monumenta.ch > Beda Venerabilis > A


Beda Venerabilis, In Lucae Evangelium Expositio, 3, PROOEMIUM.

1 Sanctissima Mariae poenitentis historia, quae tertii nostri in Lucam caput est libri, etsi ob laborem legentium minuendum a novo inchoatur exordio, rerum tamen nexura secundi libri finem respicit. Nam quia superius sive ex persona evangelistae, sive Domini Salvatoris (ut quibusdam placuit) dictum fuerat: Et omnis populus audiens, et publicani iustificaverunt Deum, baptizati baptismo Ioannis.
2 Quod si a Domino dictum interpreteris, audiens Ioannem populus intelligitur esse designatus. Si ab evangelista interpositum, audiens ipsum Dominum, de Ioannis magnitudine disputantem restat intelligi. Pharisaei autem et legis periti consilium Dei spreverunt in semetipsos non baptizati ab eo. Pergit idem Evangelista quae verbis proposuerat etiam factis astruere, iustificatam videlicet sapientiam ab omnibus filiis suis, id est, et iustis, et post iniustitiam poenitentibus, decentissimo comprobans exemplo.
Beda Venerabilis HOME

csg85.181

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik