monumenta.ch > Beda Venerabilis > 8
Beda, In Lucae Evang. Expositio, 3, VII. <<<     >>> IX.

Beda Venerabilis, In Lucae Evangelium Expositio, 3, CAPUT VIII.

1 Et factum est deinceps, et ipse iter faciebat per civitatem et castellum, praedicans et evangelizans regnum Dei, et duodecim cum illo. Videmus in Christi discipulis impletum quod de antiquo illo Hebraeorum populo legimus dictum. Nec mirum, quia unus utriusque Testamenti Deus ipse per filium benedictionem dabit, qui legem dedit per famulum. Sicut (inquit) aquila provocans ad volandum pullos suos, et super eos volitans, expandit alas suas, et assumpsit eum, et portavit in humeris suis [Deut. XXXII]. Nam sicut mox nati pulli, donec plumescant, aera volando superare non valent: ita quique fideles, ut ad coelestia pervolanda sufficiant, in nido prius fidei necesse est virtutum penna se vestiant.
2 Ita ipsi fidelium doctores apostoli pedetentim ad sublimia, quatenus et aliis erudiendis praefici possint, ascendunt. Prius siquidem Dominus docet in synagogis, miracula facit, famam ubique dispergit, convenientes ad se turbas suscipit, curat, instruit. Hinc discipulos facit, in sponsi nuptiis reficit, per sata ducit, atque a calumniatoribus Pharisaeis, quasi teneros aquila pullos a serpentinis morsibus allato aetite defendit.
3 Ex his duodecim, quos apostolos nominat, eligit, sed et hos primo praesente turba docet, comminante cum eis turba, solita miseris beneficia reddit. Postmodum vero, ut in praesenti lectum est, per civitates et castella praedicans, solos secum, qui eum familiarius audiant, retinet, solis mysteria regni Dei, quae caeteris parabolatim dixerat, exponit.
4 Ac si demum virtutum suarum ostensione, quasi alarum protectione firmatis, dat et illis potestatem curandi, mittitque praedicare regnum Dei.
5 Et mulieres aliquae, quae erant curatae ab spiritibus malignis, et infirmitatibus. Maria quae vocatur Magdalene, de qua daemonia septem exierant. Maria Magdalene, ipsa est cuius tacito nomine proxima lectio poenitentiam narrat. Nam pulchre ac reverenter evangelista, ubi eam cum Domino iter facere, eique de facultatibus suis ministrare commemorat, noto hanc vocabulo manifestat.
6 Ubi vero peccatricem, sed poenitentem describit, mulierem generaliter dicit; ne videlicet tantae nomen famae, quo per omnes hodie veneratur Ecclesias, prisci erroris nota fuscaret. De qua daemonia septem exisse referuntur, ut innumeris, imo universis vitiis plena fuisse monstretur. Nam quia septenis diebus saecula currunt, septenario saepe numero solet in Scripturis universitas intimari.
7 Unde et sancti quoque Spiritus gratiam propheta septem virtutum distinctione complectitur.
8 Et Ioanna, uxor Chuza, procuratoris Herodis. Si Maria mundatam a sorde vitiorum Ecclesiam de gentibus insinuat, cur non Ioanna eamdem designat Ecclesiam, quondam quidem idolorum cultui subditam, sed iam nunc Christi pietate redemptam? Nam quilibet malignus spiritus, ad deceptionem generis humani promptus, dum pro regno diaboli facit, quasi Herodis impiissimi procurator existit.
9 Et Susanna, et aliae multae, quae ministrabant ei de facultatibus suis. Consuetudinis Iudaicae fuit, nec ducebatur in culpam, more gentis antiquo, ut mulieres de substantia sua victum atque vestitum praeceptoribus ministrarent. Hoc quia scandalum facere poterat in nationibus, Paulus se abiecisse memorat: Nunquid non habemus potestatem sorores mulieres circumducendi, sicut et caeteri apostoli faciunt [I Cor. IX]? Ministrabant autem Domino de substantia sua, ut meteret earum carnalia, cuius illae metebant spiritalia. Non quod indigeret cibis Dominus creaturarum, sed ut typum ostenderet magistrorum, quod victu atque vestitu ex discipulis deberent esse contenti. Interpretatur autem Susanna lilium, aut gratia eius.
10 Sed melius, si femininum nomen figuretur a lilio, credo propter odoriferum coelestis fidei candorem, aurosumque internae dilectionis ardorem. Ioanna, Dominus gratia eius, vel Dominus misericors; videlicet quia eius est omne quod vivimus. Maria, amarum mare, propter utique insitum poenitentiae rugitum, quo vel ipsa Maria, vel nos singuli, vitia prisca deflemus, ut ad gratiam splendoremque pervenire mereamur aeternum.
11 Magdalene, turris; sed melius sicut a monte montanus, ita turrensis a turre dicatur. Illa scilicet cui Psalmista canit: Deduxisti me, quia factus es spes mea, turris fortitudinis a facie inimici [Psal. LX].
12 Cum autem turba plurima conveniret, et de civitatibus properarent ad eum, dixit per similitudinem: Exiit qui seminat seminare semen suum. Hanc parabolam Dominus ideo per seipsum exponere dignatus est, ut figurate se loqui innotesceret, rerumque significationes in iis etiam quae per semetipsum noluit explanare, doceret esse quaerendas.
13 Sed quia semen, quod verbum Dei sit, terramque variam, quod diversum cor auditorum significet, ipse Dominus aperuit, satorem quem nobis quaerendum reliquit, nullum melius quam Filium Dei intelligere possumus, qui exiit seminare semen suum, quia de sinu Patris, quo creaturae non erat accessus, egrediens, ad hoc venit in mundum ut testimonium perhiberet veritati.
14 Unde bene iuxta evangelistas alios hanc parabolam dicturus, de domo exisse, mare adisse, navem conscendisse perhibetur, ipsum nimirum situ corporis quod processu sermonis insinuans.
15 Et dum seminat, aliud cecidit secus viam, et conculcatum est, et volucres coeli comederunt illud. Quae Dominus exposuit, pia fide suscipienda sunt. Quae autem tacita nostrae intelligentiae dereliquit, perstringenda sunt breviter. Semen quod secus viam cecidit, duplici laesura disperiit, et a viantibus scilicet conculcatum, et a volucribus raptum.
16 Via est ergo cor, sedulo malarum cogitationum transitu attritum atque arefactum, ne verbi semen excipere ac germinare sufficiat. Atque ideo quidquid boni seminis vicinia talis viae contingit, pessimae cogitationis meatu conculcatum, a daemonibus eripitur. Qui volucres coeli, sive quia coelestis spiritalisque sint naturae, seu quia per aera volitant, appellantur.
17 Et aliud cecidit super petram, et natum aruit, quia non habebat humorem. Petram hic recte dicit, durum et indomitum cor, ac nullo verae fidei vomere penetratum. Hoc est autem humor ad radicem seminis quod iuxta aliam parabolam, oleum ad lampades virginum nutriendas, id est, amor et perseverantia virtutis.
18 Et aliud cecidit in terram bonam. Et ortum fecit fructum centuplum. Fructum centuplum, fructum perfectum dicit. Nam denarius numerus pro perfectione semper accipitur, quia in decem praeceptis legis custodia continetur. Activa enim et contemplativa vita, simul in decalogi mandatis coniuncta est, quia in eo et amor Dei, et amor servari proximi iubetur.
19 Amor quippe Dei, ad contemplativam, amor vero proximi pertinet ad activam. Denarius autem numerus per semetipsum mutiplicatus, in centenarium surgit. Unde recte per centenarium magna perfectio designatur, sicut de illo qui sua pro Domino terrena relinquit, dicitur: Centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit [Matth. XIX]. Quia quisquis pro Dei nomine temporalia atque terrena contemnit, et hic perfectionem mentis recipit, ut iam ea non appetat quae contemnit, et in sequenti saeculo ad aeternam vitae gloriam pervenit.
20 Terra ergo bona fructu centuplo fecundatur, quando cor docile virtutum spiritalium perfectione donatur.
21 Haec dicens, clamabat: Qui habet aures audiendi, audiat. Quoties haec admonitiuncula, vel in Evangelio, vel in Apocalypsi Ioannis interponitur, mysticum esse quod dicitur, quaerendumque a nobis intentius ostenditur.
22 Interrogabant autem eum discipuli eius quae esset haec parabola. Nemo putet finita mox parabola discipulos haec interrogasse Salvatorem, sed, ut Marcus ait, cum esset singularis, interrogaverunt eum ei qui cum eo erant duodecim, parabolas. Et dicebat eis: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei.
23 Caeteris autem in parabolis, ut videntes non videant, et audientes non intelligant. Marcus ita dicit: Illis autem qui foris sunt, in parabolis omnia fiunt [Marc. IV]. Ideoque et nos cum discipulis Christi intremus in sanctuarium Dei, ut intelligamus in novissima mysteriorum regni Dei.
24 Nam qui appropinquant pedibus eius, accipient de doctrina illius, dicentes cum Psalmista · Revela oculos nostros, et considerabimus mirabilia de lege tua [Psal. CXVIII]. Recte itaque in parabolis audiunt, et in aenigmate, qui clausis sensibus cordis, neque intrare, neque curant cognoscere veritatem, obliti dominicae praeceptionis: Qui habet aures audiendi, audiat [Matth. XI].
25 Qui autem secus viam, hi sunt qui audiunt. Deinde venit diabolus, et tollit verbum de corde eorum, ne credentes salvi fiant. De hoc semine Marcus ita scribit: Hi autem sunt qui circa viam, ubi seminatur verbum. Et cum audierint, confestim venit Satanas, et aufert. Matthaeus ita: Omnis qui audit verbum regni, et non intelligit, venit malus et rapit.
26 Ex quo manifeste docetur eos circa viam seminatos, qui verbum quod audiunt nulla fide, nullo intellectu, nulla saltem tentante utilitatis occasione percipere dignantur. Porro super petrosa et in spinis (ut Dominus exponit) seminantur hi qui auditi quidem verbi et utilitatem probant, et desiderium gustant: sed ne ad id quod probant perveniant, huius vitae eos vel adversa terrendo, vel prospera blandiendo retardant.
27 Contra quae utraque damna, semen quod acceperat tutari curabat qui ait, Per arma iustitiae, a dextris et a sinistris; per gloriam, et ignobilitatem, per infamiam, et bonam famam, ut seductores, et veraces [II Cor. VI]. His ergo tribus terrae generibus, scito omnes qui verbum auditum non faciunt, esse designatos. A quibus omnibus, qui semen acceptum servat, terra bona est.
28 Excipiuntur sane Iudaei et gentiles, qui ne audire quidem merentur.
29 Quod autem in spinis cecidit, hi sunt qui audierunt, et sollicitudinibus et divitiis et voluptatibus vitae euntes suffocatur, et non referunt fructum. Mirum quomodo Dominus spinas divitias interpretatus sit, cum illae pungant, istae delectent. Et tamen spinae sunt, quia cogitationum suarum punctionibus mentem lacerant, et cum usque ad peccatum pertrahunt, quasi inflicto vulnere cruentant.
30 Quas bene hoc in loco, alio evangelista testante, nequaquam Dominus divitias, sed fallaces divitias appellat. Fallaces enim sunt, quae nobiscum diu permanere non possunt. Fallaces sunt, quae mentis nostrae inopiam non expellunt. Solae autem divitiae verae sunt, quae nos divites virtutibus faciunt. Notandum vero est quod exponens Dominus dicit, quia sollicitudines et voluptates, et divitiae suffocant.
31 Suffocant enim, quia importunis cogitationibus suis guttur mentis strangulant: et dum bonum desiderium intrare ad cor non sinunt, quasi aditum flatus vitalis necant. Notandum etiam quod duo sunt quae divitiis iungit, sollicitudines videlicet et voluptates, quia profecto et per curam mentem opprimunt, et per affluentiam resolvunt: re enim contraria, possessores suos et afflictos et lubricos faciunt.
32 Sed quia voluptas convenire cum afflictione non potest, alio quidem tempore per custodiae suae sollicitudinem affligunt, atque alio per abundantiam ad voluptates emolliunt.
33 Quod autem in bonam terram, hi sunt qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent, et fructum afferunt in patientia. Bona terra (ut praediximus) omnibus tribus terrae nequam varietatibus contraria facit, et libenter videlicet semen verbi suscipiendo, et quod suscipit inter adversa et prospera patienter ad fructus usque tempora servando. Aliter. Bona terra fructum per patientiam reddit, quia scilicet nulla sunt bona quae agimus, si non aequanimiter etiam proximorum mala toleramus.
34 Quanto enim quisque altius profecerit, tanto in hoc mundo invenit quod durius portet. Quia dum a praesenti saeculo mentis nostrae dilectio deficit, eiusdem saeculi adversitas crescit. Hinc est enim quod plerosque cernimus, et bona agere, et tamen sub gravi tribulationum fasce desudare. Sed iuxta vocem Domini, fructum per patientiam reddunt.
35 Quia cum humiliter flagella suscipiunt, post flagella ad requiem sublimiter suscipiuntur. Quod vero secundum Matthaeum dicitur: Et fructum affert, et facit aliud quidem centum, aliud autem sexaginta, porro aliud triginta, triginta referuntur ad nuptias. Nam et ipsa digitorum coniunctio, quasi molli osculo se complexans et foederans, maritum pingit et coniugem.
36 Sexaginta ad viduas, eo quod in angustia et tribulatione sint positae. Unde et in superiore digito deprimuntur. Quantoque maior est difficultas expertae quondam voluptatis illecebris abstinere, tanto maius et praemium. Porro centesimus numerus, quaeso diligenter, lector, attende, a sinistra transfertur ad dexteram, et iisdem quidem digitis, sed non eadem manu, quibus in laeva manu nuptae significantur et viduae, circulum faciens, exprimit virginitatis coronam. Aliter. Fructum tricesimum verbum profert, quod fidem sanctae Trinitatis aedificat.
37 Sexagesimum, quod operis perfectionem docet. Quia sex dies sunt, in quibus oportet operari. Centesimum, quod ad dexteram regni vitam praedicat aeternam.
38 Nemo autem lucernam accendens, operit eam vase, aut subtus lectum ponit, sed supra candelabrum ponit, ut intrantes videant lumen. Quia supra dixerat apostolis: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, caeteris autem in parabolis, nunc ostendit per eos aliquando etiam caeteris idem mysterium esse revelandum, et pectus omnium qui domum Dei essent intraturi fidei flammis illustrandum.
39 Quibus etiam verbis typice fiduciam docet praedicandi, ne quis timore carnalium incommodorum lucem scientiae quam novit abscondat. Vasis enim et lecti nomine, carnem; lucernae autem vocabulo, verbum designat. Quod qui ob metum (ut dixi) carnalium incommodorum occultat, ipsam carnem utique praeponit manifestationi veritatis, et ea quasi operit verbum quod praedicare trepidat.
40 Supra candelabrum autem ponit lucernam, qui corpus suum ministerio Dei subiicit, ut superior sit praedicatio veritatis, et inferior servitus corporis, per ipsam tamen corporis servitutem excelsior luceat doctrina, quae per officia corporalia, id est, per vocem et linguam et caeteros corporis motus; in bonis operibus insinuatur discentibus. Super candelabrum ergo ponit lucernam, cum dicit Apostolus: Non sic pugno, tanquam aerum caedens, sed castigo corpus meum, et servituti subiicio, ne forte aliis praedicans, ipse reprobus inveniar [I Cor. IX].
41 Non enim est occultum quod non manifestetur, nec absconditum quod non cognoscatur et in palam veniat. Nolite (inquit) erubescere Evangelium Dei, sed inter tenebras persecutorum, lumen verbi supra vestri corporis candelabrum levate, fixa mente retinentes illum retributionis extremae diem, quo illuminabit Deus abscondita tenebrarum, et manifestabit cogitationes cordium [I Cor. IV]. Tunc enim et vos a Deo laus, et adversario veritatis poena manet aeterna.
42 Videte ergo quomodo auditis. Instanter nos docet verbo auscultare, quatenus et nostro illud pectore continue ruminare, et alieno ructare sufficiamus auditui.
43 Qui enim habet, dabitur illi. Et quicunque non habet, etiam quod putat se habere, auferetur ab illo. Tota (inquit) intentione verbo quod auditis operam date. Quia qui amorem habet verbi, dabitur illi et sensus intelligendi quod amat. At qui verbi amorem non habet audiendi, etiamsi vel naturali ingenio vel litterario se callere putarit exercitio, nulla verae sapientiae dulcedine gaudebit.
44 Quod etsi specialiter de apostolis, quibus charitate fideque potitis, datum est nosse mysterium regni Dei, et de perfidis Iudaeis, qui in parabolis videntes non videbant, et audientes non intelligebant, quod videlicet litteram legis, in qua gloriabantur, amissuri essent, dictum videatur: potest tamen et generaliter accipi, quia nimirum saepe lector ingeniosus negligendo se privat sapientia, quam simplex, sed studiosus, elaborando degustat.
45 Idcirco autem saepe et desidiosus ingenium accipit, ut de negligentia iustius puniatur, quia quod sine labore assequi potuit scire contemnit. Et idcirco nonnunquam studiosus tarditate intelligentiae premitur, ut eo maiora praemia retributionis inveniat, quo magis studio inventionis elaborat.
46 Venerunt autem ad illum mater et fratres eius, et non poterant adire ad eum prae turba. Fratres Domini, non filii beatae semper virginis Mariae, iuxta Helvidium, nec filii Ioseph de alia uxore, iuxta quosdam, putandi, sed eorum potius intelligendi sunt esse cognati, sicut et supra disseruimus. Sane quod Dominus ad matrem fratresque rogatus, ab officio verbi dissimulat egredi, non maternae refutat obsequia pietatis, cuius praeceptum est, Honora patrem et matrem [Exod. XX]; sed paternis se mysteriis amplius quam maternis affectibus debere demonstrat, idem nobis exemplo quod verbo commendans, Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus [Matth. X]. Non iniuriose fratres contemnit, sed opus spiritale carnis cognationi praeferens, religiosiorem cordium copulam docet esse quam corporum. Mystice autem haec lectio superiori concinit, ubi de Iudaeis litteram solum legis intuentibus dicitur: Et quicunque non habet, etiam quod putat se habere, auferetur ab illo.
47 Nam mater et fratres Iesu, synagoga, ex cuius carne est editus, et populus est Iudaeorum: qui Salvatore intus docente, venientes intrare nequeunt, cuius spiritaliter intelligere dicta negligunt. Praeoccupans enim turba, eius ingreditur domum, quia, differente Iudaea, gentilitas confluxit ad Christum, atque interna vitae mysteria, quanto fide vicinior, tanto mente capacior hausit.
48 Iuxta quod psalmus ait: Accedite ad eum, et illuminamini [Psalm. XXXIII].
49 Et nuntiatum est illi: Mater tua et fratres tui stant foris, volentes te videre. Intus verbum, intus est lumen; unde supra: Ut intrantes (inquit) videant lumen. Si ergo foris stantes nec ipsi agnoscuntur parentes, et propter nostrum fortasse non agnoscuntur exemplum, quemadmodum nos agnoscemur, si foris stemus? Foris enim stantes volunt Dominum videre, qui spiritalem in lege sensum non quaerentes, sese ad custodiam litterae foris fixerunt, et quasi Christum potius ad carnalia docenda cogunt exire, quam se ad discenda spiritalia consentiunt intrare.
50 Qui respondens, dixit ad eos: Mater mea et fratres mei hi sunt qui verbum Dei audiunt, et faciunt. Tota vitae coelestis perfectio duobus his comprehenditur, verbum scilicet Dei audire et facere. Unde supra Dominus parabolam seminis exponens, ait eos qui auditu tantum verbum susceperint terram esse reprobam; bonam vero eos qui in corde bono et optimo verbum quod audiunt retineant, et fructum afferant in patientia.
51 Qui mater Domini vocantur, eo quod illum quotidie suo vel exemplo vel dicto quasi pariant in mente proximorum. Fratres quoque sunt eius, cum et ipsi faciunt voluntatem Patris eius qui in coelis est.
52 Factum est autem in una dierum, et ipse ascendit in unam naviculam, et discipuli eius, et ait ad illos: Transfretemus trans stagnum. Et ascenderunt. In hac navigatione Dominus utramque unius eiusdemque suae personae naturam dignatur ostendere, dum is qui ut homo dormit in navi, furorem maris ut Deus verbo coercet.
53 Porro, iuxta allegoriam, mare sive stagnum quod cum suis transire desiderat, tenebrosus amarusque saeculi praesentis accipitur aestus. Navicula autem, quam ascendunt, nulla melius quam dominicae passionis intelligitur arbor. Cuius beneficio quique fideles adiuti, emensis mundi fluctibus, habitationem patriae coelestis quasi stabilitatem securi littoris obtinent.
54 Quod autem ipse in unam naviculam cum discipulis Salvator ascendit, alibi quid significet aperit, cum, praenuntiato suae passionis resurrectionisque mysterio, mox dicebat ad omnes: Si quis vult post me venire, abneget seipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me.
55 Navigantibus autem illis, obdormivit. Discipulis navigantibus Christus obdormivit, quia calcantibus saeculum fidelibus, futurique regni quietem animo meditantibus, et vel secundo Spiritus sancti flatu, vel proprii remigio conatu infidos mundi fastus certatim post terga iactantibus, tempus subito dominicae passionis advenit.
56 Unde bene Marcus hoc imminente noctis tempore gestum fuisse perhibet, ut veri solis occubitum, non sola Domini dormitio, sed et ipsa decedentis lucis hora significet.
57 Et descendit procella venti in stagnum, et complebantur, et periclitabantur. Domino puppim crucis, qua somnum mortis carperet, ascendente, fluctus blasphemantium persecutorum daemonicis excitati procebis assurgunt. Quibus tamen non ipsius patientia turbatur, sed discipulorum imbecillitas concutitur, trepidat, periclitatur.
58 Accedentes autem suscitaverunt eum, dicentes: Praeceptor, perimus. Suscitant Dominum discipuli, ne eo dormiente, fluctuum feritate dispereant, quia cuius mortem viderant, maximis votis resurrectionem quaerebant, ne si diutius ipse morte carnis sopiretur, eorum mens spiritali in perpetuum morte periret. Unde bene sequitur:
59 At ille surgens, increpavit ventum et tempestatem aquae, et cessavit, et facta est tranquillitas. Ventum quippe surgens increpavit, quia, resurrectione celebrata, diaboli superbiam stravit, dum per mortem destruxit eum qui habebat mortis imperium. Tempestatem quoque aquae surgens cessare fecit, quia vesanam Iudaeorum rabiem, quae caput quatiens clamaverat: Si Filius Dei est, descendat nunc de cruce, et credimus ei, de sepulcro surgendo labefecit. Ubi iuxta litteram notandum quod omnes creaturae sentiant Creatorem.
60 Quibus enim increpatur et imperatur, sentiunt imperantem, non errore haereticorum, qui omnia putant animantia; sed maiestate Conditoris, quae apud nos insensibilia, illi sensibilia sunt.
61 Dixit autem illis: Ubi est fides vestra? Recte arguuntur qui praesente Christo timebant, cum utique qui ei adhaeserit perire non possit. Cui simile est quod post mortis somnum discipulis apparens, exprobravit incredulitatem illorum et duritiam cordis, quia iis qui viderant cum resurrexisse non crediderunt. Itemque dixit ad eos: O stulti et tardi corde ad credendum in omnibus quae locuti sunt prophetae. Nonne haec oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam [Luc. XXIV]? Ac si per metaphoram navigii diceret: Nonne oportuit Christum soporari, undis navem in qua quiescebat hinc inde verrentibus, et ita sedatis extemplo tumidis gurgitum cumulis, divinitatis suae cunctis patefacere potentiam?
62 Qui timentes mirati sunt, dicentes ad invicem: Quis putas hic est, quia et ventis imperat et mari, et obediunt ei? Matthaeus ita scribit: Porro homines mirati sunt, dicentes, Qualis est, hic? etc. Non ergo discipuli, sed nautae et caeteri qui in navi erant mirabantur. Sin autem quis contentiose voluerit eos qui mirabantur fuisse discipulos, recte respondebimus homines appellatos qui necdum potentiam noverant Salvatoris.
63 Et nos quoque singuli cum signo dominicae crucis imbuti saeculum relinquere disponimus, navem profecto cum Iesu conscendimus, stagnum transfretare conamur. Sed qui non dormitavit, neque obdormiet custodiens semper Israel [Psal. CXX], nobis tamen saepe navigantibus, quasi inter aequoris fremitus obdormit, quando crebrescente inter medios virtutum nisus, vel immundorum spirituum, vel hominum pravorum, vel ipso nostrarum cogitationum impetu, fidei splendor obtenebrescit, spei celsitudo contabescit, amoris flamma refrigescit.
64 Verum inter huiusmodi procellas, ad illum necesse est gubernatorem curramus, illum seduli excitemus qui non serviat, sed imperet ventis. Mox tempestates compescet, refundet tranquillitatem, portum salutis indulgebit. Libet inter haec paucis discussa apostolici navigii varietate, qualiter bonos suum secretum iuvet, malorumve permixtio turbet, intueri.
65 Ecce enim, ut a perfectioribus inchoemus, post celebrata dominicae resurrectionis solemnia, septem electi discipuli navem piscaturi ascendunt, et quia non longe a terra perpetuae quietis, sed quasi cubitis ducentis aberant, hoc est, tantum mundo animum, quantum gemina dilectio poscebat apposuerant, quia se Petrus negotiis saecularibus exuerat, iam Dominum in littore mortalitatis stantem cernere, iam cum illo epulari, iam mane supernae lucis aspirante, mystico magnorum piscium numero sua retia impleta, nec tamen rupta suscipere, atque infimis saeculi fluctibus extrahere merentur.
66 Alibi Petrus, ut supra legitur, iubente Domino, retia laxat in capturam, pisciumque comprehendit multitudinem copiosam. Sed quia ipse fragilis adhuc animi fuerat, ita ut Christo tremens diceret: Exi a me, quia homo peccator sum, Domine [Luc. V], et retia tunc rupta sunt, et si non socii adiuvissent, naves etiam mersae subsiderent. Item in hoc loco discipuli cum Domino navem conscendunt, mare adeunt, sed quia intererat et Iudas, et Dominus in puppi, quae sedes erat gubernanti, dormisse, et ventus pontusque deforis saevisse perhibentur. Nam et si multa illic discipulorum merita navigabant, tunc adhuc eam perfidia proditoris agitabat: et qui suis meritis firmi fuere, turbabantur alienis. Item Paulus cum fratribus Hierosolymam navigans, et diem Pentecosten ibi Spiritusque sancti gaudia celebrare festinans, recto cursu cuncta peragrat. Porro ab Hierosolymis Romam relegatus, quia cum infidelibus iter agit, mare furit, venti refragantur, imber imminet, frigora fatigant, astra obnubilant, terra negatur, triticum in mare iactatur, navis armamenta tolluntur, ipsa postremo navis arenis illisa dissolvitur, naturae quam non agnoscunt, terram, nando petunt.
67 Et qui saeculi undas onerati cupiditatibus subierant, eodem adversante saeculo vix nudi evadunt. Iuxta quod idem apostolus ait: Ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem [I Cor. III].
68 Et navigaverunt ad regionem Gerasenorum, quae est contra Galilaeam. Gerasa est urbs insignis Arabiae trans Iordanem, iuncta monti Galaad, quam tenuit tribus Manasse, non longe a stagno Tiberiadis, in quod porci praecipitati sunt. Significat autem nationem gentium, quam post passionis somnum resurrectionisque suae gloriam, missis praedicatoribus, Salvator est visitare dignatus.
69 Unde bene Gerasa, sive Gergesi (ut quidam legunt) colonum eiiciens, vel advena propinquans interpretatur. Videlicet insinuans quia gentium populus, et eum a quo nequiter incolebatur hostem suis de cordibus eiecerit, et qui erat longe factus sit prope in sanguine Christi.
70 Et cum egressus esset ad terram, occurrit illi vir quidam qui habebat daemonium iam temporibus multis. Vir iste figuram populi gentilis accipit, qui multis temporibus, hoc est ab ipso pene mundi nascentis exordio, vexabatur furore dementi.
71 Et vestimento non induebatur. Quia integimentum naturae suae et virtutis amisit. Hoc enim fidei et charitatis indumento primi parentes nostri, postquam peccavere, nudati esse leguntur. Hac stola prima filius luxuriosus postquam poenitens ad patrem rediit induitur.
72 Neque in domo manebat, sed in monumentis. Quia in conscientia sua non requiescebat, sed in mortuis operibus, hoc est in peccatis, delectabatur. Quid enim sunt corpora perfidorum, nisi quaedam defunctorum sepulcra, in quibus non Dei habitat sermo, sed anima peccatis mortua recluditur?
73 Is ut vidit Iesum, procidit ante illum. Et exclamans voce magna dixit: Quid mihi et tibi est, Iesu Fili Dei altissimi? Quanta Arii vesania, Iesum creaturam et non Deum credere, quem Filium Dei altissimi daemones credunt et contremiscunt! Quae impietas Iudaeorum eum dicere in principe daemoniorum eiecisse daemonia, quem ipsa daemonia fatentur nihil secum habere commune?
74 Quin hoc ipsum quod tunc per daemoniaci clamavere furorem, post in delubris idolorum dicere et confiteri non desinunt, Iesum videlicet esse Christum Filium Dei altissimi, nec se aliquid cum illo pacis aut societatis habere.
75 Obsecro te, ne me torqueas. Praecipiebat enim spiritui immundo ut exiret ab homine. Multis enim temporibus arripiebat illum. Hostis humanae salutis non exiguum sibi ducit esse tormentum, ab hominis laesione cessare; quoque hunc diutius possidere solebat, eo difficilius dimittere consentit. Unde studendum summopere est ut et si quando, ut homines a diabolo superemur, mox eius laqueos evitare satagamus, ne si tardius eius iuri resistatur, laboriosius quandoque pellatur.
76 Et vinciebatur catenis, et compedibus custoditus. Catenis et compedibus graves et durae leges significantur gentium, quibus et in eorum republica peccata cohibentur.
77 Et ruptis vinculis, agebatur a daemonio in deserto. Quia etiam ipsis transgressis legibus, ad ea scelera cupiditate ducebatur, quae iam vulgarem consuetudinem excederent.
78 Interrogavit autem illum Iesus dicens: Quod tibi nomen est? At ille dixit: Legio, quia intraverunt daemonia multa in eum. Non velut inscius nomen inquirit, sed ut confessa coram teste quam furens tolerabat [laborabat], virtus curantis gratior emicaret. Sed et nostri temporis sacerdotes, qui per exorcismi gratiam daemones eiicere norunt, solent dicere patientes non aliter valere curari nisi quantum sapere possunt omne quod ab immundis spiritibus visu, auditu, gustu, tactu, et alio quolibet corporis vel animi sensu, vigilantes dormientesve pertulerint, confitendo patenter exponant.
79 Et maxime, quando vel viris in specie feminea, vel in virili habitu feminis apparentes, quos daemones Galli Dusios vocant, infando miraculo spiritus incorporei corporis humani concubitum petere se ac patrare confingunt. Et nomen daemonis, quo se censeri dixerit, et deierandi modos, quibus amoris sui foedus alterutrum pepigerint, prodendos esse praecipiunt.
80 Quae mendacio simillima res, sed adeo vera, et plurimorum est attestatione notissima, ut quidam vicinus mihi presbyter retulerit se quamdam sanctimonialem feminam a daemonio curare coepisse, sed quandiu res latebat, nihil apud eam proficere potuisse. Confesso autem quo molestabatur phantasmate, mox et ipsum orationibus caeterisque quae oportebat purificationum generibus effugasse, et eiusdem feminae corpus ab ulceribus, quae daemonis tactu contraxerat, medicinali studio adiuncto sale benedicto curasse.
81 Sed dum unum de ulceribus, quod altius lateri infixum repererat, nullatenus posset, quin continuo panderetur, obducere, ab eadem ipsa, quam sanare volebat, consilium, quo sanaretur, accepisse. Si (inquit) oleum pro infirmis consecratum, eidem medicamento asperseris, sicque me perunxeris, statim sanitati restituar. Nam vidi quondam per spiritum, in quadam longius posita civitate, quam nunquam corporalibus oculis vidi, puellam quamdam pari calamitate laborantem, taliter a sacerdote curatam.
82 Fecit ut illa suggesserat, statimque ulcus remedium, quod ante respuerat, accipere consensit. Haec contra fraudes daemonum paucis explicare curavi, ut quam non frustra Dominus nomen eius quem expulsurus erat spiritus interrogaret, intelligas. Quod vero daemonia multa hominem intrasse memorantur, significat populum gentium non uni cuilibet, sed innumeris ac diversis idololatriae cultibus esse mancipatum.
83 Cui contra scriptum est, quod multitudinis credentium erat cor et anima una [Act. IV]. Unde bene in Babylonia linguarum unitas scissa, in Hierosolyma est linguarum varietas adunata; et illa confusio, haec visio pacis interpretatur: quia videlicet electos in plerisque linguis et gentibus una fides ac pietas pacificando confirmat, reprobos autem plures sectae quam linguae dissociando confundunt.
84 Et rogabant eum ne imperaret illis ut in abyssum irent. Sciebant daemones, aliquando futurum ut per Domini adventum mitterentur in abyssum, non ipsi futura praedivinantes, sed prophetarum de se dicta recolentes, ideoque Domini adventus, quam mirabantur gloriam, ad suam arbitrabantur tendere perniciem.
85 Erat autem ibi grex multorum porcorum, pascentium in monte: et rogabant eum ut permitteret eis in illos ingredi: et permisit illis. Ideo permisit quod petebant daemonibus, ut per interfectionem porcorum hominibus salutis occasio praeberetur. Pastores enim ista cernentes, statim nuntiant civitati. Erubescat Manichaeus. Si de eadem substantia et ex eodem auctore hominum bestiarumque sunt animae, quo modo ob unius hominis salutem duo millia porcorum suffocantur? In quorum tamen interitu, figuraliter homines immundi, vocis et rationis expertes, indicantur, qui in monte superbiae pascentes, lutulentis oblectantur in actibus.
86 Talibus enim per cultus idolorum possunt daemonia dominari. Nam nisi quis porci more vixerit, nunquam accipiet in eum diabolus potestatem, aut ad probandum tantum, non autem et ad perdendum, accipiet.
87 Exierunt ergo daemonia ab homine, et intraverunt in porcos, et impetu abiit grex per praeceps in stagnum, et suffocatus est. Significat quod iam clarificata Ecclesia, et liberato populo gentium a dominatione daemoniorum, in abditis agunt sacrilegos ritus suos qui Christo credere noluerunt, caeca et profunda curiositate submersi.
88 Et notandum quod spiritus immundi nec in porcos irent, nisi hoc illis benignus ipse Salvator petentibus, quos certe in abyssum posset relegare, concederet: rem necessariam docere nos volens, ut scilicet noverimus eos, multo minus sua potestate posse nocere hominibus, qui nec pecoribus qualibetcunque potuerunt.
89 Hanc autem potestatem Deus bonus occulta iustitia nobis dare potest, iniustam non potest.
90 Quod ut viderunt factum, qui pascebant fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in villas. Quod pastores porcorum fugientes ista nuntiaverunt, significat quosdam etiam primates impiorum, quanquam Christianam legem fugiant, potentiam tamen eius per gentes, stupendo et mirando praedicare.
91 Qui venerunt ad Iesum, et invenerunt hominem sedentem a quo daemonia exierant, vestitum, ac sana mente, ad pedes eius, et timuerunt, etc. Significat multitudinem vetusta suavitate delectatam honorare quidem, sed nolle pati Christianam legem, dum dicunt quod eam implere non possint, admirantes tamen fidelem populum a pristina perdita conversatione sanatum.
92 Sedere namque ad pedes Domini est, rationali quempiam mentis examine subnixum vestigia Salvatoris, quae sequatur, intueri. Vestitum resumere, est virtutum studiis, quae deceptus amiserat, ornari.
93 Et rogaverunt illum omnis multitudo regionis Gerasenorum, ut discederet ab illis, quia timore magno tenebantur. Conscii fragilitatis suae Geraseni, praesentia se Domini iudicabant indignos, non capientes Dei verbum, nec infirma adhuc mente pondus sapientiae sustinere valentes. Quod et Petro ipsi, viso piscium miraculo, contigisse legitur, et vidua Saraptana beati Eliae, cuius se sensit hospitio benedici, nihilominus se putavit praesentia gravari.
94 Quid mihi et tibi, inquit, vir Dei? ingressus es ad me, ut memorarentur iniquitates meae, et occideres filium meum [III Reg. XVII]?
95 Ipse autem ascendens navem, reversus est. Dixerat supra, Dominum relictis navem ascendisse parentibus, compressisque una cum vento fluctibus, egressum mox occurrentem sibi curasse daemoniacum. Quo significare docuimus, eum relictis Iudaeae populis, ex qua carnis duxit originem, transacta suae passionis tempestate, gentium procurasse salutem. His ita gestis patriam revertitur, quia caecitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium intraret: et sic omnis Israel salvus fieret [Rom. XI]. Ascendit autem in navem, sed neque ipse somno premitur, neque navis procella pulsatur, quia Christus surgens a mortuis, iam non moritur, mors illi ultra non dominabitur [Rom. VI]. Cuius tamen tropaeum passionis resurrectionisque gloria credituris Iudaeae tribubus intimabitur, et cum praedicator mortis suae, quo mortem vicit vexillo, credi ab Hebraeis coeperit, quasi repetita, in qua dormierat, navi patriam regredietur.
96 Et rogabat illum vir, a quo daemonia exierant, ut cum eo esset. Dimisit autem eum Iesus, dicens: Redi domum tuam, et narra quanta tibi fecerit Deus. Haec ex illa Apostoli sententia recte possunt intelligi, cum ait: Dissolvi et esse cum Christo, multo magis optimum: manere in carne, necessarium propter vos [Philip. I]. Ut sic quisque intelligat post remissionem peccatorum redeundum esse sibi in conscientiam bonam, et serviendum Evangelio, propter aliorum etiam salutem, ut deinde cum Christo requiescat, ne cum praepropere iam vult esse cum Christo, negligat ministerium praedicationis fraternae redemptioni accommodatum. Quod vero Matthaeus duos dicit a daemonum legione curatos, Marcus autem et Lucas unum commemorant, intelligas unum eorum fuisse personae alicuius clarioris et famosioris, quem regio illa maxime dolebat, et pro cuius salute plurimum satagebat. Hoc volentes significare duo evangelistae solum commemorandum iudicaverunt, de quo facti huius fama latius praeclariusque flagraverat.
97 Sed et allegoriae summa concordat, quia sicut unus a daemonio possessus Iudaeorum, sic et duo gentilis populi typum non inconvenienter exprimunt. Nam cum tres filios Noe generaverit, unius solum familia in possessionem ascita est Dei: ex duobus reliquis diversarum nationum, quae idolis manciparentur, procreati sunt populi.
98 Factum est autem, cum redisset Iesus, excepit illum turba. Erant enim omnes exspectantes eum. Et superius dixi quod in fine saeculi Dominus sit ad Iudaeos clementer rediturus, atque ab eis per fidei confessionem libenter excipiendus. Nam quod erant omnes exspectantes eum, hoc est nimirum, quod eidem synagogae per prophetam loquitur: Dies multos exspectabis me, et non fornicaberis, et non eris subdita vire [Ose. III]. Nunc enim nec viro Christo subdita, nec fornicata cum idolis, exspectatione longissima sponsi sui prioris, hoc est Domini Christi, quandoque per gratiam venturi praestolatur amplexum.
99 Et ecce, venit vir cui nomen erat Iairus, et ipse princeps Synagogae erat. Priori lectioni, qua de abiectione Synagogae fideque Ecclesiae, atque iterum instauratione Synagogae sumus interpretati, consequenter archisynagogi filia moriens subiungitur, quam dum suscitare properat Dominus, praeoccupat illa haemorrhoissa mulier, praeripit sanitatem, fitque ut praeveniens prior salute potiatur.
100 Aethiopia enim praeveniet manus eius Deo [Psal. LXVII]. Et cum intraverit plenitudo gentium, tunc omnis Israel salvus fiet. Princeps itaque Synagogae nullus melius quam ipse Moyses intelligitur. Unde bene Iairus, id est, illuminans, sive illuminatus vocatur, quia qui accipit verba vitae dare nobis, et per haec caeteros illuminat, et ipse a Spiritu sancto, quo vitalia monita scribere vel docere possit, illuminatur.
101 Et cecidit ad pedes Iesu, rogans eum ut intraret in domum eius. Si caput Christi Deus, pedes consequenter incarnatio, qua terram nostrae mortalitatis tetigit, accipiendi sunt. Cecidit igitur archisynagogus ad pedes Iesu, quia legislator cum tota patrum progenie Christum in carne apparentem longe sibi dignitatis gloria praeferendum esse cognovit, illud Apostoli sedula devotione protestans: Quia quod infirmum est Dei, fortius est hominibus [I Cor. I]. Rogavit eum intrare in domum suam, quia continuis gaudiorum votis eius videre desiderabat adventum. Anima autem mea (inquit Propheta) exsultabit in Domino, et delectabitur super Iesu eius.
102 Omnia ossa mea dicent, Domine, quis similis tibi [Psalm. XXXIV]? Et hoc est ad pedes Iesu cadere, eum super omnes singulariter magnum pia fide fateri.
103 Quia filia unica erat illi, fere annorum duodecim, et haec moriebatur. Ipsa Synagoga, quae sola legali institutione composita, quasi unica Moysi nata erat, quasi duodecimo aetatis anno, hoc est, tempore pubertatis appropinquante moriebatur; quia nobiliter a prophetis educata, postquam ad intelligibiles annos pervenerat, postquam spiritales Deo fructus gignere debebat, subito errorum languore consternata, spiritalis vitae vias ingredi desperabiliter omisit.
104 Et si non a Christo succurreretur, horrendam per omnia corruisset in mortem.
105 Et contigit, dum iret, a turba comprimebatur. Ad puellam pergens sanandam Dominus, a turba comprimitur, quia genti Iudaeae salutaria monita praebens, quibus aegram vitiis eius conscientiam erigeret, noxia carnalium populorum est consuetudine gravatus.
106 Et mulier quaedam erat in fluxu sanguinis annis duodecim. Mulier sanguine fluens Ecclesia est ex gentibus congregata, quae ingenito carnalium delectationum polluta fluxu, atque a coetu iam fuerat segregata fidelium. Sed dum Verbum Dei Iudaeam salvare decerneret, paratam iam promissamque aliis praeripuit spe certa salutem.
107 Notandumque quod et archisynagogi duodenis sit filia, et mulier haec ab annis duodecim sanguine fluxerit, hoc est eodem quo haec nata sit tempore illa coeperat infirmari. Una enim pene eademque saeculi huius aetate, et Synagoga in patriarchis nasci, et gentilium natio per orbem coepit idololatriae sanie foedari. Nam et gemine fluxus sanguinis, hoc est, et super idololatriae prostitutione, et super his quae carnis ac sanguinis oblectatione patrantur, potest intelligi.
108 Unde pulchre sacra refert historia, tempore quo David adhuc puer Goliath gigantem stravit, Philisthiim in finibus Dommim, id est sanguinum, fuisse castrametatos. Quia videlicet Dominus ad debellandum mundi principem, humilis apparens, non modo operibus infructuosis, sed et religioni spurcissimae deditos gentilium populos invenit. Ergo quandiu Synagoga viguit, laboravit Ecclesia. Defectus illius huius est virtus, quia illorum delicto salus gentibus.
109 Quae in medicos erogaverat omnem substantiam suam, nec ab ullo potuit curari. Medicos sive falsos theologos, sive philosophos, legumque doctores saecularium, qui multa de virtutibus vitiisque subtilissime disserentes, utilia se videndi credendique instituta mortalibus dare promittebant, seu certe ipsos spiritus immundos significat qui velut hominibus consulendo, se iam pro Deo colendos ingerebant. Quibus vicissim audiendis, gentilitas quanto magis naturalis industriae vires expenderat, tanto minus potuit ab iniquitatis suae sorde curari.
110 Unde bene Marcus de hac muliere scribens, ait: Et fuerat multa perpessa a compluribus medicis, et erogaverat omnia sua, nec quidquam profecerat, sed magis deterius habebat. Sed haec, ubi populum Iudaeorum aegrotare, verumque de coelo cognovit adesse medicum, coepit et ipsa languoris sui sperare pariter et quaeritare remedium.
111 Accessit retro, et tetigit fimbriam vestimenti eius, et confestim stetit fluxus sanguinis eius. Accedit et Dominum tangit Ecclesia, quae ei per fidei veritatem appropinquat. Accedit autem retro, sive iuxta id quod ipse ait: Si quis mihi ministrat, me sequatur [Ioan. XII]; et alibi praecipitur: Post Dominum Deum tuum ambulabis; sive quia presentem in carne Dominum non videns, peractis temporariae dispensationis sacramentis, eius iam per fidem coepit vestigia subsequi. Tangit autem fimbriam vestimenti, et undam restringit sanguinis, quia beatus et vere mundandus, qui vel extremam verbi partem fidei manu contigerit.
112 Nam rarus valde, qui eius vel in pectore recumbere, vel caput mereatur pistica nardo perungere, cum et ille magnus fuerit qui se indignum ducebat eius calceamenta portare; magna et illa quae ungere pedes eius, et capillis suis tergere promeruit.
113 Et ait Iesus: Quis est qui me tetigit? Non ut ipse quae nesciat doceatur, sed ut virtus fidei, quam noverat, imo quam ipse dederat, in muliere declaretur, interrogat.
114 Negantibus autem omnibus, dixit Petrus et qui cum illo erant: Praeceptor, turbae te comprimunt et affligunt, et dicis, Quis me tetigit? Quem turbae passim comitantes comprimunt, una credula mulier Dominum tangit. Quia qui diversis inordinate glomerantium haeresibus affligitur, solo catholicae Ecclesiae fideliter corde quaeritatur.
115 Nam sicut quidam videntes non vident, et audientes non audiunt, ita etiam tangentes non tangunt, qui non fideliter Christum tangunt. Unde cuidam amanti quidem, sed nondum plene credenti dicit: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum [Ioan. XX]; aperte docens quid sit eum veraciter tangere, Patri scilicet aequalem credere.
116 Et dixit Iesus: Tetigit me aliquis. Nam ego novi virtutem de me exisse, etc. Dicat Pelagius, si placet, se suo conanime salvari. Dicamus autem nos, quia vana salus hominis, in Deo faciemus virtutem. Nam et ipse virtutem, quae propitietur omnibus iniquitatibus nostris, et sanet omnes languores nostros, non ex nobis ipsis, sed de se novit exire.
117 Non ergo latet eum qui fimbriam tetigerit, id est, incarnationis mysteria, donec ad maiora capienda perveniat, perfecte amando crediderit.
118 At ipse dixit illi: Filia, fides tua te salvam fecit; vade in pace. Ideo filia, quia fides tua te salvam fecit. Nec dixit, fides tua te salvam factura est, sed salvam fecit. In eo enim, quod credidisti, iam salva facta es.
119 Adhuc illo loquente, venit quidam ad principem synagogae, dicens ei: quia mortua est filia tua, noli vexare illum. Salvata a profluvio sanguinis muliere, mox filia principis mortua nuntiatur, quia dum Ecclesia a vitiorum labe mundata, et ob fidei meritum filia est cognominata, continuo synagoga perfidiae simul invidiaeque lege soluta est.
120 Perfidiae quidem, quia in Christo credere noluit; invidiae vero, quia Ecclesiam credidisse doluit. Scriptum est enim in actibus Apostolorum: Sequenti autem Sabbato, pene universa civitas convenit audire verbum Domini. Videntes autem turbas Iudaei repleti sunt zelo, et contradicebant his, quae a Paulo dicebantur, maledicentes viam coram multitudine [Act. XIII].
121 Noli vexare illum, per eos hodieque dicitur, qui adeo destitutum synagogae statum vident, ut restaurari posse non credant, ideoque pro resuscitatione illius supplicandum esse non aestiment. Sed quae impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud Deum [Luc. XVIII]. Unde sequitur:
122 Iesus autem, audito hoc verbo, respondit patri puellae: Noli timere. Crede tantum, et salva erit. Pater puellae, coetus doctorum legis accipitur, de quo Dominus ait: Super cathedram Moysi sederunt scribae et pharisaei [Matth. XXIII]. Qui si credere ipse voluerit, etiam subiecta ei synagoga salva erit.
123 Et cum venisset domum, non permisit intrare secum quemquam, nisi Petrum, Iacobum et Ioannem, et patrem et matrem puellae. Supra publice viduae filius suscitatur, hic removentur plures arbitri. Puto ergo, quod in eo quoque pietas ibi Domini declaretur, quia vidua mater unici non patiebatur moras, et ideo, ne amplius afficeretur, maturitas additur.
124 Est etiam forma sapientiae, in viduae filio cito Ecclesiam credituram, in archisynagogi filia credituros quidem Iudaeos, sed ex pluribus pauciores.
125 Flebant autem omnes, et plangebant illam. Nunquid possunt (inquit) filii sponsi lugere, quandiu cum illis est sponsus? Venient autem dies, cum auferetur ab eis sponsus, et tunc ieiunabunt. Igitur synagoga, quia sponsi laetitiam, qua vivere posset, amisit, quasi inter plangentes mortua iacens, ne hoc quidem ipsum, quare plangatur, intelligit.
126 At ille dixit: Nolite flere. Non est mortua, sed dormit. Hominibus mortua, qui suscitare nequiverant, Deo dormiebat, in cuius ditione et anima recepta vivebat, et caro resuscitanda quiescebat. Unde mos Christianus obtinuit, ut mortui, qui resurrecturi esse non dubitantur, dormientes vocentur, sicut Apostolus: Nolumus (inquit) vos ignorare, fratres, de dormientibus, ut non contristemini, sicut et caeteri, qui spem non habent [I Thess. IV]. Sed et in parte allegoriae, cum anima, quae peccaverit, ipsa moriatur, tamen ea, quae suscitari Christo meruerit, nobis quidem mortua fuisse, sed ei obdormisse dici potest.
127 Et deridebant eum, scientes, quia mortua esset. Quia verbum resuscitantis deridere quam credere malebant, merito foras excluduntur, indigni qui miraculum resurgentis viderent.
128 Ipse autem tenens manum eius, clamavit dicens: Puella, surge. In Marco scriptum est: Ait illi: Tabitha cumi, quod est interpretatum, Puella, tibi dico surge; et confestim surrexit [Act. IX]. Ubi diligens lector inquirat, quare verax Evangelista dictum Salvatoris exponens, interposuerit de suo, tibi dico, cum in Syro sermone quem posuit, non plus sit dictum, quam Puella, surge.
129 Tenens ergo manum puellae Iesus, sanavit eam, quia nisi prius mundatae fuerint manus Iudaeorum, quae sanguine plenae sunt, synagoga eorum mortua non consurgit.
130 Et reversus est spiritus eius, et surrexit continuo. Marcus ita dicit: Et confestim surrexit puella, et ambulavit. Et spiritaliter insinuans, quia quisquis a morte animae Christo sibi manum confortante resipiscit, non modo a sordibus exsurgere vitiorum, sed bonis continuo proficere debet operibus.
131 Et iussit illi dari manducare. Ad testimonium quidem vitae resuscitatam manducare praecepit, ut non phantasma, sed veritas crederetur. Sed et si quis a spiritali morte resurrexit, coelesti necesse est mox pane satietur, et divini scilicet verbi, et sacrosancti altari particeps effectus. Nam iuxta moralem intellectum, tres illi mortui, quos Salvator in corporibus suscitavit, tria genera resurrectionis animarum significant. Siquidem nonnulli consensum malae delectationi praebendo, latente tantum cogitatione peccati, sibi mortem consciscunt.
132 Sed tales vivificare significans Salvator, suscitavit filiam archisynagogi nondum foras elatam, sed in domo mortuam, quasi vitium secreto in corde tegentem. Alii non solum noxiae delectationi consentiendo, sed et ipsum malum, quo delectantur agendo, mortuum suum quasi extra portas efferunt. Et hoc se poeniteant resuscitare demonstrans, suscitavit iuvenem filium viduae extra portas elatum, et reddidit matri suae.
133 Quia resipiscentem a peccati tenebris animam, unitati restituit Ecclesiae, sicut et supra docuimus. Quidam vero non solum cogitando, vel faciendo illicita, sed et ipsa peccandi consuetudine, se quasi sepeliendo corrumpunt. Verum nec ad hos erigendos minor fit virtus et gratia Salvatoris, si tamen adsint cogitationes sollicitae, quae super eorum salute velut devotae Christo sorores invigilent.
134 Nam ad hoc intimandum resuscitavit Lazarum quatuor dies iam in monumento habentem, et sorore attestante iam fetentem. Quia pessima noxios actus solet fama comitari. Notandum autem quod quanto gravior animae mors ingruerit, tanto acrior necesse est, ut resurgere mereatur, poenitentis fervor insistat. Quod occulte volens ostendere Dominus, iacentem in conclavi mortuam, modesta lenique voce resuscitat, dicens: Puella, surge.
135 Quam et ob facilitatem resuscitandi, iam mortuam fuisse negaverat. Delatum autem foras iuvenem, pluribus, ut reviviscere debeat, dictis corroborat, cum ait: Iuvenis, tibi dico, surge. Quatriduanus vero mortuus, ut longa prementis sepulcri claustra deponere posset, fremuit spiritu Iesus, turbavit seipsum, lacrymas fudit, rursum fremuit, ac magna voce clamavit: Lazare, veni foras [Ioan. XI]. Et sic tandem, qui erat desperatus, discusso tenebrarum pondere, vitae lucique redditur.
136 Sed et hoc notandum, quod quia publica noxa, publico eget remedio, levia autem peccata leviori et secreta queunt poenitentia deleri, puella in domo iacens, paucis arbitris exsurgit, eisdemque ne miraculum vulgarent indicitur
137 Et stupuerunt, inquit, parentes eius, quibus praecepit, ne alicui dicerent, quod factum erat. Iuvenis extra portam, turba multa comitante atque intuente suscitatur. Lazarus de monumento vocatus, in tantum populis innotuit, ut ob eorum, qui videre testimonium, plurimae domino turbae cum palmis occurrerent, et multi propter illum abirent ex Iudaeis, et crederent in Iesum.
138 Quartum vero mortuum dominus, nuntiante discipulo, agnoscit; sed quia, qui pro eius ereptione Dominum precarentur, vivi defuerant: Dimitte (inquit) ut mortui sepeliant mortuos suos [Matth. XIII]; id est, mali malos noxiis laudibus gravent, et quia non adest iustus, qui corripiat in misericordia, oleum peccatoris impinguet caput eorum.
Beda Venerabilis HOME

csg85.188

Beda, In Lucae Evang. Expositio, 3, VII. <<<     >>> IX.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 8

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik