum qui studio et eorum qui infirmitate vel ignorantia negant, conditio putaretur, continuo subiecit:
18 Et omnis qui dicit verbum in Filium hominis, remittetur illi. Ei autem qui in Spiritum sanctum blasphemaverit, non remittetur. Qui scandalizatur carne mea, me hominem tantum arbitrans quod filius et fratres habeam Iacobum, et Ioseph, et Iudam, et homo vorator ac vini potator sim, talis opinio atque blasphemia quanquam culpa non careat erroris, tamen habet veniam propter corporis utilitatem.
19 Qui autem manifeste intelligens opera Dei cum de virtute negare non possit, eadem stimulatus invidia calumniatur, et Christum Deique Verbum et opera Spiritus sancti dicit esse Beelzebub, isti non dimittetur, neque in praesenti saeculo, neque in futuro. Non quod negemus et ei, si poenitentiam agere possit, posse dimitti ab eo qui vult omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire, sed quod ipsi iudici et largitori veniae credentes, qui et se poenitentiam semper accepturum, et hanc blasphemiam nusquam dicit esse remittendam, credimus hunc blasphemum exigentibus meritis sicut nunquam ad remissionem, ita nec ad ipsos dignae poenitentiae fructus esse perventurum. Iuxta quod Ioannes evangelista de quibusdam blasphemiae suae merito excaecatis verissime scripsit: Propterea non poterant credere: quia iterum dixit Isaias: Excaecavit oculos eorum, et induravit eorum cor, ut non videant oculis, et intelligant corde, et convertantur, et sanem illos [Ioan. XII]. Quidam sane volunt illum dicere verbum, vel blasphemare in Spiritum sanctum, qui unitati Ecclesiae ubi in sancto Spiritu fit remissio peccatorum, corde impoenitenti resistit, dicentes unum esse suffugium ne sit irremissibilis blasphemia, cor impoenitens caveatur. Quorum multis sententia nequaquam firma videtur, quia videlicet quisquis unitati Ecclesiae corde impoenitenti resistit, sive ille Iudaeus, seu Gentilis, sive etiam haereticus sit, potest utique remissionem habere peccatorum in Spiritu sancto, si ad unitatem Ecclesiae corde poenitenti refugerit.
20 Sed dicunt quandiu corde impoenitenti quis Spiritui gratiae resistit, tandiu non habet remissionem. At illi obiiciunt hanc conditionem in cunctis constare criminibus. Quomodo enim quandiu quis fornicationem, idololatriam, adulterium, masculorum concubitum, furtum, caeteraque flagitia gesserit, non habet haereditatem in regno Christi et Dei: his vero criminibus abdicatis, potest ablui, sanctificari, iustificari in nomine Domini nostri Iesu Christi et in Spiritu Dei nostri; ita, inquiunt, etiam impoenitens quandiu cor impoenitens habuerit, non potest habere veniam; mox vero ut poenituerit, consequetur et veniam. Nulloque discrimine impoenitentia caeteris obligatior aut irremissibilior invenitur esse peccatis, quae in similitudinem scelerum caeterorum usque ad poenitentiam manens, mox acta poenitentia delebitur. Sola autem blasphemia in Spiritum sanctum, qua quisque in similitudinem diaboli et angelorum eius contra conscientiam suam, maiestatem Deitatis oppugnare non trepidat, non habet remissionem in aeternum, sed reus erit aeterni delicti.
21 Sicut evangelista Marcus evidenter exponit, qui, posito hoc Domini testimonio, subiunxit, atque ait: Quoniam dicebant, spiritum immundum habet. Nam neque hi qui Spiritum sanctum non esse, neque qui hunc esse quidem, sed Deum non esse, neque qui hunc Deum quidem esse, sed Patre Filioque minorem credunt et confitentur, quia non invidentia diabolica, sed humana ignorantia ducti faciunt, hoc irremissibilis blasphemiae crimine tenentur.
22 Quapropter principes Iudaeorum, et quique similis invidiae peste corrupti, maiestatem blasphemant, sine fine peribunt. Lege beati Augustini librum primum de Sermone Domini in monte.
23 Cum autem inducent vos in synagogas, et ad magistratus, et potestates. Supra enim dixerat: Mittam ad illos prophetas et apostolos, et ex illis occident et persequentur.
24 Nolite solliciti esse qualiter aut quid respondeatis, aut quid dicatis. Spiritus enim sanctus docebit vos in ipsa hora quae oporteat dicere. Cum ergo propter Christum ducimur ad iudices, voluntatem tantum nostram pro Christo debemus offerre; caeterum ipse Christus qui in nobis habitat, loquitur pro se, et Spiritus sancti in respondendo gratia ministrabitur.
25 Ait autem quidam ei de turba: Magister, dic fratri meo ut dividat mecum haereditatem. At ille dixit ei: Homo, quis me constituit iudicem aut divisorem supra vos? Merito refutatur hic frater, qui magistro supernae pacis unitatisque gaudia commendanti, terrenae divisionis vult ingerere molestiam. Merito hominis vocabulo notatur.
26 Cum enim sit inter vos, inquit, zelus et contentio, nonne carnales estis, nonne homines estis, et secundum hominem ambulatis? Negatque se Dominus hominum esse divisorem, ad quos et secum et cum angelis pacificandos venerat. Non enim est Deus dissensionis, sed pacis. Et multitudinis credentium erat cor et anima una, nec quisquam eorum quae possidebant aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia [Act. IV]. Solus autem fraternitatis divisor et auctor dissensionis est ille de quo supra dicitur: Et qui non colligit mecum, dispergit.
27 Et de membris illius: Omne regnum in seipsum divisum desolatur et domus supra domum cadit [Matth. XII].
28 Dixitque ad illos: Videte et cavete ab omni avaritia, quia non in abundantia cuiusquam vita eius est, ex eis quae possidet. Sicut supra Dominus adversum blasphemos et hypocritas multa dixerat, sic et hic ex occasione huius stulti petitoris, adversus avaritiae pestem, qua plerique mortalium satis superque laborant, et turbas et discipulos praeceptis pariter et exemplis munire satagit.
29 Et notandum quod non ait, Cavete ab avaritia, sed adiunxit, ab omni, quia nonnulla simpliciter hominibus geri videntur, sed internus arbiter qua intentione fiant, quia cernit, iudicat. Quis enim cum fratre haereditatem dividi, adultos in agro proprio fructus in horrea recondi pro crimine deputaret? Sed ipse est testis et iudex, ut scriptum est.
30 Dixit autem similitudinem ad illos, dicens: Hominis cuiusdam divitis uberes fructus ager attulit, et cogitabat intra se dicens: Quid faciam, quod non habeo quo congregem fructus meos? Et dixit: Hoc faciam, destruam horrea mea, et maiora faciam, et illuc congregabo omnia quae nata sunt mihi, et bona mea.
31 Non in eo reprehenditur iste dives quod terram coluerit, natosve ex ea fructus in horrea collegerit, sed quod omnem vitae suae fiduciam in ipsa abundantia rerum posuerit, frustusque quos uberiores solito terra protulit, suos fructus et sua bona computans, non pauperibus erogare, iuxta imperium Domini dicentis: Quod superest date eleemosynam, sed, factis receptaculis maioribus, suae in futurum luxuriae reservare studuerit.
32 Anima, inquiens, habes multa posita in annos plurimos, requiesce, comede, bibe, epulare. Cui simile quid in Ecclesiastico legitur: Est qui locupletatur parce agendo, et est pars mercedis illius in eo quod dicit: Inveni requiem mihi, et nunc manducabo de bonis meis solus, et nescit quod tempus praetereat, et relinquat omnia aliis [Eccl. XI].
33 Dixit autem illi Deus: Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te: quae autem parasti cuius erunt? Qui multa tibi deliciarum tempora stultus in vita promittebas, proxima hac nocte morte praereptus, aliis congregata relinques. Haec Deo ad hominem dicere est, pravas eius machinationes subita animadversione compescere.
34 Aliter: In nocte ablata est anima, quae in obscuritate est cordis, ac misera. In nocte ablata est, quae considerationis lucem habere noluit, ut quod poterat pati, praevideret. Unde bene discipulis futura cogitantibus Paulus apostolus dicit: Vos autem, fratres, non estis in tenebris, ut vos dies illa tanquam fur comprehendat. Omnes enim vos filii lucis estis et filii diei.
35 Non sumus noctis, neque tenebrarum [I Thess. V]. Dies enim exitus tanquam fur in nocte comprehendit, quando stultorum animas futura non praemeditantes eiicit.
36 Sic est qui sibi thesaurizat, et non est in Deum dives. Si is qui sibi thesaurizat, et non est in Deum dives, stultus est et in nocte rapiendus, ergo qui vult esse in Deum dives, non sibi thesaurizet, sed pauperibus possessa distribuat. Sic enim sapiens et filius lucis esse merebitur. Unde bene Psalmista cum de avaro quolibet divite praemisisset: Sed et frustra conturbatur, thesaurizat et ignorat cui congregabit ea [Psalm. XXXVIII], mox ubi cordis sui thesaurum locasset, aperuit dicens: Et nunc quae est exspectatio mea? nonne Dominus?
37 et substantia mea apud te est [Ibid.]?
38 Dixitque ad discipulos suos: Ideo dico vobis, nolite solliciti esse animae quid manducetis, neque corpori quid vestiamini. Quod ait, Ideo dico, ad superiora respicit, hoc est, ideo temporalium sollicitudinem veto, ne cum divitibus saeculi vobis thesaurizare convincamini. Ergo quod omnibus natura tribuit, et iumentis, ac bestiis, hominibus quoque commune est, huius cura penitus liberamur, sed praecipitur nobis ne solliciti simus quid comedamus.
39 Et quia in sudore vultus praeparamus nobis panem, labor exercendus est, sollicitudo tollenda.
40 Anima plus est quam esca, et corpus quam vestimentum. Admonet, ut meminerimus multo amplius nobis Deum dedisse, quod nos fecit et composuit ex anima et corpore, quam est alimentum atque tegumentum, ut intelligas eum qui dedit animam, multo facilius escam esse daturum. Similiter eum qui corpus dedit, multo facilius daturum esse vestimentum. Quo loco quaeri solet utrum ad animam cibus iste perveniat, cum anima incorporea sit, iste autem cibus corporeus.
41 Sed animam hoc loco pro ista vita positam noverimus, cuius retinaculum est alimentum istud corporeum. Secundum hanc significationem dictum est etiam illud: Qui amat animam suam, perdet illam [Matth. X]. Quod nisi de hac vita acceperimus, quam oportet pro regno Dei perdere, quod potuisse martyres claruit, contrarium hoc praeceptum erit illi sententiae, qua dictum est: Quid prodest homini si universum mundum lucretur, animae autem cuae detrimentum faciat [Matth. XVI]?
42 Considerate corvos, quia non seminant, neque metunt. Quibus non est cellarium, neque horreum, et Deus pascit illos. Quod si volatilia, absque cura et aerumnis, Dei aluntur providentia, quae hodie sunt et cras non erunt, quorum anima mortalis est, et cum esse cessaverint, semper non erunt, quanto magis homines, quibus aeternitas promittitur, Dei reguntur imperio!
43 Quanto magis vos pluris estis illis! Id est, carius vos valetis. Quia utique rationale animal sicuti est homo, sublimius ordinatum est in rerum natura, quam irrationalia, sicuti sunt aves.
44 Quis autem vestrum cogitando potest adiicere ad staturam suam cubitum unum? Si ergo neque quod minimum est potestis, quid de caeteris solliciti estis? Id est, cuius potestate atque dominatu factum est, ut ad hanc staturam corpus vestrum perduceretur, eius providentia etiam vestiri potest. Non autem vestra cura factum esse, ut ad hanc staturam veniret corpus vestrum, ex hoc intelligi potest, quod si curetis et velitis adiicere unum cubitum huic staturae, non potestis.
45 Illi ergo etiam tegendi corporis curam relinquite, cuius videtis cura factum esse ut tantae staturae corpus habeatis. Si ergo (inquit) neque quod minimum est potestis, minimum enim est hoc, sed Deo, corpora operari [sic]. Dandum autem erat etiam documentum propter vestitum, sicut datum est propter alimentum.
46 Itaque sequitur, et dicit:
47 Considerate lilia quomodo crescunt, non laborant, non nent. Sed ista documenta, non sicut allegorica, discutienda sunt, ut quaeramus quid significent corvi aut lilia; posita sunt enim, ut de rebus minoribus maiora persuaderentur.
48 Dico autem vobis, nec Salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unum ex istis. Et revera, quod sericum, quae regum purpura, quae pictura textricum, potest floribus comparari? Quid ita rubet ut rosa? quid ita candet ut lilium? Violae vero purpuram nullo superari murice, oculorum magis quam sermonum indicium est.
49 Si autem fenum quod hodie in agro est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos, pusillae fidei? Cras in Scripturis futurum tempus intelligitur, dicente Iacob: Et exaudiet me cras iustitia mea [Gen. XXX]. Et in Samuelis phantasmate, Pythonissa loquitur ad Saulem: Cras eris mecum [I Reg. XXVIII].
50 Et vos, nolite quaerere quid manducetis, aut quid bibatis. Notandum quod non ait, Nolite quaerere vel solliciti esse de cibo, aut potu, aut indumento, sed expressius, Quid, inquit, manducetis, aut quid bibatis. Et supra, Neque corpori, quid vestiamini. Ubi mihi videntur argui, qui spreto victu, vel vestitu communi, lautiora sibi vel austeriora prae iis cum quibus vitam ducunt, alimenta, vel indumenta, requirunt.
51 Et nolite in sublime tolli. Prohibita sollicitudine de alimentis, consequenter ne extollantur admonuit. Primo enim haec ad necessitatem implendam homo quaerit. Cum autem haec abundaverint, incipit et superbire de talibus. Tale est hoc ac si se vulneratus quis iactet quia habet multa emplastra in domo, cum hoc illi bonum esset ut vulnera non haberet, et ne uno quidem indigeret emplastro.
52 Haec enim omnia gentes mundi quaerunt. Pater autem vester scit quoniam his indigetis. Verumtamen quaerite regnum Dei, et haec omnia adiicientur vobis. Hic manifestissime ostendit, non haec esse appetenda, tanquam talia bona nostra, ut propter ipsa debeamus bene facere, si quid facimus, sed tamen esse necessaria. Quid enim intersit inter bonum quod appetendum est, et necessarium quod sumendum est, hac sententia declaravit, cum ait: Verumtamen quaerite regnum Dei, et haec omnia adiicientur vobis.
53 Regnum ergo Dei bonum nostrum est, et hoc appetendum, et ibi finis constituendus, propter quod omnia faciamus quaecunque facimus. Sed quia in hac vita militamus, ut ad illud regnum pervenire possimus, quae vita sine his necessariis agi non potest, Adiicientur haec vobis, inquit, sed vos regnum Dei quaerite. Qui enim non ait, Dabuntur, sed adiicientur, profecto indicat aliud esse quod principaliter datur, aliud quod superadditur. Quia nobis in intentione aeternitas, in usu vero temporalitas esse debet, et illud datur, et hoc nimirum ex abundanti superadditur.
54 Nolite timere pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum. Pusillum gregem electorum, vel ob comparationem maioris numeri reproborum, vel potius ob humilitatis devotionem nominat. Quia videlicet Ecclesiam suam quantalibet numerositate iam dilatatam, tamen usque ad finem mundi vult crescere, et ad promissum regnum humilitate pervenire. Ideoque eius labores blande consolatus, quam regnum Dei tantum quaerere praecipit, eidem regnum a Patre dandum complacita benignitate promittit.
55 Vendite quae possidetis, et date eleemosynam. Nolite, inquit, timere ne propter regnum Dei militantibus huius vitae necessaria desint, quin etiam possessa propter eleemosynam vendite. Quod tunc digne fit quando qui, semel pro Domino suis omnibus spretis, nihilominus post haec labore manuum unde et victum transigere, et eleemosynam dare queat, operatur.
56 Unde gloriatur Apostolus, dicens: Argentum, aut aurum, aut vestem nullius concupivi, ipsi scitis, quoniam ad ea quae mihi opus erant, et his qui mecum sunt, ministraverunt manus istae. Omnia ostendi vobis, quoniam sic laborantes, oportet suscipere infirmos [Act. XX].
57 Facite vobis sacculos qui non veterascunt. Eleemosynas videlicet operando, quarum merces in aeternum maneat. Ubi non hoc praeceptum esse putandum est, ut nil pecuniae reservetur a sanctis, vel suis scilicet, vel pauperum usibus suggerendae: cum et ipse Dominus cui ministrabant angeli, et tamen ad informandam Ecclesiam suam loculos habuisse legatur, et a fidelibus oblata conservans, et suorum necessitatibus aliisque indigentibus tribuens: sed ne Deo propter ista serviatur, et ob inopiae timorem iustitia deseratur.
58 Thesaurum non deficientem in coelis, quo fur non appropiat, neque tinea corrumpit. Sive simpliciter accipiendum quod pecunia servata deficiat, vel videlicet a fure thesauris erepta, vel in thesauris ipsa sui fragilitate foedata, data autem pro Christo perennem misericordiae fructum conferat in coelis; seu certe ita intelligendum quod thesaurus boni operis, si commodi terrestris occasione condatur, facile corruptus intereat, ac si coelesti solum intentione congeratur, non exterius hominum favore, non intus inanis gloriae valeat labe miraculi [An maculari?]. Fur enim de foris rapit, tinea scindit interius.
59 Fur abstulit divitias eorum de quibus Dominus ait, Receperunt mercedem suam [Matth. VI]. Tinea corrumpit vestes eorum, quos Psalmista redarguens ait: Quoniam Deus dissipat ossa hominum sibi placentium [Psal. LII]. Ossa enim virtutum robur appellat.
60 Ubi enim thesaurus vester est, ibi et cor vestrum erit. Hoc non solum de pecunia, sed de cunctis passionibus sentiendum est. Gulosi deus venter est. Ibi ergo habet cor ubi et thesaurum. Luxuriosi thesauri epulae sunt, lascivi ludicra, amatoris libido, hinc servit unusquisque a quo vincitur.
61 Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes in manibus vestris: et vos similes sitis exspectantibus dominum suum. Quia multos ostenderat, vel in totum saeculo subditos, vel saecularis intuitu commodi Domino servientes, pulchre breviterque suos docet, et lumbos praecingere propter continentiam ab amore rerum saecularium, et lucernas ardentes habere, ut hoc ipsum vero fine et recta intentione faciant.
62 Aliter, lumbos praecingimus, cum carnis luxuriam per continentiam coarctamus. Lucernas autem ardentes in manibus tenemus, cum per bona opera proximis nostris lucis exempla monstramus. Redemptori etenim nostro unum sine altero placere nequaquam potest, si aut is qui bona agit adhuc luxuriae inquinamenta non deserit, aut is qui castitate praeminet necdum se per bona opera exercet.
63 Sed et si utrumque agitur, restat ut quisquis ille est, spe ad supernam patriam tendat, nequaquam se a vitiis pro mundi huius honestate contineat, sed totam spem in Redemptoris sui adventu constituat. Unde et protinus subdit:
64 Et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum, quando revertatur a nuptiis. Ad nuptias quippe Dominus abiit, quia resurgens a mortuis ascendens in coelum supernam sibi angelorum multitudinem novus homo copulavit. Qui tunc revertitur cum nobis iam per iudicium manifestatur. Bene autem de servis exspectantibus subditur:
65 Ut cum venerit et pulsaverit, confestim aperiant ei. Venit quippe cum ad iudicium properat, pulsat vero cum iam per aegritudinis molestias esse mortem vicinam designat. Cui confestim aperimus, si hunc cum amore suscipimus. Aperire etenim iudici pulsanti non vult, qui exire de corpore trepidat; et videre eum quem contempsisse se meminit iudicem formidat. Qui autem de sua spe et operatione securus est, pulsanti confestim aperit, quia laetus iudicem sustinet; cum tempus propinquae mortis agnoverit, de gloria retributionis hilarescit.
66 Unde et protinus subditur:
67 Beati servi illi quos cum venerit Dominus, invenerit vigilantes. Vigilat qui ad aspectum veri luminis, mentis oculos apertos tenet. Vigilat qui servat operando quod credidit. Vigilat qui a se torporis et negligentiae tenebras repellit. Hinc etenim Paulus dicit: Evigilate iusti, et nolite peccare [I Cor. XV]. Hinc rursus ait: Hora est iam nos de somno surgere [Rom. XIII]. Sed veniens Dominus, quid vigilantibus servis exhibeat, audiamus.
68 Amen dico vobis quod praecinget se, et faciet illos discumbere, et transiens ministrabit illis. Praecingit se, id est retributionem praeparat; facit illos discumbere, id est in aeterna quiete refoveri. Discumbere quippe nostrum, in regno quiescere est. Unde rursum Dominus dicit: Venient et recumbent cum Abraham, et Isaac et Iacob [Matth. VIII]. Transiens autem Dominus ministrat, quia lucis suae illustratione nos satiat. Transit vero, dictum est, de iudicio ad regnum redit. Vel certe Dominus nobis post iudicium transit, quia ab humanitatis forma in divinitatis suae contemplatione nos elevat.
69 Et transire eius, est in claritatis suae speculationem nos ducere, cum eum quem in humanitate in iudicio cernimus, etiam in divinitate post iudicium videmus.
70 Et si venerit in secunda vigilia, et si in tertia vigilia venerit, et ita invenerit, beati sunt servi illi. Prima vigilia primaevum tempus est, id est pueritia. Secunda, adolescentia vel iuventus. Quae auctoritate sacri eloquii unum sunt dicentis: Laetare, iuvenis, in adolescentia tua [Eccle. XI]. Tertia autem, senectus accipitur. Qui ergo vigilare in prima vigilia noluit, custodiat vel secundam, ut qui converti a pravitatibus suis in pueritia neglexit, ad vias vitae saltem in tempore iuventutis evigilet.
71 Et qui vigilare in secunda vigilia noluit, tertiae vigiliae remedia non amittat, ut qui et in iuventute ad vias vitae non evigilat, saltem in senectute resipiscat. Ad excutiendam vero mentis nostrae desidiam, etiam exteriora damna per similitudinem deducuntur, ut per haec animus ad sui custodiam suscitetur; nam dicitur:
72 Hoc autem scitote, quoniam si sciret pater familias qua hora fur veniret, vigilaret utique, non sineret perfodi domum suam. Ex qua praemissa similitudine etiam exhortatio subinfertur, cum dicitur:
73 Et vos estote parati, quia qua hora non putatis, Filius hominis venit. Nesciente etenim patrefamilias, furdomum perfodit: quia dum a sui custodia spiritus dormit, improvisa mors veniens, carnis nostrae habitaculum irrumpit, et eum quem Dominum domus invenerit dormientem, necat, quia cum ventura damna spiritus minime praevidet, hunc mors ad supplicium nescientem rapit.
74 Furi autem resisteret si vigilaret, quia adventum iudicis qui occulte animam rapit praecavens, ei poenitendo occurreret, ne impoenitens periret. Horam vero ultimam Dominus noster idcirco nobis voluit esse incognitam, ut semper possit esse suspecta, ut dum illam praevidere non possumus, ad illam sine intermissione praeparemur.
75 Ait autem ei Petrus: Domine, ad nos dicis hanc parabolam, an et ad omnes? Duo quidem Dominus praemissa parabola monuerat, et se videlicet subito venturum, et illos eum paratos exspectare debere; sed de quo horum, an de utroque, Petrus interrogaverit, quosve sibi sociisque suis comparaverit, cum ait, Ad nos dicis, an et ad omnes? non facile patet. Et quidem in eo quod ait, nos et omnes, non alios quam vel apostolos apostolorumque similes, et caeteros fideles, vel eos qui viritim morientes quotidie sui iudicis adventum volentes nolentesque suscipiunt, et eos qui veniente universali iudicio vivi sunt in carne reperiendi, significare putandus est.
76 Sed mirum si beatus Petrus dubitavit, vel omnibus qui velint sobrie, et iuste, et pie vivendum, exspectantibus beatam spem, et adventum gloriae magni Dei, qui vult omnes homines salvos fieri, vel inopinatum et singulorum, et omnium, magnorum et pusillorum, et fidelium, et infidelium, futurum esse iudicium. Unde restat intelligi, his iam bene cognitis, ea magis quae nescire forte poterat, quaesitu digna duxisse, videlicet si sublimia illa vitae coelestis instituta, quibus possessa vendere, sacculos qui non veterascerent facere, thesaurum coelo condere, lumbis praecinctis lucernisque ardentibus vigilare, et Dominum exspectare praeceperat, ad apostolos solum similesque illorum, an et ad omnes qui salvandi sint, pertineant.
77 Qui sensus esse quaerentis, ex ipsa (ni fallor) Domini responsione declaratur.
78 Dixit autem Dominus: Quis putas est fidelis dispensator et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam? Respondens ad interrogata Salvator, primo docet iudicium cunctis adfuturum, singulosque iuxta meritum operis ac sensus sui capacitatem, praemia vel tormenta nacturos. Deinde, quod maxime quaesierat, gratiam virtutum quam mundo attulerit, a singulis quantum possint ostendit esse sectandam. Ignem (inquit) veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur?
79 Sane quod ait, quis putas est, difficultatem, non impossibilitatem perficiendae virtutis insinuat, quomodo Psalmista: Quis sapiens, et custodiet haec [Psalm. CVI]? non neminem, sed rarum significat. Nam alibi idem verbum non pro difficili, sed pro impossibili posuit. Deus quis similis erit tibi [Psalm. LXXXII]? id est, nullus. Tu enim solus altissimus, super omnem terram [Ibid.].
80 Ut det illis in tempore tritici mensuram. Per mensuram tritici exprimitur modus verbi. Alta etenim quaeque debent multis audientibus contegi, vix paucis aperiri, ne cum angusto cordi incapabile aliquid tribuitur, extra fundatur. Hic Moyses a secreta Dei exiens, coruscantem faciem coram populo velat, quia nimirum turbis claritatis intimae arcana non indicat. Pro qualitate igitur audientium formari debet sermo doctorum, ut et a sua singulis congruat, et tamen a communis aedificationis arte nunquam recedat.
81 Beatus ille servus, quem cum venerit Dominus, invenerit ita facientem. Vere dico vobis quia super omnia quae possidet, constituet eum. Quanta inter bonos auditores, et bonos doctores, meritorum distantia, tanta est et praemiorum. Hos enim adveniens cum vigilantes invenerit, faciet discumbere, et transiens ministrabit eis.
82 Illos autem cum verbi annonam familiae sibi creditae fideliter prudenterque dispensantes invenerit, supra omnia quae possidet constituet, id est supra omnia coelestia regni gaudia, non utique ut horum soli Dominum teneant, sed ut eorum abundantius caeteris sanctis aeterna possessione fruantur. Qui enim docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti, et qui ad iustitiam erudiunt multos quasi stellae in perpetuas aeternitates [Dan. XII]. Et Apostolus ait: Qui bene praesunt presbyteri, duplici honore digni habeantur, maxime qui laborant in verbo et doctrina [I Tim. V].
83 Quod si dixerit servus ille in corde suo, Moram facit dominus meus venire, et coeperit percutere pueros, et ancillas, et edere, et bibere, et inebriari. Sicut in uno fideli dispensatore totus bonorum rectorum, quomodo vel vivat vel remuneretur, ordo docetur, sic et in hoc nequissimo servo cunctorum praesulum malorum damnandorum pariter opus, et damnatio narratur aeterna, qui neglecto Domini timore, non modo ipsi luxuriae vacant, sed et subditos iniuriis stimulant. Quamvis et typice possit intelligi pueros et ancillas percutere, corda infirmorum nec adhuc fide, spe et charitate solidatorum, ostenso pravae operationis aut locutionis exemplo vitiare.
84 Edere autem, bibere et inebriari, cunctis facinoribus et saeculi illecebris quae mentem dementent, et errare faciant, occupari. Nota sane inter vitia servi mali ascriptum quod tardum domini sui reditum putaverit, non autem inter boni virtutes annumeratum quod hunc citum speraverit, sed tantum quod ad iussionem domini quandocunque venturi conservis, in tempore, tritici mensuram dederit: hoc est, vel sermonis Domini, vel exempli sui regulam monstraverit.
85 Quin etiam quosdam bonos servos legimus ab Apostolo castigatos, quod trementes atque anxii crederent instare diem Domini, quem ipse inopinatum promiserit esse venturum. Unde optimum esse probatur, quanquam magnopere, si liceat, cupiamus scire quando veniat Desideratus cunctis gentibus, aequanimiter tamen nos scire quae scire non liceat, tantum in exemplum boni servi, sive prope seu procul sit, paratos exspectare et diligere adventum eius.
86 Veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua nescit, et dividet eum, partemque eius cum infidelibus ponet. Dividet eum non gladio desecando, sed a fidelium consortio segregando, et eis qui nunquam vel ad fidem pertinuerant sociando: quia qui suorum et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior, ut Apostolus ait.
87 Ille autem servus qui cognovit voluntatem domini sui, et non praeparavit, et non fecit secundum voluntatem eius, vapulabit multis. Multi hanc sententiam male intelligentes, nolunt scire quid faciant, et quasi minus se vapulaturos existimant si nesciant quid operari debuerant. Sed aliud est nescisse, aliud est scire noluisse.
88 Nescit namque qui apprehendere volet et non valet; qui autem ut nesciat aurem a voce veritatis avertit, iste non nesciens, sed contemptor addicitur.
89 Qui autem non cognovit et fecit digna plagis, vapulabit paucis. Omni autem cui multum datum est, multum quaeretur ab eo: et cui commendaverunt multum, plus petent ab eo. Quare postquam dixit, Cui multum datum est, adiecit, Et cui commendaverunt multum, subaudis, divina iudicia.
90 Nisi forte per hoc utrumque fidelium ordinem, et rectorum videlicet et subditorum voluit intimare, quia multum saepe datur etiam quibusque privatis, quibus et cognitio dominicae voluntatis, et exsequendi quae cognoscunt facultas impenditur. Multum autem commendatur ei, cui cum sua salute dominici quoque gregis pascendi cura committitur.
91 Itaque potentes potenter tormenta patiuntur, et fortioribus fortior instat cruciatio, hoc est maiori gratia donatos, si deliquerint, maior vindicta sequetur. Mitissima autem omnium poena erit eorum qui praeter peccatum quod originale traxerunt, nullum insuper addiderunt; et in caeteris, quae addiderunt, tanto quisque ibi tolerabiliorem habebit damnationem, quanto hic minorem habuerit iniquitatem.
92 Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur? Haec ad interrogationem beati Petri sciscitantis, an arctioris vitae status sit ab omnibus expetendus, specialiter sententia respondet. Ignem quippe dicit Spiritus sancti fervorem, qui secreta cordis illuminans continuis motibus ad superna provocat, vitia concupiscentiae carnalis quasi spinas tribulosque comburit, aurea dominicae domus vasa probando meliorat, et ligna, fenum, stipulamque consumit, qui mox in terram missus illas centum viginti, quas in arce Sion reperit lucernas, intima sui luminis aspersione fetavit.
93 De quibus supra cum diceret: Sint lumbi vestri praecincti [Luc. XII], addidit: Et lucernae ardentes. Quaeris ergo (inquit) utrum omnes moneam lumbis accinctis et lucernis ardentibus Domini adventum praestolari: sed qui ob hoc solum de sinu Patris exivi, et veni in mundum ut homines a terrenis cupiditatibus in coelestia desideria succendam, quid putas volo aliud, quam ut huius incendii iubar cunctas mundi plagas illustret, huius flamma devotionis usque ad finem saeculi fidelium semper augescat in corde, neque ullo infidelium vel fluctuum exstinguatur incursu vel flatuum?
94 Baptisma autem habeo baptizari. Sanguinis (inquit) proprii tinctione prius habeo perfundi, et sic corda credentium spiritus igne, quo terrena omnia simul et animam suam despicere imo odire queant, inflammare. Non enim erat Spiritus datus, quia Iesus nondum fuerat glorificatus (Thess. III), hoc est victoria passionis.
95 De qua alibi: Potestis, inquit, bibere calicem quem ego bibo, aut baptismo quo ego baptizor, baptizari [Marc. X]?
96 Et quomodo coarctor, usque dum perficiatur? Quidam codices habent, Et quomodo angor. Tanta itaque Domini dignatio est, ut infundendae nobis devotionis, et consummandae perfectionis in nobis, et maturandae pro nobis studium passionis sibi inesse testetur, qui cum in se nihil habuerit quod doleret, nostris tamen angebatur sive coarctabatur aerumnis, et sub tempore passionis moestitiam praetendebat, quam non ex metu mortis suae, sed ex mora nostrae redemptionis assumpserat.
97 Iuxta quod ait: Et quomodo angor usque dum perficiatur? Utique qui usque ad perfectionem angitur, de perfectione securus est.
98 Putatis quia pacem veni dare in terram? non, dico vobis, sed separationem. Quomodo post baptisma suae passionis, post ignis spiritalis adventum, terra sit arsura declarat. Siquidem ad fidem Christi totus orbis contra se divisus est, unaquaeque domus et infideles habuit et credentes, et propterea bellum missum est bonum, ut rumperetur pax mala.
99 Quod et Isaias sub typo Aegypti prophetice praecinuit dicens: Ecce Dominus ascendet super nubem levem, et ingredietur Aegyptum, et movebuntur simulacra Aegypti a facie eius, et cor Aegypti tabescet in medio eius, et concurrere faciam Aegyptios adversus Aegyptios [Isa. XIX], his videlicet contra fidem, illis pro fide dimicantibus.
100 Erunt enim ex hoc quinque in domo una divisi, tres in duo, et duo in tres dividentur. In duo et in tres, contra duo et contra tres significat. Et notandum quomodo quinque divisos dicat, cum videatur sex personarum subiecisse vocabula, patris scilicet et filii, matris et filiae, socrus et nurus. Intelligendumque eamdem socrus, quam matris nomine designatam, quia quae mater est filii, ipsa et socrus est uxoris eius, ideoque illa ipsa et in filiam suam et in nurum dicitur esse divisa.
101 Quas si qui divisiones etiam allegorice quaerat interpretari, tres in duo et duo in tres dividuntur, quia boni malis, et mali bonis sentiunt atque agunt adversa. Tria namque ad eos qui fidem summae Trinitatis servant, pertinere, nemo est qui dubitet. Duo quoque illis congruere qui a fidei unitate dissentiunt, et multis Scripturarum locis, et ibi maxime probatur, quod et immunda in arca animalia sub hoc numero retinentur, et sola in Genesi secundi diei opera visa a Deo quia bona sint, non dicitur.
102 Pater in filium, et filius in patrem suum. Pater hic diabolus est, cuius aliquando filii non illo creante, sed nobis imitantibus eramus, dicente Domino: Vos ex patre diabolo estis [Ioan. VIII]. Sed postquam vocem monentis audivimus, Obliviscere populum tuum, et Dominum [An leg. domum?] patris tui, venit ignis ille, id est gratia spiritalis separavit nos ab invicem, ostendit alterum patrem, cui diceremus, Pater noster qui es in coelis [Matth. VI].
103 Mater in filiam, et filia in matrem. Mater synagoga, filia est Ecclesia primitiva, quae et eam de qua genus duxit synagogam fidei persecutionem sustinuit, et ipsa eidem synagogae fidei veritate contradixit.
104 Socrus in nurum suam, et nurus in socrum suam. Socrus synagoga, nurus est Ecclesia de gentibus, quia sponsus Ecclesiae Christus filius est synagogae, dicente Apostolo: Quorum patres, et ex quibus Christus secundum carnem [Rom. IX]. Socrus igitur, id est mater sponsi, et in nurum sicut praediximus suam, et in filiam divisa est, quia synagoga carnalis sive de circumcisione, seu de praeputio credentes persequi non cessat.
105 Sed et ipsae in socrum matremque sunt divisae, nolentes circumcisionem recipere carnalem, ut Actus apostolorum docent.
106 Dicebat autem et ad turbas: Cum videritis nubem orientem ab occasu, statim dicitis, Nubes venit, et ita fit. Et cum austrum flantem, dicitis quia aestus erit, et fit. Nubem orientem ab occasu, carnem suam a morte resurgentem significat. Ex illo enim omnibus terris imber Evangelicae praedicationis infusus est. Austrum flantem ante aestus, tribulationes leniores ante iudicium.
107 Hypocritae, faciem terrae et coeli nostis probare. Hoc autem tempus quomodo non probatis? Quid nube et austro mystice designetur, praeoccupando perstrinximus. Sed et ad litteram manifestus est sensus, quia qui ex elementorum immutatione statum aurarum, quia voluerunt, facillime praenoscere potuerunt, possent etiam si vellent hoc tempus, hoc est vel primi, vel secundi dominici adventus (nam de utroque nonnulla praemiserat) ex dictis intelligere prophetarum, qui hoc utrumque manifestissimis, vel indiciis rerum vel annorum praesignavere curriculis.
108 Et ne quid de turba sibi forte de imperitia blandirentur, et se idiotas ac propheticae lectionis ignaros temporum cursum probare non posse causarentur, vigilanter adiungit.
109 Quid autem et a vobis ipsis non iudicatis quod iustum est? Ostendens eos utpote rationalem creaturam, et si litteras nesciant, naturali tamen ingenio posse dignoscere, vel eum qui opera in se, quae nemo alius, fecisset, supra hominem intelligendum, et ideo Deum esse credendum, vel post tot saeculi huius iniustitias, iustum Creatoris iudicium esse venturum.
110 Nemo igitur ex eo quod supra dictum est, servum nescientem Domini voluntatem vapulare paucis, inter peccandum de remedio nesciendi praesumat. Qui ut alia taceam, ex eo ipso quod homo est, nec mala quae caveat, nec bona potest ignorare quae appetat.
111 Cum autem vadis cum adversario tuo ad principem in via, da operam liberari ab illo, ne forte tradat te apud iudicem, et iudex tradat te exactori, et exactor mittat te in carcerem. Et haec sicut et superiora saeculi calcandas illecebras, adventumque tremendi iudicis continua docent exspectatione praestolandum. Adversarius quippe noster in via, est sermo Dei contrarius nostris carnalibus desideriis in praesenti vita.
112 A quo ipse liberatur, qui praeceptis eius humiliter subditur. Alioquin adversarius iudici, et iudex tradet exactori, quia ex sermone Domini contempto reus peccator tenebitur in examine iudicis. Quem iudex exactori tradet, quia hunc maligno spiritui ad ultionem trahere permittet, ut compulsam animam ipse ad poenam de corpore exigat, quae ei ad culpam sponte consensit.
113 Exactor mittet in carcerem, quia per malignum spiritum in inferno retruditur, quousque dies iudicii veniat, ex quo iam in inferni ignibus simul et ipse crucietur.
114 Dico tibi, non exies inde donec etiam novissimum minutum reddas. Id est donec etiam minima peccata persolvas. Quae quia semper solvere poenas patiendo, sed nunquam persolvere veniam consequendo poteris (neque enim ibi veniae locus erit), nunquam exies inde, ubi perpetuas operum poenas lues.
Beda Venerabilis HOME

csg85.270

Beda, In Lucae Evang. Expositio, 4, XI. <<<     >>> XIII.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 12

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik