monumenta.ch > Beda Venerabilis > 11
Beda, In Lucae Evang. Expositio, 3, X. <<<    

Beda Venerabilis, In Lucae Evangelium Expositio, 3, CAPUT XI.

1 Et factum est cum esset in loco quodam orans, ut cessavit, dixit unus ex discipulis eius ad eum: Domine, doce nos orare, sicut et Ioannes docuit discipulos suos. Post historiam sororum quae duas Ecclesiae vitas signaverunt, non frustra Dominus et ipse orasse, et discipulos orare docuisse describitur. Quia et oratio quam docuit utriusque in se vitae continet mysterium, et ipsarum perfectio vitarum nostris non viribus est obtinenda, sed precibus.
2 Et quia crebro Lucas Salvatorem descripserat orantem, quid orando egerit, qui utique non pro se, sed pro nobis supplicabat, insinuat, cum, finita oratione, discipulos refert qualiter orare debeant sciscitari.
3 Et ait illis: Cum oratis dicite: Pater, sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie; et dimitte nobis peccata nostra, si quidem et ipsi dimittimus omnia debenti nobis. Et ne nos inducas in tentationem. Iuxta evangelistam Matthaeum, septem petitiones continere dominica videtur oratio.
4 Quarum in tribus aeterna poscuntur, in reliquis quatuor temporalia, quae tamen propter aeterna, consequenda sunt necessaria. Nam quod dicimus: Sanctificetur nomen tuum, adveniat regnum tuum; fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra; quod non absurde quidam intellexerunt in spiritu et corpore, omnino sine fine retinenda sunt, et hic inchoantur, quantumque proficimus, augentur in nobis: perfecta vero (quod in alia vita sperandum est) semper possidebuntur.
5 Quod vero dicimus: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie; et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo; quis non videat ad praesentis vitae indigentiam pertinere? In illa itaque vita aeterna, ubi nos semper speramus futuros, et in nominis Dei sanctificatione, et regnum eius, in nostro spiritu et corpore perfecte atque immortaliter permanebunt.
6 Panis vero quotidianus ideo dictus est, quia hic est necessarius quantus animae carnique tribuendus est, sive spiritaliter, sive corporaliter, sive utroque intelligatur modo. Hic est etiam quam poscimus remissio, ubi est omnis commissio peccatorum. Hic tentationes, quae nos ad peccandum vel alliciunt vel impellunt. Hic denique malum, unde cupimus liberari.
7 Illic autem nihil istorum est. Evangelista vero Lucas in oratione dominica petitiones non septem, sed quinque complexus est. Nec ab isto utique discrepavit, sed quomodo ista septem sint intelligenda, ipsa sua brevitate commonuit. Nomen quippe Dei sanctificatur in spiritu, Dei autem regnum in carnis resurrectione venturum est. Ostendens ergo Lucas tertiam petitionem duarum superiorum esse quodammodo repetitionem, magis eam praetermittendo fecit intelligi.
8 Deinde tres illas adiungit, de pane quotidiano, de remissione peccatorum, de tentatione vitanda. At vero quod ille in ultimo posuit: Sed libera nos a malo, iste non posuit ut intelligeremus ad illud superius quod de tentatione dictum est pertinere. Ideo quippe ait: sed libera; non ait: Et libera, tanquam unam petitionem esse demonstrans, noli hoc, sed hoc, ut sciat unusquisque in eo se liberari a malo, quod non infertur in tentationem.
9 Et ait ad illos: Quis vestrum habebit amicum, et ibit ad illum media nocte, et dicet illi: Amice, commoda mihi tres panes, quoniam amicus meus venit de via ad me, et non habeo quod ponam ante illum. Rogatus a discipulis Salvator non modo formam orationis, sed et instantiam frequentiamque tradit orandi. Amicus ergo ad quem media nocte venitur, ipse Deus intelligitur. Cui in media tribulatione supplicare, et tres panes, id est, intelligentiam Trinitatis, qua praesentis vitae consolentur labores, efflagitare debemus.
10 Amicus qui venit de via, ipse noster est animus, qui toties a nobis recedit, quoties ad appetenda terrena et temporalia foris vagatur. Redit vero, coelestique alimonia refici desiderat, cum in se reversus superna coeperit ac spiritalia meditari. De quo pulchre qui petierat adiungit, non se habere quod ponat ante illum.
11 Quoniam animae post saeculi tenebras Deum suspiranti, nil praeter eum cogitare, nil loqui, nil libet intueri, solum quod recognovit summae Trinitatis gaudium contemplari, atque ad hoc plenius intuendum pervenire satagit.
12 Et ille deintus dicat: Noli mihi molestus esse, iam ostium clausum est, et pueri mei mecum sunt in cubili. Non possum surgere et dare tibi. Ostium amici divini est intelligentia sermonis, quod sibi Apostolus orat aperiri ad loquendum mysterium Christi. Clausumque est tempore famis verbi, cum intelligentia non datur.
13 Et illi qui evangelicam sapientiam, tanquam panem erogantes, per orbem terrae praedicaverunt, pueri patrisfamilias iam sunt in secreta quiete cum Domino. Et tamen orando efficitur ut accipiat desiderans intellectum ab ipso Deo, etiam si homo desit per quem sapientia praedicetur.
14 Et ille si perseveraverit pulsans, dico vobis et si non dabit illi surgens eo quod amicus eius sit, propter improbitatem tamen eius surget, et dabit illi quotquot habet necessarios. Et ego vobis dico: Petite, et dabitur vobis. Quaerite, et invenietis. Pulsate, et aperietur vobis. Comparatio est a minore. Si enim amicus homo surgit de lecto, et dat non amicitia sed taedio compulsus, quanto magis dat Deus qui sine taedio largissime donat quod petitur?
15 Sed ad hoc se peti vult, ut capaces donorum eius fiant qui petunt. Ne itaque de via veniens amicus inedia dispereat, hoc est, ne animus nuper ab erroris sui vanitate resipiscens desiderii spiritalis diutius inopia tabescat, petamus epulas verbi quibus alatur, quaeramus amicum qui det, pulsemus ostium quo servantur absconsae. Magnam enim spem dedit, et dat ille qui promittendo non decipit.
16 Omnis enim (inquit) qui petit accipit, et qui quaerit invenit, et pulsanti aperietur. Ergo iuxta praemissam postulantis amici parabolam perseverantia opus est ut accipiamus quod petimus, et inveniamus quod quaerimus, et quod pulsamus aperiatur. Nam si petenti datur, et quaerens invenit, et pulsanti aperitur, ergo cui non datur, et qui non invenit, et cui non aperitur, apparet quod non bene petierit, quaesierit, pulsaverit.
17 Quis autem ex vobis patrem petit panem, nunquid lapidem dabit illi? Panis intelligitur charitas propter maiorem appetitum, et tam necessarium, ut sine illa caetera nihil sint, sicut sine pane mensa inops. Cui contraria est cordis duritia, quam lapidi comparavit.
18 Aut si piscem, nunquid pro pisce serpentem dabit illi? Piscis est fides invisibilium, vel propter aquam baptismi, vel quia de invisibilibus locis capitur. Quod etiam fides huius mundi fluctibus circumlatrata non frangitur, recte pisci comparatur. Cui contrarium posuit serpentem propter venena fallaciae, quae etiam primo homini male suadendo praeseminavit.
19 Aut si petierit ovum, nunquid porriget illi scorpionem? In ovo indicatur spes. Ovum enim nondum est fetus perfectus, sed fovendo speratur. Cui contrarium posuit scorpionem, cuius aculeus venenatus retro timendus est, sicut spei contrarium est retro respicere, cum spes futurorum in ea quae ante sunt, extendat.
20 Si ergo vos cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater vester de coelo dabit spiritum bonum petentibus se? Quomodo mali dant bona? sed malos appellavit, dilectores adhuc saeculi huius et peccatores. Bona vero quae dant secundum eorum sensum, bona dicenda sunt, quia haec pro nobis habent, quanquam et in rerum natura ista bona sint, sed temporalia, et ad istam vitam infirmam pertinentia, et quisquis ea malus dat, non de suo dat.
21 Domini est enim terra, et plenitudo eius, qui fecit coelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt [Psal. XXIII]. Quantum ergo sperandum est daturum Deum nobis bona petentibus, nec nos posse decipi ut accipiamus aliud pro alio cum ab ipso petimus, quando nos etiam cum simus mali novimus id dare quod petimur!
22 Non enim decipimus filios nostros, et qualiacunque bona damus, non de nostro, sed de ipsius damus. Aliter: Apostoli qui electionis merito bonitatem generis humani multis excesserant modis, supernae bonitatis intuitu mali esse dicuntur, quia nihil est per semetipsum stabile, nihil immutabile, nihil bonum, nisi Deitas sola. Omnes vero creaturae ut beatitudinem aeternitatis vel immutabilitatis obtineant, non hoc per suam naturam, sed per Creatoris sui participationem et gratiam consequuntur.
23 Quod vero dicitur: Quanto magis Pater vester de coelo dabit spiritum bonum petentibus se? pro quo Matthaeus posuit: Dabit bona petentibus se [Matth. VII], ostendit Spiritum sanctum plenitudinem esse bonorum Dei, et ea quae divinitus administrantur, non alia absque eo subsistere.
24 Quia omnes utilitates, quae ex donorum Dei gratia suscipiuntur, ex isto fonte emanant.
Beda Venerabilis HOME

csg85.249

Beda, In Lucae Evang. Expositio, 3, X. <<<    
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 11

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik