monumenta.ch > Beda Venerabilis > 11
    >>> XII.

Beda Venerabilis, In Lucae Evangelium Expositio, 4, CAPUT XI.

1 Et erat Iesus eiiciens daemonium, et illud erat mutum. Et cum eiecisset daemonium, locutus est mutus, et admiratae sunt turbae. Daemoniacus iste apud Matthaeum non solum mutus, sed et caecus fuisse narratur, curatusque dicitur a Domino, ita ut loqueretur et videret. Tria ergo signa simul in uno homine perpetrata sunt.
2 Caecus videt, mutus loquitur, possessus daemone liberatur. Quod et tunc quidem carnaliter factum est, sed et quotidie completur in conversatione credentium, ut, expulso primum daemone, fidei lumen aspiciant, deinde ad laudes Dei tacentia prius ora laxentur.
3 Quidam autem ex eis dixerunt: In Beelzebub principe daemoniorum eiicit daemonia. Non haec aliqui de turba, sed Pharisaei calumniabantur et scribae, sicut alii evangelistae testantur. Turbis quippe quae minus eruditae videbantur, Domini semper facta mirantibus, illi contra, vel negare haec, vel quae negare nequiverant, sinistra interpretatione pervertere laborabant, quasi non haec divinitatis, sed immundi spiritus opera fuissent, id est, Beelzebub, qui Deus erat Accaron. Nam Beel quidem ipse est Baal.
4 Zebub autem musca vocatur. Nec iuxta quaedam mendosa exemplaria l littera vel d in fine est nominis legenda, sed b. Beelzebub ergo Baal muscarum, id est, vir muscarum, sive habens muscas interpretatur, ob sordes videlicet immolatii cruoris, ex cuius spurcissimo ritu vel nomine principem daemoniorum cognominabant.
5 Et alii tentantes, signum de coelo quaerebant ab eo. Vel in morem Eliae ignem de sublimi venire cupiebant, vel in similitudinem Samuelis tempore aestivo mugire tonitrua, coruscare fulgura, imbres ruere, quasi non possint et illa calumniari, et dicere ex occultis et variis aeris passionibus accidisse. At tu qui calumniaris ea quae oculis vides, manu tenes, utilitate sentis, qui feceris de iis quae de coelo venerint? Utique respondebis, et magos in Aegypto multa signa fecisse de coelo.
6 Ipse autem ut vidit cogitationes eorum, dixit eis: Omne regnum in seipso divisum desolabitur, et domus supra domum cadet. Non ad dicta, sed ad cogitata respondit, ut vel sic compellerentur credere potentiae eius, qui cordis videbat occulta. Si autem omne regnum in seipso divisum desolatur, ergo Patris et Filii et Spiritus sancti regnum non est divisum, quod sine ulla contradictione non aliquo impulsu desolandum, sed aeterna est stabilitate mansurum.
7 Si vero sanctae et individuae Trinitatis, individuum, imo quia individuum manet regnum, desistant Ariani minorem Patre Filium, minorem Filio sanctum dicere Spiritum. Quia quorum unum est regnum, horum est et una maiestas.
8 Si autem et Satanas in seipso divisus est, quomodo stabit regnum ipsius, quia dicitis in Beelzebub eiicere me daemonia? Hoc dicens, ex ipsorum confessione volebat intelligi quod in eum non credendo in regno diaboli esse elegissent, quod utique adversum se divisum stare non posset. Eligant ergo Pharisaei quod voluerint.
9 Si Satanas Satanam non potest eiicere, nihil contra Dominum quod dicerent, invenire potuerunt. Si autem potest, multo magis sibi prospiciant et recedant de regno eius, quod adversum se divisum stare non potest. In quo autem Dominus Christus eiiciat daemones, ne daemoniorum principem existiment, attendant quod sequitur.
10 Si autem ego in Beelzebub eiicio daemonia, filii vestri in quo eiiciunt? Ideo ipsi iudices vestri erunt. Dixit hoc utique de discipulis suis, illius populi filiis, qui certe discipuli Domini Iesu Christi bene sibi conscii fuerant, nihil se malarum artium a bono magistro didicisse, ut in principe daemoniorum eiicerent daemones. Ideo (inquit) ipsi iudices erunt vestri, ipsi (inquit) ipsi ignobilia et contemptibilia huius mundi, in quibus non artificiosa malignitas, sed sancta simplicitas meae virtutis apparet, ipsi testes mei, iudices erunt vestri.
11 Aliter: Filios Iudaeorum, exorcistas gentis illius ex more significat, qui ad invocationem eiiciebant daemones. Et coarctat eos interrogatione prudenti, ut confiteantur Spiritus sancti esse opus. Quod si expulsio (inquit) daemonum in filiis vestris, Deo, non daemonibus deputatur, quare in me idem opus non eamdem habeat causam? Ergo ipsi vestri iudices erunt, non potestate, sed comparatione, dum illi expulsionem daemonum Deo assignant, vos Beelzebub principi daemoniorum.
12 Porro si in digito Dei eiicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei. Iste est digitus quem confitentur et magi, qui contra Moysen et Aaron signa faciebant, dicentes: Digitus Dei est iste [Exod. VIII], quo et tabulae lapideae scriptae sunt in monte Sina. Igitur manus et brachium Dei Filius est, et digitus eius Spiritus sanctus.
13 Patris, et Filii, et Spiritus sancti una substantia est. Non te scandalizet membrorum inaequalitas, cum aedificet unitas corporis. Aliter: Digitus Dei vocatur Spiritus sanctus, propter partitionem donorum quae in eo dantur unicuique propria, sive hominum, sive angelorum. In nullis enim membris nostris magis apparet partitio quam in digitis.
14 Quod autem dixit, Pervenit in vos regnum Dei, regnum Dei nunc dicit quo damnantur impii, et a fidelibus de peccatis suis poenitentiam nunc agentibus secernuntur.
15 Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea quae possidet. Fortem, diabolum; atrium vero illius, mundum qui in maligno positus est appellat, in quo usque ad Salvatoris adventum male pacato potiebatur imperio, quia in cordibus infidelium sine ulla contradictione quiescebat. Unde et alibi princeps mundi vocatur, dicente Domino: Venit enim princeps mundi, et in me nihil inveniet [Ioan. XIV]. Et iterum: Nunc princeps mundi eiicietur foras [Ioan. XII], de qua et hic eiectione subiungitur.
16 Si autem fortior illo superveniens vicerit eum, universa arma eius auferet in quibus confidebat, et spolia eius distribuet. De seipso quippe loquitur, quod non concordi fallax operatione quemadmodum calumniabantur, sed fortiori potentia victor homines a daemonio liberaret. Arma in quibus male fortis ille confidebat, astutiae dolique sunt nequitiae spiritalis.
17 Spolia vero eius, ipsi homines sunt ab eo decepti. Quae victor Christus distribuit, quod est insigne triumphantis, quia captivam ducens captivitatem, dedit dona hominibus, quosdam quidem apostolos, alios evangelistas, hos prophetas, illos pastores ordinans et doctores [Ephes. IV].
18 Qui non est mecum, adversum me est. Et qui non colligit mecum, dispergit. Non putet quisquam de haereticis dictum et schismaticis, quanquam et ita ex superfluo possit intelligi, sed ex consequentibus, textusque sermonis ad diabolum refertur, et quod non possint opera Salvatoris Beelzebub operibus comparari.
19 Ille cupit animas hominum tenere captivas, Dominus liberare; ille praedicat idola, hic unius Dei notitiam; ille trahit ad vitia, hic ad virtutem revocat: quomodo ergo possunt habere concordiam inter se, quorum opera divisa sunt?
20 Cum immundus Spiritus exierit de homine, perambulat per loca inaquosa. Quamvis simpliciter intelligi possit, Dominum haec ad distinctionem suorum et Satanae operum adiunxisse, quod scilicet ipse semper polluta mundare, Satanas vero mundata gravioribus festinet attaminare sordibus, tamen et de haeretico quolibet, vel schismatico, vel etiam malo catholico, potest non inconvenienter accipi.
21 De quo tempore baptismatis Spiritus immundus qui in eo prius habitaverat, ad confessionem catholicae fidei, abrenuntiationemque mundanae conversationis eiiciatur locaque inaquosa peragret, id est, corda fidelium quae a mollitie fluxae cogitationis expurgata sint, callidus insidiator exploret, si quos ibi forte suae nequitiae gressus figere possit.
22 Sed bene dicitur:
23 Quaerens requiem et non inveniens, quia castas mentes effugiens, in solo diabolus corde pravorum gratam sibi potest invenire quietem. Unde de illo Dominus: Sub umbra (inquit) dormit in secreto calami, et locis humentibus [Iob. XL]. In umbra, videlicet tenebrosas conscientias; in calamo, qui foris nitidus, intus est vacuus, simulatrices; in locis humentibus, lascivas mollesque mentes insinuans.
24 Dicit: Revertar in domum meam unde exivi. Timendus est iste versiculus, non exponendus, ne culpa quam in nobis exstinctam credebamus, per incuriam nos vacantes opprimat.
25 Et cum venerit, invenit scopis mundatam, hoc est, gratia baptismatis a peccatorum labe castigatam, sed nulla boni operis industria cumulatam. Unde bene Matthaeus hanc domum vacantem, scopis mundatam, atque ornatam dicit inventam: mundatam videlicet a vitiis pristinis per baptismum, vacantem a bonis actibus per negligentiam, ornatam simulatis virtutibus per hypocrisin.
26 Et tunc vadit, et assumit septem alios spiritus nequiores se, et ingressi habitant ibi. Per septem malos spiritus, universa vitia designat. Quemcunque enim post baptisma, sive pravitas haeretica, seu mundana cupiditas arripuerit, mox omnium prosternet in ima vitiorum. Unde recte nequiores tunc eum spiritus dicuntur ingressi.
27 Quia non solum habebit illa septem vitia, quae Septem spiritalibus sunt contraria virtutibus, sed et per hypocrisin, ipsas se virtutes habere simulabit.
28 Et sunt novissima hominis illius peiora prioribus. Melius quippe erat ei viam veritatis non cognoscere, quam post agnitionem retrorsum converti. Quod in Iuda traditore, vel Simone mago, caeterisque talibus, specialiter legimus impletum. Quo autem generaliter haec parabola tendat, ipse secundum Matthaeum Salvator exposuit, ubi, ea terminata, mox subdidit dicens: Sic erit et generationi huic pessimae.
29 Id est, quod de uno quolibet specialiter geri solere narravi, hoc in tota generaliter huius populi gente geri non desinit. Immundus quippe spiritus exivit a Iudaeis, quando acceperunt legem. Et ambulavit per loca arida, quaerens sibi requiem. Expulsus videlicet a Iudaeis, ambulavit per gentium solitudines.
30 Quae cum postea Domino credidissent, ille non invento loco in nationibus dixit: Revertar ad domum meam pristinam, unde exivi. Habebo Iudaeos, quos ante dimiseram. Et veniens, invenit vacantem, scopis mundatam. Vacabat enim templum Iudaeorum, et Christum hospitem non habebat, dicentem: Dimittetur vobis domus vestra deserta. Quia igitur Dei et angelorum praesidia non habebant, et ornati erant superfluis observationibus Pharisaeorum, revertitur ad eos diabolus, et septenario sibi numero daemonum addito habitat pristinam domum et fiunt posteriora illius populi peiora prioribus.
31 Multo enim nunc maiore daemonum numero possidentur blasphemantes in synagogis suis Christum Iesum, quam in Aegypto possessi fuerant ante legis notitiam. Quia aliud est venturum non credere, aliud eum non suscepisse qui venerit. Septenarium autem numerum adiunctum diabolo, vel propter sabbatum intellige, vel propter numerum Spiritus sancti.
32 Ut quomodo in Isaia, super virgam de radice Iesse, et florem qui de radice conscendit, septem spiritus virtutum descendisse narrantur, ita et e contrario vitiorum numerus in diabolo consecratus sit.
33 Factum est autem cum haec diceret, extollens vocem quaedam mulier de turba, dixit illi: Beatus venter qui te portavit, et ubera quae suxisti. Magnae devotionis et fidei haec mulier ostenditur, quae Scribis et Pharisaeis Dominum tentantibus simul et blasphemantibus, tanta eius incarnationem prae omnibus sinceritate cognoscit, tanta fiducia confitetur, ut et praesentium procerum calumniam, et futurorum confundat haereticorum perfidiam.
34 Nam sicut tunc Iudaei sancti Spiritus opera blasphemando, verum consubstantialemque Patri Dei Filium negabant, sic haeretici postea negando Mariam semper virginem sancti Spiritus operante virtute nascituro ex humanis membris unigenito Deo carnis suae materiam ministrasse, verum consubstantialemque matri Filium hominis fateri non debere dixerunt.
35 Sed si caro Verbi Dei secundum carnem nascentis a carne virginis matris pronuntiatur extranea, sine causa venter qui eam portasset, ubera quae lactassent, beatificantur. Qua enim consequentia eius lacte credatur nutritus, cuius semine negatur esse conceptus? cum ex unius eiusdemque fontis origine, secundum physicos, uterque liquor emanare probetur.
36 Nisi forte putanda est virgo sementivam suae carnis materiam nutriendo in carne Dei Filio suggerere potuisse, incarnando autem quasi maiori et inusitato miraculo minime potuisse. Sed huic opinioni obstat Apostolus dicens: Quia misit Deus Filium suum, factum ex muliere, factum sub lege [Gal. IV]. Neque enim audiendi sunt qui legendum putant, natum ex muliere, factum sub lege, sed, factum ex muliere.
37 Quia conceptus ex utero virginali, carnem non de nihilo, non aliunde, sed materna traxit ex carne. Alioquin nec vere Filius hominis diceretur, qui originem non haberet ex homine. Et nos igitur his contra Eutychen dictis extollamus vocem cum Ecclesia catholica, cuius haec mulier typum gessit, extollamus et mentem de medio turbarum, dicamusque Salvatori: Beatus venter qui te portavit, et ubera quae suxisti [Luc. XI]. Vere enim beata parens, quae (sicut quidam ait) enixa est puerpera Regem. Qui coelum terramque tenet per saecula, cuius. Numen et aeterno complectens omnia gyro, Imperium sine fine manet; quae ventre beato, Gaudia matris habens cum virginitatis honore, Nec primam similem visa est, nec habere sequentem.
38 At ille dixit: Quin imo beati qui audiunt verbum Dei, et custodiunt. Pulchre Salvator attestationi mulieris annuit, non eam tantummodo quae Verbum Dei corporaliter generare meruerat, sed et omnes qui idem Verbum spiritaliter auditu fidei concipere, et boni operis custodia vel in suo vel in proximorum corde parere, et quasi alere studuerint, asseverans esse beatos.
39 Quia et eadem Dei genitrix, et inde quidem beata, quia Verbi incarnandi ministra est facta temporalis, sed inde multo beatior quia eiusdem semper amandi custos manebat aeterna. Qua sententia sapientes Iudaeorum clam percutit, qui Verbum Dei non audire et custodire, sed negare et blasphemare quaerebant.
40 Turbis autem concurrentibus coepit dicere: Generatio haec, generatio nequam est: signum quaerit, et signum non dabitur illi, nisi signum Ionae. Duplici fuerat quaestione pulsatus. Quidam enim calumniabantur eum in Beelzebub eiecisse daemonia, quibus hactenus est responsum. Et alii tentantes, signum de coelo quaerebant ab eo, quibus abhinc respondere incipit, non eis signum de coelo, quod indigni erant videre, verum de profundo inferni tribuens, quale Ionas propheta naufragus, cetoque sorbente voratus, sed de abysso ac mortis fauce liberatus, et accepit et dedit, signum videlicet incarnationis, non divinitatis, passionis, non glorificationis.
41 Discipulis autem suis signum de coelo dedit, quibus aeternae beatitudinis gloriam et prius figuraliter in monte transformatus, et post veraciter in coelum sublevatus ostendit.
42 Nam sicut Ionas fuit signum Ninivitis, ita erit et Filius hominis generationi isti. Ostendit Iudaeos in modum Ninivitarum peccatis gravibus involutos, et subversioni, si non poenituerint, esse proximos. Verum sicut Ninivitis et denuntiatur supplicium, et remedium demonstratur, ita etiam Iudaei non debent desperare indulgentiam si velint agere poenitentiam. Sed vide quid sequitur:
43 Regina Austri surget in iudicio cum viris generationis huius, et condemnabit illos. Condemnabit utique non potestate iudicii, sed comparatione facti melioris. Si autem regina Austri, quae electa esse non dubitatur, surget in iudicio cum reprobis, ostenditur una cunctorum, bonorum scilicet malorumque ressurrectio mortalium, et haec non iuxta fabulas Iudaeorum mille annis ante iudicium, sed in ipso esse futura iudicio.
44 Quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis, et ecce plus Salomone hic. Hic in hoc loco non pronomen, sed adverbium loci significat, id est, impraesentiarum inter vos conversatur, qui incomparabiliter est Salomone praestantior. Refert autem Scriptura quomodo regina Saba per tantas difficultates gente sua et imperio derelictis venerit in Iudaeam sapientiam audire Salomonis, et ei multa munera deferens ab eo plura perceperit.
45 Quae ideo Iudaeos in iudicio condemnabit, quoniam ipsa ab ultimis terrae finibus eum quaesivit, quem percepto dono sapientiae cognoverat esse famosum. Illi vero secum habentes eum qui non aliunde sapiens, sed ipse Dei sapientia et virtus est, non modo non audire, sed blasphemare atque insidiis agitare malebant.
46 Viri Ninivitae surgent in iudicio cum generatione hac et condemnabunt illam, quia poenitentiam egerunt ad praedicationem Ionae, et ecce plus quam Iona hic. Ionas paucis diebus praedicavit, ego tanto tempore. Ille Assyriis genti incredulae, ego Iudaeis populo Dei. Ille peregrinis, ego civibus. Ille voce locutus simplici nilque signorum faciens acceptus est, ego tanta signa faciens Beelzebub calumniam sustineo.
47 Plus ergo est Iona hic, hoc est in medio vestrum praedicans. Et propterea eodem modo quo regina Austri, viri quoque Ninivitae generationem condemnabunt Iudaeorum, hoc est infidelitatis arguent. Aliter: In Ninivitis et regina Austri, fides Ecclesiae praefertur Israeli, quae non minus per poenitentiam peractae insipientiae, quam per sapientiae discendae industriam Domino conciliatur.
48 Ex duabus quippe partibus unitas Ecclesiae congregatur, eorum videlicet qui peccare nesciunt, et eorum qui peccare desistunt. Poenitentia enim delictum abolet, sapientia cavet.
49 Nemo lucernam accendit et in abscondito ponit, neque sub modio. De seipso Dominus haec loquitur, ostendens etsi supra dixerit nullum generationi nequam nisi signum Ionae dandum, nequaquam tamen lucis suae claritatem fidelibus occultandam. Ipse quippe lucernam accendit, qui testam humanae naturae flamma suae divinitatis implevit.
50 Quam profecto lucernam nec credentibus abscondere, nec modio supponere, hoc est sub mensura legis includere, vel intra unius Iudaeae gentis terminos voluit cohibere.
51 Sed supra candelabrum, inquit, ut qui ingrediuntur, lumen videant. Candelabrum Ecclesiam dicit, cui lucernam superposuit, quia nostris in frontibus fidem suae incarnationis affixit, ut qui Ecclesiam fideliter ingredi voluerint, lumen veritatis palam queant intueri. Qua sententia Iudaeorum quoque proceres condemnat, qui signa quaerentes exterius, apertam lucis ianuam noluerint intrare credendo.
52 Denique praecipit ne opera tantummodo, sed et cogitationes et ipsas etiam cordis intentiones mundare et castigare meminerint; nam sequitur:
53 Lucerna corporis tui est oculus tuus. Corpus quippe dicit opera quae palam cunctis apparent, oculus vero ipsam mentis intentionem operatur, et de cuius merito eadem opera, lucis an tenebrarum sint opera, discernuntur, sicut ipse consequenter exposuit, dicens:
54 Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit. Si autem nequam fuerit, etiam corpus tuum tenebrosum erit. Si, inquit, pura rectaque intentione quae potes agere bona studueris, lucis profecto sunt opera quae facis, etiamsi coram hominibus imperfectionis aliquid habere videantur. Quoniam diligentibus Deum, omnia cooperantur in bonum, his qui secundum propositum vocati sunt sancti.
55 Si autem perversa est intentio quae praecedit, parvum est omne opus quod sequitur, quamvis rectum esse videatur.
56 Vide ergo, ne lumen quod in te est tenebrae sint. Hoc est, ne ipsa cordis intentio, quae lumen est animae, vitiorum caligine fuscetur, sedula discretione perpende. Iuxta quod alibi praecipitur: Omni custodia serva tuum cor, quoniam ex ipso vita procedit [Prov. IV].
57 Si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit, non habens aliquam partem tenebrarum, erit lucidum totum, et sicut lucerna fulgoris illuminabit te. Totum corpus nostrum omnia nostra opera dicit, quia et Apostolus membra nostra nuncupat quaedam opera, quae improbat, et mortificanda praecipit dicens: Mortificate ergo membra vestra, quae sunt super terram, fornicationem, immunditiam, libidinem [Col. III], et caetera talia.
58 Si igitur ipse bonum bona intentione patraveris, non habens in tua conscientia aliquam partem tenebrosae cogitationis, etiamsi contigerit aliquem proximorum tua bona actione noceri, verbi gratia, aut de pecunia quam a te indigens et petens acceperat, facere vel pati aliquid mali, aut de verbo exhortationis quo errantem corrigere volebas, forte perniciosius errare, tu tamen pro tuo simplici et lucido corde et hic et in futuro, lucis gratia donaberis.
59 Haec contra hypocrisin Pharisaeorum subdole signa quaerentium specialiter dicta, nos iuxta sensum moralem generaliter instituant
60 Et cum loqueretur, rogavit illum quidam Pharisaeus ut pranderet apud se, et ingressus recubuit. Consulte Lucas non ait, Et cum haec loqueretur, sed, Cum loqueretur, ut ostendat eum non statim finitis quae praeposuerat verbis, sed aliquot interpositis, apud Pharisaeum prandere rogatum. Quae autem sint illa Matthaeus explicat, qui hoc Domini terminato sermone, quem tamen partim brevius Luca, partim prolixius commemorat, continuo subiunxit: Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater eius et fratres stabant foris, quaerentes loqui ei.
61 Adhuc, inquit, eo loquente, ut intelligeres, haec loquente quae superius indicabat. Sed et Marcus, post illud quod de blasphemia Spiritus sancti, quid Dominus dixerit retulerat: Et veniunt, inquit, mater eius et fratres. Lucas autem non huius rei gestae ordinem tenuit, sed praeoccupavit hoc, et recordatum ante narravit.
62 Denique hoc sic interposuit, ut solutum appareat a nexu et superiorum et posteriorum. Itaque postquam nuntiatis sibi foris matre et fratribus ait: Qui enim fecerit voluntatem Dei, hic frater meus, et soror mea, et mater est [Marc. III], datur intelligi, rogatus Pharisaei intrasse convivium.
63 Pharisaeus autem coepit intra se reputans dicere quare non baptizatus esset ante prandium. Causam Pharisaei cogitationis evangelista Marcus aperuit dicens: Pharisaei enim et omnes Iudaei nisi crebro lavent manus non manducant, tenentes traditionem seniorum, et a foro nisi baptizentur non comedunt [Marc. VII].
64 Et ait Dominus ad illum: Nunc vos Pharisaei quod de foris est calicis et catini mundatis. Quod autem intus est vestrum, plenum est rapina et iniquitate. Et Marcus quidem refert eos baptismata calicum et urceorum lectorumque et aeramentorum observare solitos, sed magis sub nomine vasorum ipsi mendacii simulationis arguuntur, quod aliud ostentent hominibus foris, aliud domi agant, formam pietatis habentes extrinsecus, sed intus vitiorum sorde deformes. Vult enim Dominus explicare latius quae supra breviter de mundando cordis oculo protulerat.
65 Stulti, nonne qui fecit quod deforis est, etiam id quod deintus est fecit? Qui, inquit, utramque hominis naturam fecit, utramque mundari desiderat. Hoc contra Manichaeos, qui animam tantum a Deo, carnem vero putant a diabolo creatam. Hoc contra illos qui corporalia peccata, fornicationem videlicet, immunditiam, libidinem, furtum, rapinam et caetera talia, quasi gravissima detestantur; spiritalia vero quae non minus damnat Apostolus, hoc est amaritudinem, iram, indignationem, clamorem, blasphemiam, superbiam, et avaritiam, quae est idolorum servitus [Coloss. III], ut levia contemnunt.
66 Verumtamen quod superest date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis. Quod necessario victui et vestimento superest, date pauperibus. Iuxta quod et Ioannes praecipit: Qui habet duas tunicas, det non habenti [Luc. III]. Neque enim ita facienda iubetur eleemosyna, ut teipsum consumas inopia, sed ut tui cura corporis expleta inopem quantum vales sustentes. Vel ita intelligendum, quod superest, quod tam multo scelere praeoccupatis solum remedium restat, date eleemosynam.
67 Qui sermo ad omnia quae utili miseratione fiunt, valet. Non solum enim qui dat esurienti cibum, sitienti potum, nudo vestimentum, peregrinanti hospitium, et caetera huiusmodi, verum etiam qui dat veniam peccanti, eleemosynam dat. Et qui emendat verbere in quem potestas datur, vel coercet aliqua disciplina, et tamen peccatum eius quo ab illo laesus aut offensus est, dimittit ex corde, vel orat ut ei dimittatur, non solum in eo quod dimittit atque orat, verum etiam in eo quod corripit et aliqua emendatoria poena plectit, eleemosynam dat, quia misericordiam praestat.
68 Multa itaque genera sunt eleemosynarum, quae cum facimus, adiuvamur ut dimittantur nobis nostra peccata, sed ea nihil est maius qua ex corde dimittimus quod in nos quisque peccavit. An vero quod ait: Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis, ita intellecturi sumus, ut Pharisaeis non habentibus fidem Christi, etiamsi non in eum crediderint, nec renati fuerint ex aqua et Spiritu sancto, munda sint omnia, tantum si eleemosynas dederint, sicut quidam eas dandas putant, cum sint immundi omnes quos non mundat fides Christi, de qua scriptum est: Mundans fide cor eorum?
69 Et tamen verum est quod audierant, Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis. Qui enim vult ordinate dare eleemosynam, a seipso debet incipere, et eam sibi primum dare. Est enim eleemosyna opus misericordiae, verissimeque dictum est: Miserere animae tuae placens Deo [Eccli. XXX]. Propter hoc renascimur, ut Deo placeamus, cui merito displicet quod nascendo contraximus. Haec est prima eleemosyna quam nobis dedimus, quoniam nosipsos miseros per miserantis Dei misericordiam requisivimus.
70 Propter quem dilectionis ordinem dictum est: Diliges proximum tuum tanquam teipsum [Marc. XII]. Cum ergo increpasset eos quod forinsecus se lavarent, intus autem rapina et iniquitate pleni essent, admonens quamdam eleemosynam, quam sibi homo debet primitus dare, et interiora mundari: Verumtamen, inquit, quod superest date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt.
71 Deinde ut ostenderet quid admonuisset, et quid ipsi facere non curarent, ne illum putarent eorum eleemosynas ignorare.
72 Sed vae vobis, inquit, Pharisaei. Tanquam diceret, ego quidem commonui vos eleemosynam dandam, per quam vobis munda sint omnia: sed vae vobis,
73 Quia decimatis mentam et rutam et omne olus; has enim novi eleemosynas vestras, ne de illis me nunc vos admonuisse arbitremini.
74 Et praeteritis iudicium et charitatem Dei. Qua eleemosyna possetis ab omni inquinamento interiore mundari, ut vobis munda essent et corpora quae lavatis, hoc est enim omnia, et interiora scilicet et exteriora, sicut alibi legitur: Mundate quae intus sunt, et quae foris sunt munda erunt [Matth. XXIII]. Sed ne istas eleemosynas quae fiunt de fructibus terrae respuisse videretur, ait:
75 Haec autem, inquit, oportuit facere. Id est iudicium et charitatem Dei, ut et nos veraciter de nostra miseria iudicantes, et Dei charitatem quam donavit ipse diligentes pie recteque vivamus, iustum iudicium eius confitentes, quod dicit Apostolus, Iudicium quidem ex uno in condemnationem: et magnae charitati eius gratias agentes [Rom. V], de qua idem ipse dicit gratiae praedicator: Commendat autem suam charitatem Deus in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est [Ibid.].
76 Haec autem oportuit facere, et illa non omittere, id est eleemosynas fructuum terrenorum. Non ergo se fallant qui per eleemosynas quaslibet largissimas fructuum suorum, vel cuiusque pecuniae, impunitatem se emere existimant, in facinorum immanitate ac flagitiorum nequitia permanendo.
77 Vae vobis Pharisaeis qui diligitis primas cathedras in synagogis, et salutationes in foro. Vae nobis miseris, ad quos Pharisaeorum vitia transierunt, qui breve et incertum vitae nostrae curriculum quo peccata humiliter plangere debueramus, pro prioratu invicem superbe certando, peccatis amplius onerare non metuimus.
78 Vae vobis qui estis ut monumenta quae non parent, et homines ambulantes supra, nesciunt. Et haec superstitionem Pharisaeorum sententia redarguit, qui foris speciem rectae doctrinae praetendant, intus vero quid foeditatis gerant, occultent, instar monumentorum, quae cum superficiem terrae communis ostentent, intus vermescentium sunt cadaverum plena fetore.
79 De quibus Psalmista cum diceret: Sepulcrum patens est guttur eorum [Psalm. V]; mox quid dixisset aperuit adiungens: Linguis suis dolose agebant.
80 Respondens autem quidam ex legisperitis ait illi: Magister, haec dicens etiam nobis contumeliam facis. Quam misera conscientia, quae, audito Dei verbo, sibi contumeliam fieri putat, et commemorata poena perfidorum se semper intelligit esse damnandum. Unde mihi meisque similibus unicum superest suffugium, Domino cum propheta supplicare: Utinam dirigantur viae meae, ad custodiendas iustificationes tuas.
81 Tunc non confundar, dum respiciam in omnia mandata tua [Psalm. CXVIII].
82 At ille ait: Et vobis legisperitis vae, quia oneratis homines oneribus quae portari non possunt, et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas. Non possunt onera legis portari eo modo quo isti legisperiti haec imponebant hominibus. Unde recte audiunt quod sarcinas eius uno digito non tangerent, hoc est ne minimis quidem eam perficerent, quam se contra morem patrum sine fide et gratia Iesu Christi et servare et servandam tradere praesumebant, atque ideo iugum Christi suave et sarcinam eius levem, ubi requies est animarum, procul abiicere et exterminare tentabant, cum scriptum sit: Iustus autem ex fide vivit [Rom. I]. Et apostolus Petrus, his qui credentes ex gentibus circumcidi docebant, protestetur et dicat: Et nunc quid tentatis Deum, imponere iugum super cervicem discipulorum, quod neque patres nostri, neque nos potuimus portare?
83 sed per gratiam Domini nostri Iesu credimus salvari, quemadmodum et illi [Act. XV].
84 Vae vobis qui aedificatis monumenta prophetarum, patres autem vestri occiderunt illos. Non monumenta prophetarum ornare, sed interfectores prophetarum imitari, sceleris est. Iudaei ergo prophetarum monumenta aedificando, patrum suorum facta qui hos occiderunt arguebant, sed paterna facinora aemulando, dum Christum apostolosque illius insequuntur, in seipsos sententiam retorquebant, eadem videlicet ipsi quae in parentibus damnabant agentes.
85 Profecto testificamini quod consentitis operibus patrum vestrorum. Quoniam quidem ipsi eos occiderunt, vos autem aedificatis eorum sepulcra. Simulabant quidem se, ob favorem vulgi captandum, patrum suorum horrere perfidiam, memorias prophetarum qui ab eis occisi sunt magnifice ornando, sed ipso opere testificantur quantum paternae nequitiae consentiant, Dominum qui ab eisdem prophetis est praenuntiatus, iniuriis agendo.
86 Ubi se pariter et filios homicidarum et ad suae damnationis augmentum scientes peccare declarant. Unde recte subiungitur:
87 Propterea et sapientia Dei dixit: Mittam ad illos prophetas et apostolos, et ex illis occident et persequentur. Sapientiam Dei seipsum dicit, ipse est enim Dei virtus et Dei sapientia, sicut Apostolus docet [I Cor. I]. Denique in Matthaeo ita habes: Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas, et sapientes et scribas. Si autem eadem sapientia Dei prophetas quae apostolos misit, cessent haeretici Christo ex Virgine principium dare, omittant alium legis et prophetarum, alium Novi Testamenti Deum praedicare, quamvis saepe etiam apostolica Scriptura prophetas non eos solum qui futuram Christi incarnationem, sed et eos qui ventura coelestis regni gaudia praedicent, appellat. Prophetae (inquit) duo aut tres dicant, et caeteri diiudicent.
88 Sed nequaquam hos crediderim apostolis in catalogi ordine praeferendos.
89 Ut inquiratur sanguis omnium prophetarum qui effusus est a constitutione mundi a generatione ista. Quaeritur quomodo sanguis omnium prophetarum atque iustorum ab una Iudaeorum generatione requiratur, cum et multi sanctorum sive ante incarnationem, seu post mortem resurrectionemque Salvatoris, ab aliis sint nationibus interempti, et ipse Dominus Iudaeis licet acclamantibus, a Romano tamen praeside, Romanisque sit militibus crucifixus.
90 Sed moris est Scripturarum duas saepe generationes hominum, bonorum scilicet malorumque computare, hoc est eorum qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt [Ioan. I]; et eorum quibus dicitur: Vos ex patre diabolo estis [Ioan. VIII]. Et alibi: Serpentes, generatio viperarum [Matth. XXIII].
91 A sanguine Abel usque ad sanguinem Zachariae, qui periit inter altare et aedem. Quare a sanguine Abel qui primus martyrium passus est, mirum non est, sed quare usque ad sanguinem Zachariae, quaerendum est, cum et multi post eum usque ad nativitatem Christi, et ipso mox nato, innocentes in Bethleem pueri sint ab hac generatione perempti, nisi forte quia Abel pastor ovium, Zacharias sacerdos fuit, et hic in campo, ille in atrio templi necatus est, utriusque gradus martyres, et laici scilicet et altaris officio mancipati, sub eorum voluit intimare vocabulo.
92 Vae vobis legisperitis, quia tulistis clavem scientiae, ipsi non introistis, et eos qui introibant prohibuistis. Clavis scientiae humilitas Christi est, quam legisperiti nec ipsi in lege et prophetis intelligere, nec ab aliis intelligi volebant. Intrare est enim, non esse contentum superficie litterae, sed usque ad intelligentiae sacratioris arcana penetrare.
93 Aliter: Omnis doctor qui auditores quos verbo aedificat exemplo scandalizat, nec ipse regnum Dei intrat, nec eos qui poterant intrare permittit.
94 Cum haec ad illos diceret, coeperunt Pharisaei et legisperiti graviter insistere, et os eius opprimere, de multis insidiantes ei, et quaerentes aliquid capere de ore eius, ut accusarent eum. Quam vera perfidiae, simulationis, et impietatis suae crimina audierint ipsi testantur, qui tanto intonante turbine non ipsi resipiscere, sed doctorem veritatis insidiis moliuntur aggredi.
Beda Venerabilis HOME

csg85.253

    >>> XII.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 11

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik