Beda Venerabilis, In Lucae Evangelium Expositio, 4, PROOEMIUM.
1 | Exsultans in Spiritu sancto Dominus (ut supra lectum est): Confiteor tibi, Pater Domine coeli et terrae, quod abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Quae sententia secreti conscia iudicii semper effectum suae virtutis iterare non desistit. Nam et generaliter in deiectione Iudaeorum, gentium vero electione, et in singulis quibusque iuxta alternam mentium qualitatem specialiter non cessat exhiberi. |
2 | Denique ut proxima parumper attingam, legisperitus volens seipsum iustificare, Dominum tentaturus adiit, sed confusus abscessit; at Maria pedibus eius humiliter acclinis, optimam partem philosophiae coelestis elegit. Item parvuli Christi, qui non de sua iustitia, sed de Redemptoris sui gratia praesumere didicerant, quibus orationum modis eamdem gratiam advocare debeant inquirunt, audiuntque confestim et quibus verbis orare, et qua instantia perseverare, et pro quibus maxime rebus supplicare oporteat, fide scilicet, spe et charitate, quodque perfecte petentes earumdem largitorem a Patre Spiritum bonum percipiant. |
3 | Contra sapientes et prudentes, quia Spiritum gratiae non modo non petere, quaerere, pulsare, sed et blasphemare satagunt, irremissibiles et hic et in futuro suae pervicaciae poenas luunt. Et usque ad finem Evangelii, qui legerit, imo usque ad finem saeculi, qui prudenter inspexerit, intelliget quod Deus superbis resistit, humilibus autem dat oratiam [I Petr. V]. |