Beda Venerabilis, In Lucae Evangelium Expositio, 3, CAPUT X.
1 | Post haec autem designavit Dominus, et alios septuaginta duos. Sicut duodecim apostolos formam episcoporum exhibere simul et praemonstrare nemo est qui dubitet, sic et hos septuaginta duos figuram presbyterorum, id est, secundi ordinis sacerdotum gessisse sciendum est. Tametsi primis Ecclesiae temporibus, ut Apostolica Scriptura testis est, utrique presbyteri, utrique vocabantur episcopi. |
2 | Quorum unum sapientiae maturitatem, alterum industriam curae pastoralis significat. Bene autem septuaginta duo mittuntur. Sive quia totidem mundi gentibus Evangelium praedicandum erat, ut quomodo duodecim tribus Israel, ita et hi propter exteras gentes destinarentur imbuendas. Seu quod ipso praedicantium numero totus orbis per Evangelium summae et individuae Trinitatis illustrandus intimabatur. |
3 | Sicut solem hunc constat triduanum suae lucis ambitum mundo per septuaginta duas horas afflare solitum. Nam et Dominus ipse se diem, suos vero apostolos horas appellat, dicens: Nonne duodecim horae sunt diei? Si quis ambulaverit in die, non offendit [Ioan. XI]. Et in Psalmis praecipitur bene: Nuntiate diem de die salutare eius [Psal. XCV], hoc est, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero [Ioan. I]. Sed et multis sanctae Scripturae locis per tres dies mysterium Trinitatis ostenditur, praecipue quia Dominus tertia die resurrexit a mortuis. |
4 | Sed et in Veteri Testamento populus ad montem Sinai perveniens die tertia legem accepit. Idem fluvium Iordanem, quo baptismi gratia commendata est, tertia quam adierat die, transivit. |
5 | Et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem, et locum quo erat ipse venturus. Quia duo sunt praecepta charitatis, Dei, videlicet, amor et proximi, et minus quam inter duos haberi charitas non potest (nemo enim proprie ad seipsum habere charitatem dicitur, sed dilectione se in alterum tendit, ut esse charitas possit) binos ad praedicandum discipulos Dominus mittit, quatenus hoc nobis tacitus innuat, quia qui charitatem erga alterum non habet, praedicationis officium suscipere nullatenus debet. |
6 | Bene autem dicitur quod misit eos ante faciem suam in omnem civitatem et locum quo erat ipse venturus. Praedicatores enim suos Dominus sequitur, quia praedicatio praevenit, et tunc ad mentis nostrae habitaculum Dominus venit. Verba exhortationis praecurrunt, atque per haec veritas in mente suscipitur. |
7 | Et dicebat illis: Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo dominum messis, ut mittat operarios in messem suam. Messis multa populorum significat multitudinem. Operarii pauci penuriam magistrorum. Isti sunt operarii, de quibus Psalmista loquitur: Qui seminant in lacrymis in gaudio metent. Euntes ibant et flebant portantes semina sua. Venientes autem veniet in exsultatione portantes manipulos suos [Psal. CXXV]. Et ut apertius loquar, messis multa omnis turba credentium est. |
8 | Operarii pauci, apostoli, et imitatores eorum qui mittuntur ad messem. |
9 | Ite, ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos. Lupos scribas et Pharisaeos vocat, qui sunt clerici Iudaeorum. |
10 | Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta, et neminem per viam salutaveritis. Tanta praedicatori debet in Deo esse fiducia, ut praesentis vitae sumptus, quamvis non praevideat, tamen sibi hos non deesse certissime sciat. Ne dum mens eius occupatur ad temporalia, minus aliis praevideat aeterna. |
11 | Cui etiam per viam neminem salutare conceditur, ut sub quanta festinatione iter praedicationis pergere debeat, ostendatur. Quae si quis verba etiam per allegoriam velit intelligi, in sacculo pecunia clausa est. Pecunia vero clausa est sapientia occulta. Qui igitur sapientiae verbum habet, sed hoc erogare proximo negligit, quasi pecuniam in sacculo ligatam tenet. |
12 | Et scriptum est: Sapientia abscondita, et thesaurus absconditus, quae utilitas in utrisque? Quid vero per peram, nisi opera saeculi? Et quid hoc loco per calceamenta, nisi mortuorum operum exempla signantur? Qui igitur officium praedicationis suscipit, dignum non est, ut onus saecularium negotiorum portet, ne dum hoc eius colla deprimit, ad praedicanda coelestia non assurgat. Nec debet stultorum operum exempla conspicere, ne sua opera, quasi ex mortuis pellibus, credat munire. |
13 | Omnis vero qui salutat in via, ex occasione salutat itineris, non ex studio obtinendae eiusdem salutis. Qui igitur non amore aeternae patriae, sed praemiorum ambitu salutem audientibus praedicat, quasi in itinere salutat, quia ex occasione, et non ex intentione, salutem audientibus exoptat. |
14 | In quamcunque domum intraveritis, primum dicite: Pax huic domui. Et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum pax vestra. Sin autem, ad vos revertetur. Pax quae ab ore praedicatoris offertur, aut requiescit in domo, si in ea fuerit filius pacis, aut ad eumdem praedicatorem revertitur, quia aut erit quisque praedestinatus ad vitam, et coeleste verbum sequitur, quod audit; aut si nullus audire voluerit, ipse praedicator sine fructu non erit, quia ad eum pax revertitur, quoniam ei a Domino pro labore sui operis recompensatur. |
15 | Ecce autem qui peram et sacculum portari prohibuit, sumptus et alimenta ex eadem praedicatione concedit. Nam sequitur: |
16 | In eadem autem domo manete, edentes et bibentes, quae apud illos sunt. Si pax nostra recipitur, dignum est ut in eadem domo maneamus, edentes et bibentes quae apud illos sunt, ut ab eis terrena stipendia consequamur, quibus praemia patriae coelestis offerimus. Unde etiam Paulus pro minimo haec ipsa suscipiens, dicit: Si nos vobis spiritalia seminavimus, magnum est si vestra carnalia metamus [I Cor. IX]? Et notandum quod subditur: |
17 | Dignus est enim operarius mercede sua. Quia iam de mercede sunt operis, ipsa alimenta sustentationis, ut hic merces de labore praedicationis inchoetur, quae illic de veritatis visione perficitur. Qua in re considerandum est quod uni nostro operi duae mercedes debentur, una in via, altera in patria: una quae nos in labore sustentat, alia quae nos in resurrectione remunerat. |
18 | Et in quamcunque civitatem intraveritis, et susceperint vos, manducate quae apponuntur vobis, etc. Descripto diversae domus hospitio, quod etiam in civitatibus agere debeant, docet, piis videlicet in omnibus communicare, ab impiorum vero per omnia societate secerni. |
19 | In quamcunque civitatem intraveritis, et non receperint vos, exeuntes in plateas eius, dicite: Etiam pulverem, qui adhaesit nobis de civitate vestra, extergimus in vos. Aut ad contestationem laboris terreni, quem pro illis inaniter suscepissent, aut ut ostenderent usque adeo se ab ipsis nihil terrenum quaerere, ut etiam pulverem de terra eorum non sibi paterentur adhaerere. |
20 | Aliter: Pedes discipulorum ipsum opus incessumque praedicationis significant. Pulvis vero, quo asperguntur, terrenae levitas est cogitationis, a qua ipsi etiam summi doctores immunes esse nequeunt, cum pro auditoribus sollicitis salubribus curis incessanter intendunt, et quasi per itinera mundi uno vix calcaneo terrae pulverem legunt. Qui ergo receperint verbum, ipsi afflictiones curasque doctorum, quas pro se tolerabant, in argumentum sibi vertunt humilitatis. |
21 | Qui vero spreverint doctrinam, docentium sibi labores et pericula taediumque sollicitudinum ad testimonium damnationis inflectunt. Et ipse est pulvis, qui in Evangelii contemptores extergi, et a quo per bonos auditores evangelistarum iubentur pedes ablui, imo per ipsum Salvatorem narrantur abluti. |
22 | Dico autem vobis quia Sodomis in die illa remissius erit quam illi civitati. Sodomitae quidem inter tot carnis animaeque flagitia, quibus insatiabiliter ardebant, inhospitales quoque, Ezechiele attestante, fuerunt, sed nulli apud eos tales hospites, quales apud Iudaeos prophetae, quales apostoli reperti sunt. Et Lot quidem aspectu et auditu iustus erat, non aliquid tamen docuisse, nulla ibi fecisse signa perhibetur. Atque ideo, cui multum datum est, multum quaeretur ab eo [Luc. XII], potentesque potenter tormenta patientur [Sap. VI]. |
23 | Vae tibi, Corozaim, vae tibi, Bethsaida. Corozaim, Bethsaida, et Capharnaum, Tiberias quoque, quam Ioannes nominat, civitates sunt Galilaeae, sitae in littore laci Genesareth, qui Iordane fluente efficitur, et ab evangelistis etiam mare Galilaeae, vel mare Tiberiadis appellatur. Plangit ergo Dominus civitates quae post tanta miracula atque virtutes non poenituerint. |
24 | Peioresque gentilibus, qui naturale solummodo ius dissipabant, post descriptae legis contemptum, Filium quoque Dei conculcare, gratiamque ingratis spernere non timuerunt. |
25 | Quia si in Tyro et Sidone factae fuissent virtutes, quae in vobis factae sunt, olim in cilicio et cinere sedentes poeniterent. Impletum videmus hodie dictum Salvatoris, quia scilicet Corozaim et Bethsaida praesente Domino credere noluerunt. Tyrus autem ac Sidon, et quondam David ac Salomoni amicae fuere, et post evangelizantibus Christi credidere discipulis. |
26 | Tantaque fidem devotione susceperunt, ut Paulum apostolum Tyro abeuntem cuncti cives cum uxoribus et filiis usque foras civitatem prosequerentur, pulcherrimoque spectaculo tanta hominum multitudo paucissimos hospites, sed Christi pro fide clarissimos, ad naves usque valefactura deduceret. Sed quare non olim his qui credere potuerunt, verum Iudaeis, qui credere noluerunt, sit evangelizatum, ipsius est scire, cuius universae viae, misericordia et veritas [Psal. XXIV]. Sane quod Dominus ait: In cilicio et cinere sedentes poeniterent: in cilicio, quod de pilis caprarum contexitur, asperam peccati pungentis memoriam, qua in die iudicii sinistra pars est induenda, significat; in cinere autem mortis considerationem, per quam tota humani generis massa in pulverem est redigenda, demonstrat. Porro in sessione, humiliationem propriae conscientiae designat. |
27 | De qua Psalmista: Surgite postquam sederitis [Psal. CXXVI], quod est dicere: Humiliamini sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis [I Petr. V]. |
28 | Et tu Capharnaum usque in coelum exaltata, usque ad infernum demergeris. Duplex in hac sententia sensus est. Vel ideo ad infernum demergeris, quia contra praedicationem meam superbissime restitisti; vel ideo, quia exaltata es usque ad coelum meo hospitio, ex meis signis atque virtutibus tantum habens privilegium, maioribus plecteris suppliciis, quam his quoque credere noluisti. |
29 | Et ne quis putaret hanc increpationem illis tantummodo civitatibus vel personis, quae Dominum in carne videntes spernebant, et non omnibus, qui hodieque Evangelii verba despiciunt, convenire, consequenter adiunxit dicens: |
30 | Qui vos audit, me audit, et qui vos spernit, me spernit. Ut in audiendo quisque vel spernendo Evangelii praedicatore, non viles quasque personas, sed Dominum salvatorem, imo ipsum Patrem spernere se, vel audire, disceret. Nam sequitur: |
31 | Qui autem me spernit, spernit eum qui me misit. Quia procul dubio in discipulo magister auditur, et in filio pater honoratur. Potest et ita intelligi: Qui vos spernit me spernit. Qui non facit misericordiam uni de fratribus meis minimis, nec mihi facit, quia et ipse pro his formam servi et pauperis habitum suscepi. |
32 | Qui autem me spernit, nolens credere Deum, et filium Dei conculcans, spernit eum qui me misit, quia ego et Pater unum sumus. |
33 | Reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio, dicentes: Domine, etiam daemonia subiiciuntur nobis in nomine tuo. Bene quidem confessi sunt, deferentes honorem nomini Christi, sed quia infirma adhuc fide gaudebant in virtutibus, vide quid audiunt. |
34 | Et ait illis: Videbam Satanam, sicut fulgur de coelo cadentem. Non modo video, sed prius videbam, quando corruit. Quod autem ait: Sicut fulgur, vel praecipitem de supernis ad ima lapsum significat, vel quia deiectus, adhuc transfigurat se in angelum lucis. Quia ergo discipulos de signorum operatione vidit elatos, exemplo eos terret, atque ad humanitatem revocat eius qui primus superbiendo cecidit, ut qui hunc ob superbiam de coelo recordarentur eiectum, multo magis se de terra editos, si superbierint humiliandos agnoscant. |
35 | Ecce, dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes et scorpiones, et supra omnem virtutem inimici, et nihil vobis nocebit, hoc est, omne genus immundorum spirituum de obsessis corporibus eiiciendi, quamvis et ad litteram rectissime possit accipi; siquidem et Paulus a vipera invasus, nil adversi patitur. Et Ioannes, ut historia tradit, hausto veneno, non laeditur. |
36 | Hoc sane inter serpentes qui dente, et scorpiones qui cauda nocent, distare arbitror, quod serpentes aperte saevientes, scorpiones clanculo insidiantes, vel homines vel daemones, significent. Serpentes, qui inchoandi virtutibus venena pravae persuasionis obiiciunt; scorpiones, qui consummatas virtutes ad finem vitiare contendunt. |
37 | Verumtamen in hoc nolite gaudere, quia spiritus vobis subiiciuntur. De subiectione spirituum, cum caro sint, gaudere prohibentur, quia spiritus eiicere, sicut et virtutes alias facere, interdum non est eius meriti qui operatur, sed invocatio nominis Christi hoc agit, ad condemnationem eorum qui invocant, vel ob utilitatem eorum qui vident et audiunt, conceditur, ut licet homines despiciant signa facientes, tamen Deum honorent, ad cuius invocationem fiant tanta miracula. |
38 | Nam et in Actibus apostolorum filii Scevae videbantur eiicere daemones, et Iudas apostolus cum animo proditoris multa signa inter caeteros apostolos fecisse narratur. |
39 | Gaudete autem quod nomina vestra scripta sunt in coelis. Si Satanas (inquit) per superbiam, coeli sedem cum sociis amisit, non oportet vos de illorum humiliatione, sed de vestra sublimatione gaudere, quatenus unde illi ruere sublevati, vos humiles ascendatis. Non autem pueriliter sapiendum, quasi Deus ad remedium oblivionis bonos in coelis, malos scribat in terris, dicente Ieremia: Universi qui derelinquunt te, confundantur; recedentes, in terra scribantur [Ierem. XVII]. Sed salubriter intelligendum, quod sive coelestia, seu terrestria, quis opera gesserit, per haec quasi litteris adnotatus, apud Dei memoriam sit aeternaliter affixus. |
40 | In ipsa hora exsultavit Spiritu sancto, et dixit: Confiteor tibi, Pater domine coeli et terrae. Confessio non semper poenitentiam, sed et gratiarum actionem significat, ut in Psalmis saepissime legimus. Audiant qui Salvatorem non natum, sed creatum calumniantur, quod Patrem suum vocet coeli et terrae Dominum. Si enim et ipse creatura est, et creatura conditorem sui patrem appellare potest, stultum fuit non et suum et coeli ac terrae Dominum vel Patrem similiter appellare. |
41 | Quod abscondisti haec a sapientibus, et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Gratias agit, exsultat in Patre, quod apostolis adventus sui aperuerit sacramenta, quae ignoraverint scribae et Pharisaei, qui sibi sapientes videntur, et in conspectu suo prudentes iustificata sapientia a filiis suis [Luc. VII]. Ubi pulchre sapientibus et prudentibus non insipientes et hebetes, sed parvulos, id est, humiles opposuit, ut probaret se tumorem damnasse, non acumen. |
42 | Quia haec est clavis, de qua alibi dicit: Tulistis clavem scientiae, hoc est, humilitatem fidei Christi, qua ad divinitatis eius agnitionem pervenire poteratis, spernentes abiicere maluistis. |
43 | Etiam, Pater, quia sic placuit ante te. His Domini verbis exempla humilitatis accipimus, ne temere discutere superna consilia de aliorum vocatione, aliorum vero repulsione praesumamus. Cum enim intulisset utrumque, non mox rationem reddidit, sed sic Deo placitum dixit. Hoc, videlicet, ostendens, quia iniustum esse non potest quod placuit iusto. Unde et in vinea mercedem laborantibus reddens, cum quosdam operarios inaequales in opere aequaret in praemio, et plus in mercede quaereret, qui labori amplius insudasset, ait: Nonne ex denario convenisti mecum? |
44 | Volo autem et huic novissimo dare, sicut et tibi. Aut non licet mihi, quod volo facere [Matth. XX]? In cunctis ergo quae exterius disponuntur aperta causa rationis est occultae iustitia voluntatis. |
45 | Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Cum omnia legis, omnipotentem agnoscis, non decolorem, non degenerem Patris. Cum tradita legis, Filium confiteris, cui per naturam omnia unius substantiae iure sunt propria, non dono collata per gratiam. Omnia autem quae sibi tradita dicit, non mundi elementa, quae ipse creavit, intelligenda sunt, sed hi quibus parvulis spiritu sacramenta filii Pater revelavit, et de quorum salute idem Filius, cum haec loqueretur, Spiritu sancto exsultavit. |
46 | De quibus omnibus alias dicit: Omne quod dat mihi Pater, ad me veniet [Ioan. VI]. |
47 | Et nemo scit qui sit Filius, nisi Pater, et qui sit Pater, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. Non ita intelligendum est, quasi Filius a nullo possit sciri, nisi a Patre solo, Pater autem non solum a Filio, sed ab eis etiam quibus revelaverit Filius, sed ad utrumque referendum est quod ait: Et cui voluerit Filius revelare, ut et Patrem intelligamus, et ipsum Filium per Filium revelari. |
48 | Et conversus ad discipulos suos dixit: Beati oculi qui vident quae videtis, etc. Non oculi scribarum et Pharisaeorum, qui corpus tantum Domini videre, sed illi beati oculi qui eius possunt cognoscere sacramenta, de quibus dicitur: Et revelasti ea parvulis. Beati oculi parvulorum, quibus et se et patrem Filius revelare dignatur. |
49 | Dico enim vobis quod multi prophetae et reges voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt, et audire quae auditis, et non audierunt. Abraham exsultavit ut videret diem Christi, et vidit, et gavisus est. Isaias quoque, et Micha, multi alii prophetae viderunt gloriam Domini, qui et propterea Videntes sunt appellati. Sed hi omnes a longe aspicientes et salvantes per speculum et in aenigmate viderunt [I Cor. XIII], apostoli autem impraesentiarum habentes Dominum, convescentesque ei, et quaecunque voluissent interrogando discentes, nequaquam per angelos aut varias visionum species opus habebant doceri. Quos vero Lucas multos prophetas et reges dicit, Matthaeus apertius prophetas et iustos appellat. |
50 | Ipsi sunt enim reges magni, quia tentationum suarum motibus non consentiendo succumbere, sed regendo praeesse noverunt. |
51 | Et ecce quidam legisperitus surrexit, tentans eum, et dicens: Magister quid faciendo vitam aeternam possidebo? Legisperitus, qui de vita aeterna Dominum tentans interrogat, occasionem, ut reor, tentandi de ipsis Domini sermonibus sumpsit, ubi ait: Gaudete autem, quod nomina vestra scripta sunt in coelis. Sed ipsa sua tentatione declarat quam vera sit illa Domini confessio, qua Patri loquitur: Quod abscondisti haec a sapientibus, et prudentibus, et revelasti ea parvulis. |
52 | At ille dixit ad eum: In lege quid scriptum est? Quomodo legis? Ille respondens, dixit: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus viribus tuis, et ex omni mente tua, et proximum tuum sicut teipsum. Dum legisperito respondet, perfectum nobis Salvator iter vitae coelestis ostendit. |
53 | Cui primo de dilectione Dei et proximi legis scripta proponenti dicit: |
54 | Recte respondisti: Hoc fac, et vives. Deinde post inductam parabolam respondenti illum fuisse proximum vulnerato qui fecit misericordiam in illum, adiicit: Vade, et tu fac similiter, id est, tali misericordiae studio proximum tuum necesse habentem diligere et sustentare memento. Apertissime declarans solam esse dilectionem, et ipsam non verbo tenus ostentatam, sed operis exsecutione probatam, quae perpetuam ducat ad vitam. |
55 | Ille autem volens iustificare seipsum, dixit ad Iesum: Et quis est meus proximus? Quanta inanis gloriae dementia! Legisperitus ob vulgi favorem captandum, quo sapienter respondisse iactaretur, primum se legis fatetur ignorare mandatum, vere iuxta Salvatoris sententiam, sapiens et prudens in lege, sed quia non humiliari cum parvulis Christi, sed seipsum iustificare desiderat, beatos oculos columbarum innocentiae lacte lotarum, quibus Christi arcana videre posset, accipere recusans. |
56 | Cui profecto Dominus ita responsum temperavit suum, ut omnem qui misericordiam faceret cuilibet proximum doceret, et tamen haec eadem parabola, specialiter ipsum Dei Filium, qui nobis per humanitatem proximus fieri dignatus est, designaret. Neque enim ita proximum, quem sicut nos diligere iubemur, super Christo interpretari debemus, ut moralia mutuae fraternitatis instituta sub allegoriae regulis extenuare et auferre conemur. |
57 | Suspiciens autem Iesus, dixit: Homo quidam descendebat a Ierusalem in Iericho. Homo iste Adam intelligitur in genere humano. Ierusalem civitas pacis illa coelestis, a cuius beatitudine lapsus in hanc mortalem miseramque vitam devenit. Quam bene Iericho, quae luna interpretatur, significat, variis, videlicet, defectuum laboribus erroribusque semper incertam. |
58 | Et incidit in latrones. Latrones diabolum et angelos eius intellige, in quos, quia descendebat, incidit. Nam nisi prius intus intumesceret, foris tentatus tam facile non caderet. Vera est enim satis sententia, quae dicit: Ante ruinam enim exaltatur cor (Proverb. XVI). |
59 | Qui etiam despoliaverunt eum. Gloria videlicet immortalitatis et innocentiae veste privarunt. Haec est enim prima stola, quam, iuxta aliam parabolam, luxuriosus filius per poenitentiam rediens ornatur, et qua protoplasti amissa, cognoverunt esse se nudos, tunicasque pelliceas naturae mortalis induti sunt. |
60 | Et plagis impositis, abierunt, semivivo relicto. Plagae peccata sunt, quibus naturae humanae integritatem violando, seminarium quoddam (ut ita dicam) augendae mortis, fessis indidere visceribus. Abierunt autem, non ab insidiis aliquatenus cessando, sed earumdem insidiarum fraudes occultando. Semivivum reliquerunt, quia beatitudinem vitae immortalitatis exuere, sed non sensum rationis abolere valuerunt. |
61 | Ex qua enim parte sapere et cognoscere Deum potest, vivus est homo. Ex qua vero peccatis contabescit, et miseria deficit, mortuus idem, lethiferoque est vulnere foedatus. |
62 | Accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via, et, viso illo, praeterivit. Similiter et Levita, cum esset secus locum, et videret eum, transiit. Sacerdos et Levita, qui, viso saucio, transierunt sacerdotium et ministerium Veteris Testamenti est, ubi per legis decreta mundi languentis vulnera monstrari tantum, non autem curari poterant, quia impossibile erat (ut Apostolus ait) sanguine vitulorum et agnorum, et hircorum auferri peccata [Hebr. IX]. |
63 | Samaritanus autem quidam iter transiens, venit secus eum, et videns eum misericordia motus est. Samaritanus, qui interpretatur custos, Dominum significat, cui rectissime propheta, ne hos latrones possit incurrere, supplicat. Custodi me, inquiens, a laqueo, quem statuerunt mihi, et a scandalis operantium iniquitatem [Psal. CXL]. Qui propter nos homines, et propter nostram salutem descendens de coelo, vitae praesentis iter arripuit, et venit secus eum qui vulneribus tabescebat inflictis, id est, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus, ut homo [Philipp. II], compassionis nostrae susceptione finitimus, et misericordiae factus est consolatione vicinus. |
64 | Et appropians alligavit vulnera eius, infundens oleum et vinum. Peccata, quae in hominibus invenit, redarguendo cohibuit, spem veniae poenitentibus, terrorem poenae peccantibus incutiens. Alligat enim vulnera, dum praecipit: Poenitentiam agite, infundit oleum, dum addit: Appropinquabit enim regnum coelorum [Matth. III]. Infundit et vinum, dum dicit: Omnis arbor quae non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur [Ibid.]. |
65 | Et imponens illum in iumentum suum, duxit in stabulum, et curam eius egit. Iumentum eius est caro, in qua ad nos venire dignatus est. In quo saucium imposuit, quia peccata nostra ipse portavit in corpore suo super lignum [I Petr. II]; et iuxta aliam parabolam, inventam, quae erraverat ovem, humeris suis impositam, reportavit ad gregem [Luc. XV]. Itaque imponi iumento est, in ipsam Incarnationem Christi credere, eiusque mysteriis initiari, simul et ab hostis incursione tutari. |
66 | Stabulum autem est Ecclesia praesens, ubi reficiuntur viatores, de peregrinatione hac in aeternam patriam redeuntes. Et bene iumento impositum duxit in stabulum, quia nemo, nisi baptizatus, nisi corpori Christi adunatus, Ecclesiam intrabit. |
67 | Et altera die protulit duos denarios, et dedit stabulario, et ait: Curam illius habe. Altera dies est post Domini resurrectionem. Nam et ante quidem per Evangelii sui gratiam illuminaverat, his qui in tenebris et in umbra mortis sedebant [Luc. I], sed potior, resurrectione celebrata, perpetuae lucis splendor effulsit. |
68 | Duo denarii sunt duo Testamenta, in quibus aeterni Regis nomen et imago continetur. Finis enim legis Christus [Rom. X]. Qui altera die prolati dantur stabulario: quia tunc aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas [Luc. XXIV]. Altera die stabularius denarios, quorum pretio vulneratum curaret accepit, quia Spiritus sanctus adveniens docuit apostolos omnem veritatem [Ioan. XVI], quo gentibus erudiendis instare atque Evangelium praedicare sufficerent. |
69 | Et quodcunque supererogaveris, ego cum rediero, reddam tibi. Supererogat stabularius, quod in duobus denariis non accepit, cum dicit Apostolus: De virginibus autem praeceptum Domini non habeo, consilium autem do [I Cor. VII]. Itemque: Et Dominus ordinavit his qui Evangelium annuntiant de Evangelio vivere [I Cor. IX]. Sed non usi sumus hac potestate, ne quem vestrum gravaremus [I Thess. II]. Cui rediens quod promiserat, debitor reddet, quia veniens in iudicio Dominus dicit: Quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam. |
70 | Intra in gaudium Domini tui [Matth. XXV]. |
71 | Quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi qui incidit in latrones? At ille dixit: Qui fecit misericordiam in illum. Iuxta litteram, manifesta est Domini sententia, nullum nobis amplius quam qui misereatur esse proximum, si Ierosolymitae civi, non sacerdos, non Levita ex eadem gente, imo in eadem urbe nati et nutriti, sed exterae gentis accola, quia magis misertus est, factus est proximus. |
72 | Sacratiore autem intellectu, quoniam nemo magis proximus quam qui vulnera nostra curavit, diligamus eum quasi Dominum Deum nostrum, diligamus quasi proximum. Nihil enim tam proximum quam caput membris. Diligamus etiam eum, qui imitator est Christi. Hoc est enim, quod sequitur: |
73 | Et ait illi Iesus: Vade, et tu fac similiter. Id est, ut vere te proximum, sicut teipsum, diligere manifestes, quidquid vales in eius, vel spiritali necessitate sublevanda devotus operare. |
74 | Factum est autem, dum irent, et ipse intravit in quoddam castellum, et mulier quaedam, Martha nomine, excepit illum in domum suam. Et huic erat soror nomine Maria. Haec lectio superiori pulcherrima ratione connectitur. Quia videlicet illa dilectionem Dei et proximi, verbis et parabolis, haec autem ipsis rebus et veritate designat. |
75 | Duae quippe istae domino dilectae sorores duas vitas spiritales, quibus in praesenti sancta exercetur Ecclesia, demonstrant. Martha quidem actualem, qua proximo in charitate sociamur; Maria vero contemplativam, qua in Dei amone suspiramus. Activa enim vita est, panem esurienti tribuere, verbo sapientiae nescientem docere, errantem corrigere, ad humilitatis viam superbientem proximum revocare, infirmantis curam gerere, quae singulis quibusque expediant, dispensare, et commissis nobis, qualiter subsistere valeant, praevidere. Contemplativa vero vita est, charitatem quidem Dei et proximi tota mente retinere, sed ab exteriori actione quiescere, soli desiderio Conditoris inhaerere, ut nil iam agere libeat, sed, calcatis curis omnibus, ad videndam faciem sui Creatoris animus inardescat, ita ut iam noverit carnis corruptibilis pondus cum moerore portare, totisque desideriis appetere illis hymnidicis angelorum choris interesse, admisceri coelestibus civibus, de aeterna in conspectu Dei incorruptione gaudere. |
76 | Quae etiam sedens secus pedes Domini, audiebat verbum illius, Martha autem satagebat circa frequens ministerium. Haec utrique vitae congruere nemo est qui dubitet. Et contemplativae quidem uniformis perfectio est, exutam mentem a cunctis habere terrenis, eamque, quantum humana imbecillitas sinit, unire cum Christo; activae vero, quam frequens sit ministerium, gentium Magister edocet, qui creberrimis Epistolarum dictis, suos pro Christo terra marique labores, sua pericula commemorat. |
77 | In quibus etiam visiones et revelationes Domini commendans, non minus se in speculativa virtute, quod perpaucis est imitabile, consummatum fuisse significat. Unde dicit: Sive enim mente excedimus Deo, sive sobrii sumus vobis [II Cor. V]. |
78 | Quae stetit et ait: Domine, non est tibi curae quod soror mea reliquit me sola ministrare. Dic ergo illi ut adiuvet me. Ex illorum persona loquitur qui adhuc divinae contemplationis ignari, solum quod didicere fraternae dilectionis opus Deo placitum ducunt, ideoque cunctos, qui Christo devoti esse velint, huic mancipatos autumant. |
79 | Et bene Martha stetisse, Maria secus pedes Domini sedisse describitur, quia vita activa laborioso desudat in certamine, contemplativa vero, pacatis vitiorum tumultibus, optata iam in Christo mentis quiete perfruitur. |
80 | Et respondens dixit illi Dominus: Martha, Martha, sollicita es, et turbaris circa plurima, porro unum est necessarium. Et beatus David solum hoc necessarium homini esse definiens, Deo iugiter inhaerere desiderat, dicens: Mihi autem adhaerere Deo bonum est, ponere in Domino Deo spem meam [Psal. LXXII]. Et alibi: Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae, ut videam voluntatem Domini, et visitem templum sanctum eius [Psal. XXVI]. Una ergo et sola est theologia, id est, contemplatio Dei, cui merito omnia iustificationum merita, universa virtutum studia postponuntur. |
81 | Maria optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea. Ecce pars Marthae non reprehenditur, sed Mariae laudatur. Neque enim bonam partem elegisse Mariam dicit, sed optimam, ut etiam pars Marthae indicaretur bona. Quare autem pars Mariae sit optima, subinfertur cum dicitur: Quae non auferetur ab ea. Activa etenim vita, cum corpore deficit. |
82 | Quis enim in aeterna patria panem esurienti porrigat, ubi nemo esurit? Quis potum tribuat sitienti, ubi nemo sitit? Quis mortuum sepeliat, ubi nemo moritur? Cum praesenti ergo saeculo vita aufertur activa. Contemplativa autem hic incipitur, ut in coelesti patria perficiatur. Quia amoris ignis qui hic ardere inchoat, cum ipsum quem amat viderit, in amore amplius ignescit. |
83 | Contemplativa ergo vita minime aufertur, quia subtracta praesentis saeculi luce perficitur. |