monumenta.ch > Beda Venerabilis > 9
Beda, In Lucae Evang. Expositio, 3, VIII. <<<     >>> X.

Beda Venerabilis, In Lucae Evangelium Expositio, 3, CAPUT IX.

1 Convocatis autem Iesus duodecim apostolis, dedit illis virtutem et potestatem super omnia daemonia, et ut languores curarent. Et misit illos praedicare regnum Dei, et sanare infirmos. Concessa primum potestate signorum, misit praedicare regnum Dei ut promissorum magnitudini attestaretur etiam magnitudo factorum, fidemque verbis daret virtus ostensa, et nova facerent, qui nova praedicarent.
2 Unde nunc quoque, cum fidelium numerositas excrevit, intra sanctam Ecclesiam multi sunt, qui vitam virtutum tenent, et signa virtutum non habent. Quia frustra miraculum foris ostenditur, si deest quod intus operetur. Nam, iuxta magistri gentium vocem, linguae in signum sunt non fidelibus, sed infidelibus.
3 Et ait ad illos: Nihil tuleritis in via, neque virgam, neque peram, neque panem, neque pecuniam, neque duas tunicas habeatis. Solet quaeri, quomodo Matthaeus et Lucas commemoraverint, dixisse Dominum discipulis, ut nec virgam ferrent, cum dicat Marcus, et praecepit eis, ne quid tollerent in via, nisi virgam tantum.
4 Quod ita solvitur, ut intelligamus sub alia significatione dictam virgam, quae secundum Marcum ferenda est, et sub alia illam, quae secundum Matthaeum et Lucam non est ferenda. Sicut sub alia significatione intelligitur tentatio, de qua dictum est: Deus neminem tentat, et sub alia, de qua dictum est: Tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat, si diligitis eum. Illa seductionis est, haec probationis. Utrumque ergo accipiendum est a Domino apostolis dictum, et ut nec virgam ferrent, et ut non nisi virgam ferrent. Cum enim secundum Matthaeum diceret eis: Nolite possidere aurum neque argentum [Matth. X], et caetera, continuo subiecit: Dignus est enim operarius cibo suo [Ibid]. Unde satis ostendit, cur eos haec possidere ac ferre noluerit.
5 Non quo necessaria non sint sustentationi huius vitae, sed quia sic eos mittebat ut eis haec deberi monstraret ab illis quibus Evangelium credentibus annuntiarent. Claret autem haec, non ita praecepisse Dominum, tanquam Evangelistae vivere aliunde non debeant, quam eis praebentibus, quibus annuntiant Evangelium. Alioquin contra hoc praeceptum fecit Apostolus, qui victum de manuum suarum laboribus transigebat, ne cuiquam gravis esset, sed potestatem dedisse, in qua scirent, sibi ista deberi.
6 Cum autem a domino aliquid imperatur, nisi fiat, inobedientiae culpa est. Cum autem potestas datur, licet cuique non uti, et tanquam de suo iure cedere. Hoc ergo ordinans Dominus, quod eum ordinasse dicit Apostolus, iis qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere, illa apostolis loquebatur, ut securi non possiderent, neque portarent huic vitae necessaria, nec magna, nec minima.
7 Ideo posuit, Nec virgam, ostendens a fidelibus suis, omnia deberi ministris suis, nulla superflua requirentibus. Ac per hoc addendo: Dignus est enim operarius cibo suo [Matth. X], prorsus aperuit et illustravit, unde haec omnia loqueretur. Hanc ergo potestatem virgae nomine significavit, cum dicit, ne quid tollerent in via, nisi virgam tantum. Ut intelligatur, quia per potestatem a Domino acceptam, quae virgae nomine significata est, etiam quae non portantur, non deerunt.
8 Hoc et de duabus tunicis intelligendum est, ne quisquam eorum, praeter eam, quam esset indutus, aliam portandam putaret, sollicitus ne opus esset, cum ex illa potestate posset accipere. Quod vero secundum Marcum non portari vel haberi duas tunicas, sed expressius indui prohibet, dicens: Et ne induerentur duabus tunicis [Marc. VI]: quid eos monet, nisi non dupliciter, sed simpliciter ambulare? Aliter. In duabus tunicis, vident mihi duplex ostendere vestimentum.
9 Non quod in locis Scythiae et glaciali nive rigentibus una quis tunica debeat esse contentus, sed quod in tunica, vestimentum intelligamus, ne alio vestiti, aliud nobis futurorum timore servemus.
10 Et in quamcunque domum intraveritis, ibi manete, et inde ne exeatis. Dat constantiae generale mandatum, ut hospitalis necessitudinis iura custodiant, alienum a praedicatore regni coelestis astruens cursitare per domos, et inviolabilis hospitii iura mutare. Nec otiose secundum Matthaeum domus, quam ingrediantur apostoli legenda decernitur, ut mutandi hospitii necessitudinisque violandae causa non suppetat.
11 Et quicunque non receperint vos, exeuntes de civitate illa, etiam pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium supra illos. Pulvis excutitur de pedibus in testimonium laboris sui, quod ingressi sint in civitatem, et praedicatio apostolica ad illos usque pervenerit. Sive excutitur pulvis, ut nihil ab eis accipiant, ne ad victum quidem necessarium, qui Evangelium spreverint.
12 Allegorice autem, qui verbo humiliter intendunt, si quibus, ut homines terrenae levitatis naevis obscurantur, per ea mox, quae recipiunt Evangelicae praedicationis vestigia, purgantur. Qui vero perfidia, vel negligentia, vel etiam studio contemnunt, horum vitanda communio, fugienda synagoga censetur, excutiendus pedum pulvis, ne gestis manibus et pulveri comparandis, mentis castae vestigium polluatur.
13 Egressi autem circumibant per castella, evangelizantes et curantes ubique. Quid evangelizarent, vel quomodo curarent Apostoli, Marcus exponit plenius. Praedicabant, inquit, ut poenitentiam agerent, et ungebant oleo multos aegrotos, et sanabant. Dicit et Iacobus: Infirmatur quis in vobis, inducat presbyteros Ecclesiae, et orent super ipsum ungentes eum oleo, in nomine Domini, et si in peccatis sit, dimittentur ei [Marc. VI]. Unde patet ab ipsis apostolis hunc sanctae Ecclesiae morem esse contraditum, ut pontificali benedictione consecrato oleo, perungantur aegroti. Praedicabant autem, ut poenitentiam agerent; et supra, Misit illos, inquit, evangelizare regnum Dei [I Cor. I]. Quia videlicet utrumque, iuxta Ioannis Baptistae, vel ipsius Salvatoris exemplum praedicabant: Poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum coelorum [Matth. III]. Regni enim coelorum ianuis propinquare est, de his quinque, quibus ab eo discesserat, poenitere.
14 Audivit autem Herodes tetrarcha omnia, quae fiebant ab eo et haesitabat, eo quod diceretur a quibusdam, quia Ioannes surrexit a mortuis. Quanta Iudaeorum invidia, qui contra dominum malitiae furor exstiterit ex omnibus pene locis Evangelii docemur. Ecce Ioannem, de quo dictum est, quia signum fecit nullum, a mortuis surgere potuisse, nullo attestante credebant; Iesum autem virum approbatum a Deo virtutibus et signis, cuius mortem elementa tremuerunt, resurrectionem vero atque ascensionem angeli, apostoli, viri, ac feminae certatim praedicabant, non resurrexisse, sed furtim fuisse ablatum credere maluerunt. Nec repugnare putandum est, quod Lucas perhibet Herodem haesitasse, eo quod diceretur a quibusdam, quia Ioannes surrexit a mortuis: cum Matthaeus Marcusque referant, ipsum Herodem audita fama Iesu dixisse pueris suis, Hic est Ioannes Baptista, ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutes operantur in eo [Matth. XIV]; sed intelligendum post hanc haesitationem eum confirmasse in animo suo, quod ab aliis dicebatur.
15 Et ait Herodes: Ioannem ego decollavi. Quis autem est iste, de quo audio ego talia? Et quaerebat videre eum. Haec verba sunt haesitantis Herodis, de quibus supra memoratur. Quia eum quem fama magnum comperit etiam videre desiderat, si forte, an ipse sit Ioannes, agnoscere possit. Cuius alii ordinem causamque decollationis, quoniam Evangelistae plenissime describunt, Lucas more suo commemorare potius ob statum temporis intimandum, quae abunde dicta videret, quam replicare curavit.
16 Verum quia decollationis Ioannis mentio est, notandum, quod idem Ioannes et Dominus suum quisque statum et tempore nativitatis, et passionis ordine declarant. Nam Ioannes capite minutus, dominus est in cruce sublimatus. Ioannes cum minui inciperent dies, Dominus cum crescere, natus. Ut etiam per haec appareret, quid sit, illum oportet crescere, me autem minui [Ioan. III], hoc est, illum qui propheta putabatur, Christum oportet agnosci: et me, qui Christus aestimabar, quod eius sim praecursor, intelligi.
17 Et reversi apostoli, narraverunt illi quaecunque fecerunt. Non solum, quae ipsi fecerunt et docuerunt apostoli, Domino narrant, sed etiam quae Ioannes eis in docendo occupatis sit passus, vel Christum, vel eiusdem Ioannis discipuli ei renuntiant, sicut Matthaeus insinuat. Unde quod sequitur:
18 Et assumptis illis secessit seorsum in locum desertum, qui est Bethsaida. Non timore mortis egit, ut quidam arbitrantur, sed parcens inimicis suis, ne homicidio homicidium iungerent, simul et opportunum suae passionis tempus exspectans, nam plusquam anni spatio Ioannis et Domini passiones distare, qui diligenter Evangelia legerit, inveniet.
19 Siquidem miraculum panum Dominus, tribus consentientibus evangelistis, post decollationem Ioannis implevit. Quod Ioannes miraculum descripturus praemisit esse proximum Pascha diem festum Iudaeorum, et post haec, ad diem festum eorum Scenopegiae Iesum dicit ascendisse. Ubi docentem in templo quaerebant, inquit, eum apprehendere; et nemo misit in illum manus, quia nondum venerat hora eius [Ioan. VII]; ac deinde proximi Paschae tempore crucis consummasse tropaeum. Quod occiso Ioanne, tempus exspectans, secessit seorsum in locum desertum, qui est Bethsaida: mystice docens quia derelicta Iudaea, quae prophetiae sibi non credendo caput abstulerat, in deserto Ecclesiae, quae virum non habebat, verbi esset pabula largiturus.
20 Unde pulchre Bethsaida domus fructuum interpretatur. Ipsa est enim, de qua Isaias ait: Laetabitur deserta et invia, et exultabit solitudo, et florebit quasi lilium [Isa. XXXV]; et paulo post: Ipsi videbunt gloriam Domini, et decorem Dei nostri [Ibid]. Est autem Bethsaida in Galilaea civitas Andreae et Petri et Philippi apostolorum, prope stagnum Gennesareth, ut in locorum libris invenimus.
21 Quod cum cognovissent turbae, secutae sunt illum. Et excepit illos, et loquebatur illis de regno Dei, et eos qui cura indigebant sanabat. Tentat Dominus fidem turbarum, et probatam digno praemio recompensat. Petendo enim solitudinem, an sequi curent explorat. Illae sequendo, et non in iumentis vehiculisve diversis, sed ut alii produnt Evangelistae, proprio labore pedum iter arripiendo deserti, quantam salutis suae curam gerant, ostendunt.
22 Rursum ipse, ut potens piusque salvator ac medicus excipiendo fatigatos, docendo inscios, sanando aegrotos, reficiendo ieiunos, quantum devotione credentium delectetur, insinuat. Iuxta vero leges allegoriae, petentem deserta gentium Christum multae fidelium catervae relictis moenibus priscae conversationis, neglectoque variorum dogmatum munimine sequuntur.
23 Et qui prius notus in Iudaea Deus, postquam dentes Iudaeorum arma et sagittae, et lingua eorum machaera acuta contra illum facta est. Exaltare, inquit, super coelos Deus, et super omnem terram gloria tua [Psal. LVI].
24 Dies autem coeperat declinare, et accedentes duodecim, dixerunt illi, Dimitte turbas, ut euntes in castella, villasque quae circa sunt, divertant et inveniant escas. Die declinata turbas Salvator reficit, quia vel fine saeculorum propinquante, vel cum Sol iustitiae pro nobis occubuit, a diutina spiritalis inediae sumus tabe salvati.
25 Ait autem ad illos: Vos date illis manducare. Provocat apostolos ad fractionem panis, ut illis se non habere testantibus magnitudo signi notior fiat, simul insinuans quia per eos quotidie ieiuna nostra sunt corda pascenda. Quid enim agit Petrus, cum per Epistolas loquitur, nisi ut verbi pabulo corda nostra male ieiuna satientur?
26 Quid Paulus, quid Ioannes per Epistolas loquentes operantur, nisi ut mentes nostrae coelestia alimenta percipiant, et inediae suae fastidium, quo moriebantur, vincant?
27 At illi dixerunt: Non sunt nobis plusquam quinque panes, et duo pisces. Nondum erant apostolis plusquam quinque panes Mosaicae legis, et duo pisces utriusque Testamenti, quae diutius abdito mysteriorum latentium, quasi undis abyssi tegebantur atque alebantur occulta. Bene autem iuxta Evangelium Ioannis, panes, qui legem designant, hordeacei fuisse referuntur, qui iumentorum maxime rusticorumque est cibus servorum: quia incipientibus necdumque perfectis auditoribus asperiora et quasi grossiora sunt committenda praecepta.
28 Animalis enim homo non percipit ea quae sunt spiritus Dei [I Cor. II]. Atque ideo Dominus pro suis cuique viribus dona tribuens, semperque ad perfectiora provocans, primo quinque panibus quinque millia, secundo septem panibus quatuor hominum millia reficit. Tertio, discipulis suae carnis et sanguinis mysterium credit. Ad ultimum magno munere dat electis, ut edant et bibant super mensam suam in regno.
29 Erant autem fere viri quinque millia. Quia quinque sunt exterioris hominis sensus, quinque millia viri Dominum secuti designant eos, qui in saeculari adhuc habitu positi, exterioribus quae possident bene uti noverunt. Qui recte quinque panibus aluntur, quia tales necesse est legalibus adhuc praeceptis institui. Nam qui mundo ad integrum renuntiant, et quatuor sunt millia, et septem panibus refecti, hoc est, et evangelica refectione sublimes, et spiritali sunt gratia docti.
30 Cuius significandae distantiae causa mystice reor in introitu quidem tabernaculi quinque columnas deauratas, ante oraculum vero, id est, Sancta sanctorum, quatuor fieri iussas. Quia videlicet incipientes per legem castigantur, ne peccent, perfecti autem per gratiam, ut devotius Deo vivant, admonentur.
31 Ait autem ad discipulos suos: Facite illos discumbere per convivia quinquagenos, et ita fecerunt. Diversi convivantium discubitus diversos per orbem conventus Ecclesiarum, quae unam catholicam faciunt, designant. Qui bene non solum quinquageni, sed, attestante Marco, etiam centeni discubuerunt. Nam quia quinquagesimus poenitentiae psalmus est, centenarius autem numerus de laeva transit in dexteram, quinquageni ad convivium Domini discumbunt, qui adhuc in poenitentia commissorum positi verbi auditum percipiunt.
32 Centeni autem, qui iam praesumpta veniae spe, de solo vitae aeternae desiderio suspirant.
33 Acceptis autem quinque panibus et duobus piscibus, respexit in coelum, et benedixit illis, et fregit, et distribuit discipulis suis ut ponerent ante turbas. Turbis esurientibus, Salvator non nova creat cibaria, sed acceptis his quae habuerunt discipuli, benedicit, quia veniens in carne, non alia quam praedicta sunt praedicat, sed prophetiae dicta mysteriis gratiae gravida demonstrat.
34 Respicit in coelum, ut illuc dirigendam mentis aciem, ibi lucem scientiae doceat esse quaerendam. Frangit, et ante turbas ponenda distribuit discipulis, quia clausa legis et prophetiae sacramenta eis qui per mundum praedicent patefacit.
35 Et sublatum est quod superfluit illis fragmentorum cophini duodecim. Quod turbis superest, a discipulis sustollitur, quia sacratiora mysteria, quae a rudibus capi nequeunt, non negligenter omittenda, sed sunt inquirenda perfectis. Nam per cophinos duodecim, apostoli, et per apostolos omnes sequentium doctorum chori figurantur, foris quidem hominibus despecti, sed intus salutaris cibi reliquiis ad alenda humilium corda cumulati.
36 Constat enim cophinis opera servilia geri solere, sed ipse cophinos panum fragmentis implevit, qui infirma huius mundi, ut fortia confunderet, elegit.
37 Et factum est, cum solus esset orans, erant cum illo et discipuli. Aderant discipuli Domino, et sequebantur illum in via, ut Marcus indicat, sed ipse Patrem solus oravit, quia possunt sancti Domino fidei amorisque societate coniungi; discretum eum a caeteris mortalibus divinae gloria maiestatis intueri, viam quoque quam versatus in carne docuit, passibus humilitatis insequi: sed incomprehensibilia paternae dispositionis arcana solus novit Filius penetrare. Nusquam enim (ni fallor) cum discipulis orasse reperitur, ubique solus obsecrat, quia Dei consilium humana vota non capiunt, nec quisquam potest interiorum particeps esse cum Christo.
38 Et interrogavit illos, dicens: Quem me dicunt esse turbae? At illi responderunt, et dixerunt, Ioannem Baptistam: alii autem Heliam, alii, quia propheta unus de prioribus surrexit. Pulchre Dominus fidem discipulorum exploraturus, prius turbarumque sententiam interrogat, ne illorum videlicet confessio, non veritatis agnitione probata, sed vulgi videatur opinione firmata, nec comperta credere, sed instar Herodis de auditis haesitare putentur.
39 Unde et Petro se Christum confitenti, secundum Matthaeum, dicit: Quia caro et sanguis non revelavit tibi [Matth. XVI], hoc est, doctrina humana fidei te veritatem non docuit. Pulchre etiam, qui diversam de Domino sententiam ferunt, turbarum nomine notantur, quarum semper dubius, instabilis vagusque sensus et sermo est.
40 A quibus, ut eos distinguat, protinus infert:
41 Vos autem, quem me esse dicitis? Non sunt enim discipuli Christi de turba, non sunt de turba qui cum Domino soli gradiuntur, qui eum secretius orantem videre merentur: sed et si quis de turba Christum crediderit, iam mox desinet esse de turba.
42 Respondens Simon Petrus dixit, Christum Dei. Licet caeteri apostoli sciant, Petrus tamen respondit prae caeteris. Complexus est itaque omnia, qui et naturam et nomen expressit, in quo summa virtutum est. Etiamne nos de generatione Dei ferimus quaestiones? Cum Paulus iudicaverit nihil se scire nisi Iesum Christum, et hunc crucifixum [I Cor. II], Petrus nihil amplius quam Dei Filium putaverit confitendum nos et quando et quomodo natus sit, et quantus sit, humanae infirmitatis contemplatione rimamur?
43 Finis ergo fidei meae Christus est, finis fidei meae Dei Filius est. Non licet mihi scire generationis seriem, non licet tamen nescire generationis fidem.
44 At ille increpans illos, praecepit ne cui dicerent hoc, dicens; quia oportet Filium hominis multa pati, et caetera. Idcirco se ante passionem et resurrectionem noluit praedicari, ut, completo postea sanguinis sacramento, opportunius apostolis diceret: Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti [Matth. XXVIII]. Quia non prodesset eum publice praedicari, et eius vulgari in populis maiestatem, quem post paululum flagellatum visuri sint et crucifixum multa pati a senioribus et scribis, et principibus sacerdotum.
45 Et notandum quod eum qui multa pati et occidi, et resurgere debeat, Filium hominis appellat: quia passo in carne Christo, divinitas impassibilis mansit. Notandum etiam, quod ipse se filium hominis, Petrus autem Christum Dei Filium confitentur, ut ex hoc utroque verus Deus atque homo probetur.
46 Dicebat autem ad omnes: Si quis vult post me venire, abneget seipsum. Pulchre posuit, ad omnes, quia superiora, quae ad fidem dominicae nativitatis vel passionis pertinent, cum solis seorsum discipulis egit. Tunc autem nosmetipsos abnegamus, cum vitamus quod per vetustatem fuimus, et ad hoc nitimur quo per novitatem vocamur.
47 Dicat ergo Veritas, dicat: Si quis vult post me venire, abneget seipsum. Quia nisi quis a semetipso deficiat, ad eum qui super ipsum est non appropinquat; nec valet apprehendere quod ultra ipsum est, si nescierit mactare quod est. Sed iam, qui se a vitiis abnegat, exquirendae ei virtutes sunt, in quibus crescat. Nam protinus adiungitur:
48 Et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me. Duobus etenim modis crux tollitur, cum aut per abstinentiam afficitur corpus, aut per compassionem proximi affligitur animus. Pensemus qualiter utroque modo Paulus crucem suam tulerit, qui dicebat: Castigo corpus meum, et in servitutem redigo, ne forte aliis praedicans, ipse reprobus efficiar [I Cor. IX]. Ecce in afflictione corporis audivimus crucem carnis, nunc in compassione proximi audiamus crucem mentis. Ait: Quis infirmatur, et ego non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror [II Cor. XI]? Sed in utraque crucis baiulatione notandum quod hanc et quotidie tollere, et ea sumpta Dominum sequi iubemur.
49 Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet illam. Nam qui perdiderit animam suam propter me, salvam faciet illam. Sic dicitur fideli: Qui voluerit animam suam salvam facere, perdet eam, et qui perdiderit animam suam propter me, salvam faciet eam, ac si agricolae dicatur: Frumentum si servas, perdis, si seminas renovas.
50 Quis enim nesciat quod frumentum, cum in semine mittitur, perit ab oculis, in terra deficit? Sed unde putrescit in pulvere, inde viridescit in renovatione. Quia vero sancta Ecclesia aliud tempus habet persecutionis, atque aliud pacis, Redemptor noster ipsa eius tempora designavit in praeceptis. Nam persecutionis tempore ponenda est anima, pacis autem tempore ea quae amplius dominari possunt, frangenda sunt desideria terrena.
51 Unde et nunc dicitur:
52 Quid enim proficit homo si lucratur universum mundum, se autem ipsum perdat, et detrimentum sui faciat? Cum persecutio ab adversariis deest, valde vigilantius cor custodiendum est. Nam pacis tempore, quia licet vivere, licet etiam ambire. Plerumque autem labentia cuncta despicimus, sed tamen adhuc humanae verecundiae usu praepedimur, ut rectitudinem quam servamus in mente, nondum exprimere valeamus in voce.
53 Sed huic quoque vulneri congruum subiungitur medicamentum, cum Dominus dicat:
54 Nam qui me erubuerit et meos sermones, hunc Filius hominis erubescet, cum venerit in maiestate sua, et Patris, et sanctorum angelorum. Sed ecce nunc apud se homines dicunt: Nos iam Dominum et sermones eius non erubescimus, quia aperta eum voce confitemur. Quibus ego respondeo quod in hac plebe Christiana sunt nonnulli qui Christum ideo confitentur, quia cunctos Christianos esse conspiciunt.
55 Non ergo ad probationem fidei vox sufficit professionis, quam defendit a verecundia professio generalitatis. Est tamen ubi se quisque interroget, ut in confessione Christi se veraciter probet. Certe enim persecutionis tempore erubescere poterant fideles substantiis nudari, de dignitatibus deiici, verberibus affligi: pacis autem tempore, quia a nostris persecutionibus desunt, est aliud ubi ostendamur nobis.
56 Veremur saepe a proximis despici, dedignamur iniurias verbi tolerare: si contingat iurgium fortasse cum proximo, erubescimus priores satisfacere. Cor quippe carnale, dum huius vitae gloriam quaerit, humilitatem respuit.
57 Dico autem vobis vere, sunt aliqui hic stantes qui non gustabunt mortem, donec videant regnum Dei. Regnum Dei hoc loco praesens Ecclesia vocatur; et quia nonnulli ex discipulis usque adeo in corpore victuri erant, ut Ecclesiam Dei constructam conspicerent, et contra mundi huius gloriam erectam, consolatoria promissione nunc dicitur: Sunt quidam de hic stantibus qui non gustabunt mortem, donec videant regnum Dei.
58 Sed cum tanta Dominus subeundae mortis praecepta ederet, quid necessarium fuit ut ad hanc subito promissionem veniret? nisi quia discipulis rudibus etiam de praesenti vita aliquid promittendum fuit, ut possent robustius in futura solidari, quibus videndum regnum Dei promittit in terra, ut hoc ab eis fidelius in coelo praesumatur. Quod si regnum Dei in hac sententia futuram in coelis beatitudinem velimus accipere, et hoc quidam de astantibus non post multos dies in monte viderunt, scilicet ut manentis gaudii contemplatione, tametsi raptim delibata, modestius instantia saeculi transeuntis adversa tolerarent.
59 Decentissimo sane verbo sanctos mortem gustare testatur, a quibus nimirum mors corporis libando gustatur, vita animae possidendo tenetur.
60 Factum est autem post haec verba fere dies octo, et assumpsit Petrum et Iacobum et Ioannem. Octava die Dominus promissuram futurae beatitudinis gloriam discipulis manifestat, ut et ostensa coelestis vitae dulcedine, cunctorum qui haec audire possint corda refoveat, et octonario dierum numero, verum tempore resurrectionis gaudium doceat esse venturum. Nam et ipse octava die, id est post sextam Sabbati, qua crucem ascendit, et septimam Sabbati, qua in sepulcro quievit, a mortuis resurrexit.
61 Et nos post sex huius saeculi aetates, in quibus pro Domino pati et laborare gaudemus, et septimam quietis animarum, quae interim in alia vita geritur, quasi octava aetate resurgemus. Nam quod Matthaeus Dominum Marcusque post sex dies transfiguratum dicunt, nec temporis ordine, nec mysterii ratione resultat. Quia et illi medios tantum ponunt dies, unde et absolute post sex dies factum dicunt: hic primum adiungit et ultimum, ideoque temperatius fere dies octo commemorat. Et ille post sex mundi aetates sanctis a labore quiescendum, hic vero tempore octavo designat resurgendum. Unde et pulchre sextus psalmus Pro octava inscribitur, cuius initium est, Domine, ne in ira tua arguas me.
62 Quia nimirum post sex aetates quibus operari licet, precibus est instandum ne in octavo retributionis tempore a iudice corripiamur irato. Quod et ipse Dominus hoc loco voluit nos ostenso suae orationis exemplo docere, de quo subditur:
63 Et ascendit in montem ut oraret. In montem namque oraturus, et sic transfigurandus ascendit, ut ostendat eos qui fructum resurrectionis exspectant, qui regem in decore suo videre desiderant, mente in excelsis habitare, et continuis precibus incumbere debere. Tres solummodo secum discipulos ducit, quia multi sunt vocati, pauci vero electi [Matth. XX]. Et qui hic fidem, qua imbuti sunt, sanctae Trinitatis incorrupta mente servaverint, illic eius aeterna merentur visione laetari.
64 Et factum est dum oraret species vultus eius altera, et vestitus eius albus refulgens. Transfiguratus Salvator non substantiam verae carnis amisit, sed gloriam futurae, vel suae vel nostrae resurrectionis ostendit. Qui qualis tunc apostolis apparuit, talis post iudicium cunctis apparebit electis. Nam in ipso tempore iudicandi et bonis simul et malis, in forma servi videbitur, ut videlicet impii quem sprevere, Iudaei quem negavere, milites quem crucifixere, Pilatus Herodesque quem iudicavere, queant agnoscere iudicem. Vestitus autem domini, sanctorum illius chorus accipitur, quem glorificans Apostolus ait: Quotquot ergo in Christo baptizati estis, Christum induistis [Galat. III]. Qui videlicet habitus domino in terris consistente despectus, aliorumque simili videbatur, sed illi, montem petente novo candore refulget, quia nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit, quod erimus. Scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus, videbimus enim eum sicuti est [I Ioan. III]. Unde bene Marcus haec vestimenta describens, ait: qualia fullo super terram non potest candida facere [Marc. III]. Nam quia ille hoc loco intelligendus est fullo, quem poenitens Psalmista precatur: Amplius lava me ab iniustitia mea, et a delicto meo munda me [Psal. L], non potest suis fidelibus in terra dare claritatem, quae eos conservata manet in coelis.
65 Et ecce duo viri loquebantur cum eo. Erant autem Moses et Elias, quorum unum mortuum, alterum in coelis raptum legimus, nisi in maiestate cum Domino futuram omnium sanctorum gloriam significant, qui videlicet tempore iudicii, vel vivi in carne reperiendi, vel ab olim gustata morte resuscitandi pariter sunt cum illo regnaturi.
66 Teste enim Apostolo, Mortui qui in Christo sunt resurgent primi, deinde nos qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Domino in aera, et sic semper cum Domino erimus [I Thess. IV]. Aliter. Moses et Elias, id est, legislator et prophetarum maximus, apparent et loquuntur cum Domino, ut ostendant ipsum esse quem cuncta legis et prophetiae scripta promiserunt. Apparent autem non in infimis, sed in monte cum illo, quia soli, qui mente superna petierint, maiestatem sanctae Scripturae, quae in Domino est adimpleta, perspicient.
67 Denique et Iudaei videre Mosen, sed ad Deum in montana subeuntem sequi non merentur. Ad se quoque reversum non sine velamine vident. Eliam novere, sed solus triumphum ascendentis cum filiis prophetarum contemplatur Eliseus, quia multi passim Scripturae verba legimus, sed quam celsa in Christi mysteriis splendeat, perpauci intelligimus.
68 Et dicebant excessum eius, quem completurus erat in Ierusalem. Et usque hodie lex et prophetae quoscunque in verae fidei cacumine repererint, dispensationis dominicae mysterium mutuis vocibus docent.
69 Petrus vero, et qui cum illo gravati erant somno, et evigilantes viderunt maiestatem eius et duos viros qui stabant cum illo. Non fortuito casu, sed mysterii ratione gravati erant somno discipuli, scilicet ut resurrectionis speciem post corporis quietem viderent. Cuius excitati ad gloriam sancti, eo verius maiestatem Domini videbunt, quo etiam suae carnis, in qua mortem vicerant, immortalitate gaudebunt.
70 Tunc Mosen et Eliam speculabuntur in gloria, quia melius intelligent, quomodo iota unum aut unus apex non praeterierit a lege, nec Dominus solvere legem vel prophetas, sed adimplere advenerit [Matth. V].
71 Et factum est dum discederent ab illo, ait Petrus ad Iesum: Praeceptor, bonum est nos hic esse, et faciamus tria tabernacula, unum tibi, et unum Mosi, et unum Eliae, nesciens quid diceret. O quanta felicitas visione Deitatis inter angelorum choros adesse perpetuo, si tantum transformata Christi humanitas, duorumque societas sanctorum, ad punctum visa delectet, ut eos ne discedant, etiam obsequio Petrus sistere velit!
72 Qui et si pro humana conditione nesciat, quid dicat, insiti tamen sibi dat ardoris indicium. Nesciebat enim quid diceret, qui oblitus est regnum sanctis a Domino non in aliquo terrarum loco, sed in coelis esse promissum, se suosque coapostolos mortali adhuc carne gravatos, immortalis vitae statum subire non posse, et illo in saeculo domum manu factam non esse necessariam.
73 Sed et usque nunc imperitia notatur, quisque legi, prophetis, et Evangelio tria tabernacula facere cupit, cum haec nequaquam valeant ab invicem separari, unum habentia tabernaculum, hoc est, Ecclesiam Dei.
74 Haec autem illo loquente, facta est nubes, et obumbravit eos. Qui materiale tabernaculum quaesivit, nubis accipit umbraculum, ut discat in resurrectione non tegmine domorum, sed Spiritus sancti gloria sanctos esse protegendos. De qua Psalmista: Filii autem hominum in protectione alarum tuarum sperabunt [Psal. LVI]. Et in Apocalypsi sua Ioannes: Et templum, inquit, non vidi in ea, Dominus enim omnipotens templum illius est et agnus [Apoc. XXI].
75 Et timuerunt intrantibus illis in nubem, et vox facta est de nube, dicens: Hic est Filius meus dilectus, ipsum audite. Humana fragilitas conspectum maioris gloriae ferre non sustinet, ac toto animo et corpore contremiscens ad terram cadit. Quanto quis ampliora quaesierit, tanto magis ad inferiora collabitur, si ignoraverit mensuram suam.
76 Vox sane de coelo Patris loquentis auditur, quae testimonium perhibeat filio, et Petrum errore sublato doceat veritatem, imo in Petro caeteros apostolos. Hic est (ait) Filius meus dilectus, huic faciendum est tabernaculum, huic obtemperandum. Hic est Filius, illi servi sunt Moses et Elias, debent et ipsi vobiscum in penetralibus cordis sui Domino tabernaculum praeparare.
77 Et nota, sicut Domino in Iordane baptizato, sic et in monte clarificato, totius Trinitatis mysterium declarari, qui gloriam illius, quam in baptismate confitemur, in resurrectione videbimus. Nec frustra Spiritus sanctus hic in lucida nube, illic apparet in columba, quia qui nunc simplici corde fidem quam percipit servat, tunc luce apertae visionis, quod crediderat contemplabitur, ipsaque qua illustrabitur, in perpetuum gratia protegetur.
78 Et dum fieret vox, inventus est Iesus solus. Ubi coepit Filius designari, mox servi discesserunt, ne ad illos paterna vox emissa putaretur. Aliter: cum fieret vox super Filium, inventus est ipse solus, quia cum manifestaverit seipsum electis, erit Deus omnia in omnibus [I Cor. XV], imo ipse cum suis, unus per omnia Christus, id est, caput cum corpore splendebit. Propter quem unitatem alibi dicebat: Et nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius hominis, qui est in coelo [Ioan. III].
79 Et ipsi tacuerunt, et nemini dixerunt in illis diebus quidquam, ex his quae viderant. Futuri regni praemeditatio, et gloria triumphantis ostensa fuerat in monte. Tacent ergo discipuli, et imperante Domino, nemini dicunt visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat, ne et incredibile sit pro rei magnitudine, et post tantam gloriam apud rudes animos sequens crux scandalum faciat.
80 Factum est autem in sequenti die, descendentibus illis de monte, occurrit illi turba multa, et ecce vir de turba exclamavit, dicens: Magister, obsecro te, respice in filium meum, quia unicus est mihi. Loca rebus congruunt, in monte Dominus orat, transformatur, discipulis arcana suae maiestatis aperit, in inferiora descendens turbae occursu excipitur, miserorum fletu pulsatur.
81 Sursum discipulis mysteria regni reserat, deorsum turbis peccata infidelitatis exprobrat. Sursum Patris vocem his qui sequi se poterant pandit, deorsum spiritus malos ab iis qui vexabantur expellit. Qui etiam nunc pro qualitate meritorum aliis ascendere, aliis descendere non desinit. Nam terrenos adhuc et incipientes, quasi ima petens confortat, docet, castigat; perfectos autem, quorum conversatio in coelis est, sublimius extollendo glorificat, liberius de aeternis instruit, et saepe ea quae turbis ne audiri quidem valeant docet.
82 Et ecce spiritus apprehendit illum, et subito clamat, et elidit et dissipat eum cum spuma, et vix discedit dilanians eum. Daemoniacum hunc, quem descendens de monte Dominus sanavit, Matthaeus lunaticum, Marcus surdum mutumque describit. Significat autem eos, de quibus scriptum est: Stultus ut luna mutatur [Eccli. XXVII], qui nunquam in eodem statu permanentes, nunc ad haec, nunc ad illa vitia mutati, crescunt atque decrescunt, muti non confitendo fidem, surdi nec ipsum aliquatenus fidei audiendo sermonem.
83 Et rogavi discipulos tuos, ut eiicerent illum, et non potuerunt. Latenter hoc dicto accusat apostolos, cum impossibilitas curandi interdum non ad imbecillitatem curantium, sed ad eorum qui curandi sunt fidem referatur, dicente Domino: Fiat tibi secundum fidem tuam.
84 Respondens autem Iesus, dixit: O generatio infidelis, et perversa, usquequo ero apud vos, et patiar vos? Non quod taedio superatus sit mansuetus ac mitis, qui non aperuit, sicut agnus coram tondente, os suum [Isai. LIII], nec in verba furoris erupit; sed quia in similitudinem medici, si aegrotum videat contra sua praecepta se gerere, dicat: Usquequo accedam ad domum tuam?
85 quousque artis perdam industriam, me aliud iubente, et te aliud perpetrante? In tantum autem non est iratus homini, sed vitio, et per unum hominem Iudaeos arguit infidelitatis, ut statim intulerit:
86 Adduc huc filium tuum. Et cum accederet, elisit illum daemonium, et dissipavit. Appropinquante enim Iesu, puerum elidit daemon, et dissipat, quia saepe conversi ad Deum post peccata, maioribus novisque antiqui hostis pulsamur insidiis, agentis, videlicet, ut vel odium virtutis incutiat, vel expulsionis suae vindicet iniuriam. Unde est (ut de specie transeamus ad genus) quod Ecclesiae primordiis tot gravissima intulit certamina, quod suo regno doluit subito illata dispendia.
87 Et increpavit Iesus spiritum immundum, et sanavit puerum, et reddidit illum patri eius. Non puerum, qui vim patiebatur, sed daemonium, qui inferebat, increpat, quia qui peccantem emendare desiderat vitium utique arguendo et odiendo depellere, sed hominem debet amando refovere, donec sanatum spiritalibus Ecclesiae possit reddere patribus.
88 Omnibusque mirantibus in omnibus quae faciebat, dixit ad discipulos suos: Ponite vos in cordibus vestris sermones istos. Filius enim hominis futurum est ut tradatur in manus hominum. Inter magnalia divinae potentiae crebrius inculcat et replicat humanae passionis abiecta, ne repente veniens terreat, sed praemeditata mente feratur.
89 Sane quod ait: Ponite vos, expressius et vi intentiore legendum vos, qui meo discipulatui familiarius adhaeretis, quibus incerta et occulta sapientiae meae manifestius aperui [Psal. L], caeteris divina tantum facta mirantibus, sanguinis quoque pretiosi, quo mundus est redimendus, eventum mente recondite.
90 At illi ignorabant verbum istud. Haec ignoratio discipulorum, non tam de tarditate quam de amore pronascitur, qui carnales adhuc, et mysterii crucis ignari, quem Deum verum cognoverunt, moriturum credere nequiverunt. Et quia per figuras eum saepe loquentem audire solebant, etiam quae de sui traditione loquebatur figurate aliud significare putabant.
91 Intravit autem cogitatio in eo, quis eorum maior esset. Quia viderant Petrum, Iacobum et Ioannem seorsum ductos in montem, secretumque eis ibi aliquod esse creditum, sed et Petro superius claves regni coelorum promissas, Ecclesiamque super eum aedificandam, rati sunt vel ipsos tres caeteris, vel omnibus apostolis, Petrum esse praelatum.
92 Sunt qui putant hanc cogitationem discipulis ex eo motam, quod Dominus, iuxta Matthaeum, staterem de ore piscis sumptum his qui tributa exigebant pro se et Petro, quasi caeteris ementiore, dederit, ut pote qui ipsi Domino sit in tributi redditione comparatus. Sed et diligens lector hanc inter eos quaestionem, et ante didrachma redditum, inveniet fuisse versatam. Denique Matthaeus hoc in Capharnaum memorat esse gestum.
93 Dicit autem Marcus: Et venerunt Capharnaum, qui cum domi essent, interrogabat eos: Quid in via tractabatis? at illi tacebant. Siquidem inter se in via disputaverant, quis esset illorum maior [Marc. IX]. Verum sive hac, sive illa, sive utraque fuerint occasione commoniti, videns Iesus cogitationes eorum, et causas errorum intelligens, vult desiderium gloriae humilitatis contentione sanare.
94 Apprehendens, inquit, puerum, statuit eum secus se, et ait illis: Quicunque susceperit puerum istum in nomine meo, me recipit. Vel simpliciter pauperes Christi ab iis, qui velint esse maiores, pro eius docet honore suscipiendos, vel certe malitia parvulos ipsos esse suadet, ut instar innocentiae pueris simplicitatem sine arrogantia, charitatem sine invidia, devotionem sine iracundia conservent.
95 Unde bene cum diceret: Quicunque susceperit puerum istum, addidit. In nomine meo. Ut videlicet formam virtutis, quam natura duce puer observat, ipsi pro nomine Christi, iuvante rationis industria, sequantur. Sed quia se in puero suscipi docebat, videlicet quia et ipse puer natus est nobis, ne putaretur, hoc esse solum quod videbatur, adiunxit atque ait:
96 Et quicunque me recipit, recipit eum qui me misit. Talem se utique ac tantum credi volens, qualis et quantus est pater. Usque adeo enim nihil distat (inquit) inter eum et me, ut qui me recipit, recipiat eum qui misit me.
97 Respondens autem Ioannes dixit: Praeceptor, vidimus quemdam in nomine tuo eiicientem daemonia, et prohibuimus eum, quia non sequitur nobiscum. Ioannes praecipua devotione Dominum amans, ideoque redamari dignus, excludendum beneficio putavit eum qui non utatur obsequio. Sed docetur neminem a bono quod ex parte habet arcendum, sed ad hoc potius, quod nondum habet, esse provocandum.
98 Et ait ad illum Iesus: Nolite prohibere. Qui enim non est adversum vos, pro vobis est. Hac doctus sententia dicit Apostolus: Sed sive occasione, sive veritate Christus annuntietur, et in hoc gaudeo, sed et gaudebo [Philipp. I]. Sed licet ille gaudeat etiam de iis, qui Christum annuntiant non sincere, et tales aliquando in nomine Christi signa facientes, ob aliorum salutem censeantur non esse prohibendi, non tamen ipsis per talia signa secura sua conscientia redditur.
99 Quin potius in illa die cum dixerint: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in tuo nomine daemonia eiecimus, et in tuo nomine virtutes multas fecimus? responsum accipient quia nunquam novi vos, discedite a me, qui operamini iniquitatem [Matth. VII]. Itaque in haereticis et malis catholicis non sacramenta communia, quae nobiscum sunt, et adversum nos non sunt, sed divisionem paci veritatique contrariam, qua adversum nos non sunt, et Dominum non sequuntur nobiscum, detestari et prohibere debemus.
100 Factum est autem, cum complerentur dies assumptionis eius, et ipse faciem suam firmavit, ut iret Ierusalem. Diem assumptionis, tempus passionis dicit, quo imminente pedetentim Ierosolymis advehitur. Cessent ergo pagani quasi hominem irridere crucifixum, et tempus suae crucifixionis constat quasi Deum praevidisse, et quasi sponte crucifigendum locum quo crucifigendus erat firmata facie, id est, obstinata atque imperterrita mente petisse.
101 Et non receperunt eum, quia facies eius erat euntis Ierusalem. Quia Ierusalem ire conspiciunt Samaritae, Dominum non recipiunt. Non enim coutuntur Iudaei Samaritanis, ut Evangelista Ioannes ostendit.
102 Cum vidissent autem discipuli eius Iacobus et Ioannes, dixerunt: Domine, vis dicimus ut ignis descendat de coelo, et consumat illos? Et conversus increpavit illos, et dixit: Nescitis cuius spritus estis? Magni et sancti viri, qui iam optime scirent mortem istam, quae animam dissolvit a corpore, non esse formidandam, secundum eorum tamen animum qui illam timerent, nonnulla peccata morte puniverunt, quo et viventibus utilis metus incuteretur, et illis qui morte puniebantur, non ipsa mors noceret, sed peccatum, quod augeri posse, si viverent, non temere illi iudicabant, quibus tale iudicium donaverat Deus.
103 Inde est quod Elias multos morte affecit, et propria manu, et igne divinitus impetrato. In cuius exemplum, cum voluissent apostoli petere de coelo ignem ad consumendum eos qui sibi hospitium non praeberent, reprehendit in eis Dominus non exemplum prophetae sancti, sed ignorantiam vindicandi, quae adhuc erat in rudibus, animadvertens eos non amore correptionem, sed odio desiderare vindictam.
104 Itaque posteaquam eos docuit quid esset diligere proximum tanquam seipsum, infuso etiam Spiritu sancto, non defuerunt tales vindictae, quamvis multo rarius, quam in Veteri Testamento. Ibi enim ex maiore parte servientes, timore premebantur, hic autem maxime dilectione liberi nutriebantur. Nam et verbis apostoli Petri Ananias et uxor eius exanimes ceciderunt, nec resuscitati sunt, sed sepulti, et Paulus dicit de quodam peccatore: Quem tradidi Satanae in interitum carnis, ut anima salva sit [I Cor. V].
105 Filius hominis non venit animas perdere, sed salvare. Et vos ergo, inquit, cuius spiritu signati estis, eius et acta sectamini, nunc pie consulentes, sed in furore iuste iudicantes.
106 Factum est autem ambulantibus illis in via, dixit quidam ad illum: Sequar te quocunque ieris, et caetera. Miranda simul et tremenda iusti dispensatio secreta iudicii. Samaritae Dominum recipere petuntur, nolentesque feriri prohibentur. Iste sequi se spondet et removetur, alter primo patrem sepelire desiderat, et ad evangelizandum cogitur.
107 Alius dominum secuturus, hoc ipsum domi renuntiare cupit, nec permittitur. Quidam Christum non sequens, in Christi nomine virtutes operatur, et non prohiberi iubetur. Sed in his singulis illud nobis Apostoli dicendum: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam incomprehensibilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae eius [Rom. XI]! Et cum Samuele: Homo videt ea quae patent, Dominus autem intuetur cor [I Reg. XVI].
108 Et ait illis Iesus: Vulpes foveas habent, et volucres coeli nidos, Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet. Ex Domini verbis ostenditur hunc qui obsequium promittit ob hoc repudiatum, quod signorum videns magnitudinem, sequi voluerit Salvatorem, ut lucra ex operum miraculis quaereret, hoc idem desiderans, quod et Simon Magus a Petro emere voluerat.
109 Talis ergo fides iuste sententia Domini condemnatur, et dicitur ei: Quid me propter divitias et saeculi lucra cupis sequi cum tantae sim paupertatis, ut ne hospitiolum quidem habeam, et non meo utar tecto? Aliter, intelligitur miraculis Domini commotus propter inanem iactantiam eum sequi voluisse, quam significant aves. Finxisse autem discipuli obsequium, quae fictio vulpium nomine significata est.
110 Reclinatione vero capitis humilitatem suam significavit, quae in illo simulatore ac superbo non habebat locum.
111 Ait autem ad alterum: Sequere me. Ille autem dixit: Domine, permitte mihi primum ire, et sepelire patrem meum. Non discipulatum respuit, sed expleta primum paterni funeris pietate, liberior hunc assequi desiderat, dignus per omnia, in quo Filius hominis caput reclinet, hoc est, in cuius humili pectore divinitas familiari quadam mansione quiescat.
112 Dixitque ei Iesus: Sine ut mortui sepeliant mortuos suos, tu autem vade, annuntia regnum Dei. Notandum in hac sententia quia aliquando in actionibus nostris minora bona praetermittenda sunt pro utilitate maiorum. Nam quis ignoret esse boni operis meritum, mortuum sepelire? et tamen ei, qui ad sepeliendum patrem se dimitti poposcerat dictum est: Sine ut mortui sepeliant mortuos suos, tu autem vade, annuntia regnum Dei.
113 Postponendum namque erat obsequium huius ministerii officio praedicationis. Quia illo carne mortuos in terram conderet, isto autem anima mortuos ad vitam suscitaret. Quomodo autem mortui mortuos sepelire queunt, nisi geminam intelligas mortem? Unam naturae, alteram culpae; unam qua anima a carne, alteram qua Deus separatur ab anima.
114 Sive mortuos, non credentes dicit. Mortuos suos autem, qui nihilominus sine fide de corpore exirent.
115 Et ait alter: Sequar te, Domine, sed primum permitte mihi renuntiare iis qui domi sunt. Si secuturus Dominum discipulus, quia vel hoc domi renuntiare velit, arguitur, quid fiet illis qui nulla utilitatis, nulla fidei aedificandae gratia, saepius suorum quos in mundo reliquere domus revisere non timent?
116 Et ait ad illum Iesus: Nemo mittens manum suam in aratrum, et aspiciens retro, aptus est regno Dei. Manum cuilibet in aratrum mittere est, quasi quodam compunctionis instrumento, ligno et ferro dominicae passionis duritiem sui cordis atterere, atque ad proferendos operum bonorum fructus aperire. Quam si quis excolere incipiens cum uxore Lot ad ea quae reliquerat vitia respicere delectatur, futuri iam regni munere privatur.
Beda Venerabilis HOME

csg85.213

Beda, In Lucae Evang. Expositio, 3, VIII. <<<     >>> X.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 9

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik