monumenta.ch > Beda Venerabilis > 7
    >>> VIII.

Beda Venerabilis, In Lucae Evangelium Expositio, 3, CAPUT VII.

1 Rogabat autem, inquit, illum quidam de Pharisaeis, ut manducaret cum illo. Et ingressus domum Pharisaei, discubuit. Et ecce mulier quae erat in civitate, peccatrix, ut cognovit quod accubuit in domo Pharisaei, attulit alabastrum unguenti. Alabastrum est genus marmoris candidi, variis coloribus interstincti, quod ad vasa unguentaria cavare solent, eo quod optime servare incorrupta dicatur.
2 Nascitur circa Thebas Aegyptias et Damascum Syriae, caeteris candidius, probatissimum vero in India. Quidam dicunt hanc eamdem non esse mulierem quae imminente dominica passione caput pedesque eius unguento perfudit, quia haec lacrymis laverit, et crine pedes terserit, et manifeste peccatrix appelletur; de illa autem nihil tale scriptum sit, nec potuerit statim capite Domini meretrix digna fieri.
3 Verum, qui diligentius investigant, inveniunt eamdem mulierem, Mariam videlicet Magdalenam sororem Lazari, sicut Ioannes narrat, bis eodem functam fuisse obsequio. Semel quidem hoc loco, cum primo accedens cum humilitate et lacrymis, remissionem meruit peccatorum. Nam et Ioannes hoc, quamvis non ut Lucas quomodo factum sit narraverit, tamen ipsam Mariam commendans commemoravit, ubi de resuscitato fratre eius coepit loqui.
4 Erat autem quidam, inquiens, languens Lazarus a Bethania, de castello Mariae, et Marthae sororis eius. (Maria autem erat quae unxit Dominum unguento, et extersit pedes eius capillis suis [Ioan. XI]. Secundo autem in Bethania (nam prius in Galilaea factum est) non iam peccatrix, sed casta, sancta, devotaque Christo mulier, non solum pedes, sed et caput eius unxisse reperitur.
5 Quod et regulis allegoriae pulcherrimae congruit. Quia et unaquaeque fidelis anima, prius ad Domini pedes humiliata peccatisque absolvenda curvatur; deinde, augescentibus per tempora meritis, laetae fidei flagrantia Domini quasi caput odore perfundit aromatum. Et ipsa universalis Ecclesia Christi, in praesenti quidem incarnationis eius, quae pedum nomine designatur, mysteria celebrando, devota Redemptori suo reddit obsequia. In futuro autem et humanitatis eius gloriam, et divinitatis eius aeternitatem, quia caput Christi Deus, simul intuendo, perpetuis confessionum laudibus, quasi pistica nardo glorificat.
6 Attulit ergo, inquit, alabastrum unguenti.
7 Et stans retro secus pedes eius, lacrymis coepit rigare pedes eius, et capillis capitis sui tergebat. Et osculabatur pedes eius, et unguento ungebat. Liquet omnibus quod illicitis actibus prius mulier intenta, unguentum sibi pro odore suae carnis adhibuit. Quod ergo sibi turpiter exhibuerat, hoc iam Deo laudabiliter offerebat.
8 Oculis terrena concupierat, sed hos iam per poenitentiam conterens flebat. Capillos ad compositionem vultus exhibuerat, sed iam capillis lacrymas tergebat. Ore superba dixerat, sed pedes Domini osculans, hoc in Redemptoris sui vestigia figebat. Quot ergo in se habuit oblectamenta, tot de se invenit holocausta. Convertit ad virtutum numerum, numerum criminum, ut totum serviret Deo in poenitentia, quidquid ex se Deum contempserat in culpa.
9 Videns autem Pharisaeus, qui vocaverat eum, ait intra se, dicens: Hic si esset propheta, sciret utique quae et qualis esset mulier quae tangit eum, quia peccatrix est. Ecce Pharisaeus veraciter apud se superbus, fallaciter iustus, aegram reprehendit de aegritudine, medicum de subventione, qui ipse quoque de elationis vulnere aegrotabat, et ignorabat.
10 Unde ne cesse semper est ut cum peccatores quosque conspicimus, nosmetipsos prius in illorum calamitate defleamus. Quia fortasse in similibus aut lapsi sumus, aut labi possumus, si lapsi non sumus. Et si censura magisterii debet semper virtute disciplinae vitia persequi, oportet tamen ut sollicite discernamus, quia districtionem debemus vitiis, compassionem naturae. Sed iam iste superbus et arrogans, qua sententia convincatur, audiamus.
11 Duo, inquit, debitores erant cuidam feneratori. Unus debebat denarios quingentos, alius quinquaginta. Non habentibus illis unde redderent, donavit utrisque. Quis ergo plus eum diligit? Respondens Simon, dixit: Aestimo quia is cui plus donavit. Qua in re notandum est quia dum sua sententia Pharisaeus convincitur, quasi phreneticus funem portat ex quo ligetur. Enumerantur bona peccatricis, enumerantur mala falsi iusti, cum dicitur:
12 Intravi in domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti. Haec autem lacrymis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit. Osculum mihi non dedisti. Haec autem, ex quo intravit, non cessavit osculari pedes meos. Oleo caput meum non unxisti, haec autem unguento unxit pedes meos. Post enumerationem vero subinfertur sententia.
13 Propter quod dico tibi, remittentur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Quid esse dilectionem credimus, nisi ignem? et quid culpas, nisi rubiginem? Unde dicitur: Remittentur ei peccata multa, quia dilexit multum. Ac si aperte diceretur: Incendit plene peccati rubiginem, quia ardet valide per amoris ignem.
14 Tanto namque amplius peccati rubigo consumitur, quanto peccatoris cor magno charitatis igne concrematur. Ecce ea quae ad medicum venerat aegra, sanata est, sed de salute eius adhuc alii aegrotant; nam sequitur:
15 Et coeperunt, qui simul discumbebant dicere intra se: Quis est hic qui etiam peccata dimittit? Sed coelestis medicus aegros non respicit, quo etiam de medicamento fieri deteriores videt. Eam quam sanaverat per pietatis suae sententiam confirmat, dicens:
16 Fides tua te salvam fecit, vade in pace. Fides etenim salvam fecit, quia hoc quod petiit posse se accipere non dubitavit, sed ipsam quoque spei certitudinem iam ab illo acceperat, a quo per spem etiam salutem quaerebat. In pace autem ire praecipitur, ut a veritatis itinere in viam scandali ulterius non derivetur.
17 Haec historica expositione dicta sint, nunc mystici intellectus secreta videamus. Quem namque Pharisaeus de falsa iustitia praesumens, nisi Iudaicum populum? quem peccatrix mulier, sed ad vestigia Domini veniens et plorans, nisi conversam gentilitatem designat? Rogabat autem Pharisaeus Dominum, ut manducaret cum illo, quia populus idem quem venientem credere noluit venturum sperare non desiit, imo votis precatoriis, ut veniat, optare dicens: Excita potentiam tuam, et veni, ut salvos facias nos [Psalm. LXXIX]. Domino quippe cum Pharisaeo manducare est, de credentis populi devotione mentis gaudia suscipere.
18 Unde ipse alibi creditura Samaria discipulis ait: Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis [Ioan. IV]. Illisque haesitantibus quid diceret, exponens ait: Meus cibus est, ut faciam voluntatem eius qui me misit, ut perficiam opus eius [Ibid.]. Et ingressus, inquit, domum Pharisaei, discubuit.
19 Domus Pharisaei, ipsa legis prophetarumque custodia est, in qua se populus Iudaeorum mansionem continuae conversationis habere gloriabatur. Quam Dominus ingressus est, quia temporaliter in carne apparens, non venit solvere legem aut prophetas, sed adimplere. Discubuit autem, quia qui in sublimitate suae maiestatis intelligi non poterat, formae servilis humilitatem, qua videri posset, assumpsit. Cognovit itaque mulier quae erat in civitate, peccatrix, quod accubuit in domo Pharisaei, quia gentilitas immundis prius actibus in saeculi conversatione devincta, fama sermonis apostolici didicit, quod misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret [Galat. IV]. Atque in domo Pharisaei, non Pharisaeus, sed illa iustificatur, dum populus Iudaeorum litteram tantum legis, nos autem et gratiam Spiritus in lege sequimur. Ille Iesum non esse prophetam, eo quod peccatores recipiat, aestimat; nos vero hunc etiam Deum verum, qui peccatores iustificare possit, agnoscimus. Attulit autem mulier alabastrum unguenti.
20 Quid in unguento nisi bonae odor opinionis exprimitur? Unde et Paulus dicit: Christi bonus odor sumus Deo in omni loco [II Cor. II]. Si igitur recta opera agimus, quibus opinionis bonae odore Ecclesiam respergamus, quid in Domini corpore nisi unguentum fundimus? Sed secus pedes mulier stetit. Contra pedes enim Domini stetimus, cum in peccatis positi, eius itineribus retinebamur.
21 Sed si ad veram poenitentiam post peccata convertimur, iam retro secus pedes stamus, quia eius vestigia sequimur quae impugnabamus. Lacrymis mulier pedes rigat, quod nos quoque veraciter agimus, si quibuslibet ultimis membris Domini per compassionis affectum inclinemur, si sanctis eius in tribulatione compatimur, si eorum tristitiam nostram putamus.
22 Capillis mulier pedes quos rigaverat tersit. Capilli quippe superfluunt corpori. Et quid abundans terrena substantia, nisi capillorum speciem tenet? Quae dum ad usum necessitatis superfluit, etiam abscissa non sentit. Capillis ergo pedes Domini tergimus, quando sanctis eius, quibus ex charitate compatimur, etiam ex his quae nobis superfluunt miseremur, quatenus sic mens per compassionem doleat, ut etiam manus larga effectum doloris ostendat.
23 Osculatur mulier pedes quos tergit. Quod nos quoque plene agimus, si studiose diligimus quos ex largitate continemus, ne gravis nobis sit necessitas proximi, ne ipsa eius indigentia quae sustentatur fiat onerosa, et cum manus necessaria tribuit, animus a dilectione torpescat. Potest quoque per pedes ipsum mysterium incarnationis eius intelligi, quo divinitas terram tetigit, quia carnem sumpsit.
24 Verbum enim caro factum est, et habitavit in nobis [Ioan. I]. Osculamur igitur pedes Redemptoris, cum mysterium incarnationis eius ex toto corde diligimus. Unguento pedes ungimus, cum ipsam humanitatis eius potentiam sacri eloquii bona opinione praedicamus. Sed hoc Pharisaeus videt, et invidet.
25 Quia cum Iudaicus populus gentilitatem Deum praedicare conspicit, sua apud se malitia tabescit. Sed Redemptor noster facta ei mulieris, quasi bona gentilitatis enumerat, ut in quo malo iaceat agnoscat. Intravi in domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti. Haec autem lacrymis rigavit pedes meos. Aqua quippe extra nos est, lacrymarum humor intra nos.
26 Quia videlicet infidelis ille populus, nec ea quae extra se erant unquam pro Domino tribuit; conversa autem gentilitas pro ea non solum rerum substantiam, sed etiam sanguinem fudit. Osculum mihi non dedisti. Haec autem, ex quo intravit, non cessavit osculari pedes meos. Osculum quippe dilectionis est signum. Et infidelis ille populus, Deo osculum non dedit, quia ex charitate Deum amare noluit, cui ex timore servivit. Vocata autem gentilitas, Redemptoris sui vestigia osculari non cessat, quia in eius amore continuo suspirat. Oleo caput meum non unxisti. Si pedes Domini mysterium incarnationis accipimus, congrue per caput illius ipsa Divinitas designatur.
27 Unde et per Apostolum dicitur: Caput Christi Deus [I Cor. XI]. In Deo quippe, et non se, quasi in homine credere Iudaicus populus fatebatur. Sed Pharisaeo dicitur, Oleo caput meum non unxisti, quia ipsam quoque Divinitatis potentiam, in qua se Iudaicus populus credere spopondit, digna laude praedicare neglexit. Haec autem unguento unxit pedes meos.
28 Quia dum incarnationis eius mysterium gentilitas credidit, summa laude etiam eius ima praedicavit. Duo quoque debitores, de quibus Simonis paradigma opponitur, utrumque populum, Iudaeorum scilicet et gentium, designant, qui uno feneratori, id est, suo Creatori, non materialem pecuniam, sed propriae salutis nummum debebant.
29 Conditor etenim noster, quos ad imaginem et similitudinem suam creavit, quasi commodato ad servandum sublimavit denario. Nam denarius solet regis imagine ac nomine formari. Omni autem cui multum datum est, multum quaeretur ab eo. Et cui multum commendaverunt, plus petunt ab eo. Et quidem utriusque populi debitum, per quinarium numerum multiplicatur.
30 Quia videlicet quinque sunt sensus, quibus in hac vita utentes, imaginem quam accepimus nostri Conditoris excolere debemus: sed minus debet populus, cui legis decalogus per servum data est. Amplius autem, cui gratia vitae aeternae per filium commissa. Ideoque huius per denarium, illius per centenarium numerum fenus accumulatur, quem ad regni coelestis, quod dextris dabitur, significationem pertinere nemo qui dubitet.
31 Neque enim frustra eodem flexu digitorum, quo denarius in laeva, ipse figuratur in dextera. Nisi quia et nunc opera Decalogi, quae littera non poterat, fides perficit, et in futuro reddet unicuique secundum opera eius, his quidem qui secundum patientiam boni operis gloriam, et honorem, et incorruptionem, quaerentibus vitam aeternam.
32 Verum, quia neutri nostris viribus, sed illius gratia salvi facti sumus per fidem, recte dicitur: Non habentibus illis unde redderent, donavit utrisque. Et utique plus diligit, cui plus donatur. Cui autem minus dimittitur, minus diligit. Quia sive bona perficiendae, quam accepimus scientiae, seu vitandae quam incurrimus insipientiae, velis intelligere, multo utique plus Ecclesiae quam Synagogae donatur, quae et foediori quondam, ut pote quam nullus doctor prohibuit, idololatriae sorde corrupta est, sed ubi abundavit peccatum, superabundavit gratia [Rom. V], et maiori nunc est perfectionis evangelicae sublimata praeconio.
33 Cui dicitur: Quia multi prophetae et iusti cupierunt videre quae vos videtis, et non viderunt; et audire quae auditis, et non audierunt [Matth. XIII]. Congruit sane huic loco quod Numerorum historia refert, divisis aequaliter caesorum Madianitarum spoliis, eos quidem qui de pugna venerunt, quingentesimum de sua portione caput, caeteros vero quinquagesimum Domino dedisse. Quia et magna offert qui se in castris virtutem exercendo tutum ab incursione conservat hostili, sed maiora utique qui gladium verbi vibrando, innumeras adversarii exercitus copias sternit.
Beda Venerabilis HOME

csg85.182

    >>> VIII.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 7

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik