monumenta.ch > Beda Venerabilis > 5
Beda, In Lucae Evang. Expositio, 2, IV. <<<     >>> VI.

Beda Venerabilis, In Lucae Evangelium Expositio, 2, CAPUT V.

1 Factum est autem cum turbae irruerent in eum, ut audirent verbum Dei, et ipse stabat secus stagnum Genesareth. Stagnum Genesareth idem dicunt esse quod mare Galilaeae, vel mare Tiberiadis. Sed mare Galilaeae ab adiacente provincia dictum, mare Tiberiadis a proxima civitate, quae olim Chennereth vocata, sed ab Herode tetrarcha instaurata, in honorem Tiberii Caesaris Tiberias est appellata.
2 Porro Genesar a laici ipsius natura, qua crispantibus aquis de seipso sibi excitare auram perhibetur, Graeco vocabulo, quasi generans sibi auram dicitur. Neque enim in stagni morem sternitur aqua, sed frequentibus auris spirantibus agitatur, haustu dulcis, et ad potandum habilis. Sed Hebraeae linguae consuetudine, omnis aquarum congregatio sive dulcis, sive salsa, mare nuncupatur.
3 Qui lacus, interfluente Iordane, centum quadraginta stadiis in longitudinem, et quadraginta extenditur in latitudinem. Quia ergo stagnum sive mare praesens saeculum designat, Dominus secus mare stat, postquam, vitae labentis mortalitatem devincens, in ea qua passus est carne stabilitatem perpetuae quietis adiit. Turbarum conventus ad eum gentium in fide concurrentium typus est. De quibus Isaias: Et fluent (inquit) ad eum omnes gentes, et ibunt populi multi, et dicent: Venite et ascendamus ad montem Domini [Isai. II].
4 Et vidit duas naves stantes secus stagnum. Duae naves secus stagnum positae, circumcisionem et praeputium figurant. Quas bene Iesus vidisse perhibetur, quia in utroque populo novit Dominus qui sunt eius. Eorumque cor a fluctibus saeculi huius ad futurae vitae tranquillitatem quasi ad soliditatem littoris vivendo, hoc est misericorditer vitando, provehit.
5 Piscatores autem descenderant, et lavabant retia. Piscatores sunt Ecclesiae doctores, qui nos rete fidei comprehensos, et de profundo ad lunam elatos, quasi pisces littori, sic terrae viventium advehunt. Quasi enim quae retia piscantium sunt complexae, praedicantium dictiones, quae eos quos coeperint in fide, non amittant.
6 Unde et retia quasi retinentia sunt vocata. Sed haec retia modo laxantur in capturam, modo lota plicantur, quia non omne tempus est habile doctrinae, sed nunc exercenda lingua doctori, nunc suimet cura gerenda.
7 Ascendens autem in unam navem quae erat Simonis, rogavit eum a terra reducere pusillum. Et sedens, docebat de navicula turbas. Navis Simonis est Ecclesia primitiva, de qua Paulus ait: Qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes [Galat. II]. Bene una dicta, quia multitudinis credentium erat cor et anima una [Act. IV]. De qua docebat turbas, quia de auctoritate Ecclesiae docet usque hodie gentes.
8 Ut cessavit autem loqui, dixit ad Simonem: Duc in altum, et laxate retia vestra in capturam. Quod primo rogavit Simonem navem a terra reducere pusillum, significat vel temperate utendum verbo ad turbas, ut nec terrena eis praecipiantur, nec sic a terrenis in profunda sacramentorum recedatur, ut ea penitus non intelligant, vel prius in proximis regionibus gentibus praedicandum, ut quod dicit item Petro: Duc in altum, et laxate retia vestra in capturam, ad remotiores gentes quibus postea praedicatum est pertineat.
9 Et respondens Simon, dixit illi: Praeceptor, per totam noctem laborantes, nihil cepimus. In verbo autem tuo, laxabo rete. Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt qui aedificant eam [Psal. CXXVI]. Nisi Dominus cor illustraverit auditorum, doctor in nocte laborat. Nisi in verbo gratiae supernae laxata fuerint instrumenta disputationum, frustra vocis suae praedicator iaculum mittit.
10 Quia fides populorum non sapientia verbi compositi, sed divinae vocationis munere provenit.
11 Et cum hoc fecisset, concluserunt piscium multitudinem copiosam. Rumpebatur autem rete eorum. Prae multitudine piscium rete rumpebatur, quia nunc ad confessionem fidei etiam cum electis reprobi tanti intrant, qui ipsam quoque Ecclesiam haeresibus scindant. Rumpitur autem rete, sed non labitur piscis, quia suos Dominus etiam inter persequentium scandala servat.
12 Et annuerunt sociis qui erant in alia navi, ut venirent et adiuvarent eos. Alia navis (ut praediximus) est Ecclesia de gentibus, quae et ipsa non sufficiente una navicula piscibus impletur electis, quia novit Dominus qui sunt eius, et apud ipsum certus est suorum numerus electorum. Cumque tot in Iudaea credituros non invenit, quot ad fidem vitamque praedestinatos novit aeternam, quasi aliae navis receptacula piscibus quaerens suis, corda quoque gentium fidei gratia replet.
13 Et bene rupto rete socia navis advocatur, quoniam ante Iudas proditor, ante Simon Magus, pisces nequissimi, capti sunt, ante Ananias et Sapphira fidei rete subdole tentabant ingredi, ante, ut Ioannes testatur, multi discipulorum eius abierunt retro, et iam non cum illo ambulabant [Ioan. VI]. Ac deinde Barnabas et Paulus ad gentium sunt apostolatum segregati [Act. XIII].
14 Et venerunt et impleverunt ambas naviculas, ita ut mergerentur. Harum impletio navium, usque in finem saeculi crescit. Sed quod impletae merguntur, hoc est in submersione premuntur (non enim submersae, sed tamen sunt periclitatae), Apostolus exponit, dicens: In novissimis diebus erunt tempora periculosa, et erunt homines seipsos amantes, etc. [II Tim. III]. Nam mergi naves est, homines in saeculum, ex quo elati per fidem fuerant, morum pravitate relabi. Quales et ipse Petrus adhuc in infirmitate positus, hoc loco demonstrat.
15 Unde sequitur:
16 Quod cum videret Simon Petrus, procidit ad genua Iesu, dicens: Exi a me, quia homo peccator sum, Domine. Quia carnales quique in Ecclesia regimen spiritalium, in quibus maxime Christi persona eminet, a se quodammodo repellunt. Non enim hoc voce linguae dicunt bonis ministris Dei, ut eos a se repellant, sed voce morum et actuum suorum suadent a se recedi, ne per bonos regantur, et eo vehementius quo deferunt eis honorem, attamen factis suis a se recedere admonent, ut honorificentiam eorum significaverit Petrus, cadens ad pedes Domini; mores autem in eo quod ait: Exi a me, Domine, quia peccator homo sum.
17 Quod tamen quia non fecit Dominus, non enim recessit ab eis, sed eos subductis navibus ad littus perduxit, significat in bonis et spiritalibus viris non esse oportere hanc voluntatem, ut peccatis turbarum commoti, quo quasi securius tranquilliusque vivant, munus ecclesiasticum deserant.
18 Et ait ad Simonem Iesus: Nolite timere. Confortat Dominus timorem carnalium, animosque fragilium. Consolando erigit, ne quis vel de suae conscientia culpae tremens, vel de aliorum innocentia stupens, sanctitatis iter formidet aggredi. Quod autem sequitur,
19 Et hoc iam homines eris capiens, ad ipsum Petrum specialiter pertinet. Exponit enim ei Dominus quid haec captura piscium significet. Quod videlicet ipse sicut nunc per retia pisces, sic aliquando per verba sit capturus homines. Totusque facti huius ordo quid in Ecclesia, cuius ipse typum tenet, quotidie geratur ostendat.
20 Quod vero subiungitur:
21 Et subductis ad terram navibus, relictis omnibus, secuti sunt eum, potest significare finem temporis, quo ab huiusmodi salo qui Christo inhaeserint penitus recessuri sunt. Sciendum est autem hanc eamdem non esse lectionem qua Matthaeus et Marcus binos de naviculis piscatores, primo Petrum et Andream, deinde filios Zebedaei a Domino narrant esse vocatos.
22 Non enim eos Lucas nunc a Domino vocatos, sed tantum Petro fuisse praedictum quod homines esset capturus, insinuat. Quod non ita dictum est, quasi iam pisces nunquam esset capturus. Nam et post resurrectionem Domini legimus eos esse piscatos. Unde datur intelligi eos ad capturam piscium ex more remeasse, ut postea fieret quod Matthaeus et Marcus narrant, quando eos binos vocavit. Tunc enim non subductis ad terram navibus tanquam cura redeundi, sed ita eum secuti sunt, tanquam vocantem ac iubentem ut sequerentur.
23 Et factum est, cum esset in una civitatum, et ecce vir plenus lepra. Et videns Iesum, et procidens in faciem, rogavit eum dicens, Domine, si vis, potes me mundare. Bene ubi leprosus mundatur, certus non exprimitur locus, ut ostendatur non unum populum specialis alicuius civitatis, sed omnium populos fuisse sanatos. Et quia Dominus ait: Non veni solvere legem, sed adimplere [Matth. V], ille qui excludebatur a lege, purgari se Domini potestate praesumens, non ex lege, sed supra legem esse gratiam iudicabat, quae leprosi maculam possit abluere.
24 Verum ut in Domino potestatis auctoritas, ita in illo fidei constantia declaratur. Ille in faciem procidit, quod humilitatis est et pudoris, ut unusquisque de suae vitae maculis erubescat. Sed confessionem verecundia non repressit, ostendit vulnus, remedium postulavit. Et ipsa religionis et fidei plena confessio est. Si vis (inquit), potes me mundare. In voluntate Domini tribuit potestatem.
25 De voluntate autem Domini non quasi pietatis incredulus dubitavit, sed quasi colluvionis suae conscius non praesumpsit.
26 Et extendens manum, tetigit illum dicens: Volo, mundare. Et confestim lepra discessit ab illo. Nihil medium est inter opus Dei atque praeceptum, quia in praecepto est opus. Denique dixit, et facta sunt. Vides igitur quod dubitari non potest quia voluntas Dei potestas est. Si ergo voluntas eius potestas est, qui unius voluntatis asserunt, unius utique asserunt potestatis.
27 Itaque quasi habens potestatem sanandi, et iubendi auctoritatem, operandi testimonium non refugit. Volo enim dicit, propter Photinum; imperat, propter Arium; tangit, propter Manichaeum. Et lex quidem tangi leprosos prohibet, sed qui Dominus legis est, non obsequitur legi, sed legem facit.
28 Non ergo ideo tetigit, quia sine tactu mundare non poterat, sed ut probaret quia subiectus non erat legi, nec contagium timebat ut homines, sed ut quia contaminari non poterat qui alios liberabat, lepra tactu Domini fugaretur, quae solebat contaminare tangentem. Simulque illud mirabile, quod eo sanavit genere quo fuerat obsecratus: Si vis, potes me mundare. Volo, inquit, mundare. Habes voluntatem, habes etiam pietatis effectum.
29 Et ipse praecepit illi ut nemini diceret. Quare praecipitur nemini dicere, nisi ut doceret non vulganda nostra beneficia, sed premenda? ut non solum a mercede abstineamus pecuniae, sed etiam gratiae.
30 Et vade, ostende te sacerdoti, et offer pro emundatione tua, sicut praecepit Moyses, in testimonium illis, etc. Ostendere se sacerdoti iubetur, ut intelligeret sacerdos eum non legis ordine, sed gratia Dei supra legem, esse curatum; offerre autem sacrificium, ut ostenderet Dominus quia legem non solveret, sed impleret: qui secundum legem gradiens, supra legem sanaret eos quos remedia legis non sanaverant.
31 Et bene addidit In testimonium illis, hoc est, si Deo credant, si impietatis lepra discedat. Quod si quem movet quomodo Dominus Mosaicum videatur approbare sacrificium, cum id non receperit Ecclesia, meminerit nondum esse coepisse sacrificium sanctum sanctorum, quod corpus eius est. Nondum enim obtulerat in passione holocaustum suum.
32 Non autem oportebat auferri significantia sacrificia priusquam illud quod significabatur confirmatum esset contestatione apostolorum praedicantium et fide credentium populorum. Quia vero typice vir iste peccatis languidum genus designat humanum, recte non solum leprosus, sed et plenus lepra describitur. Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei [Rom. III]. Illam scilicet, ut, extenta manu Salvatoris, hoc est, incarnato Dei Verbo, humanamque contingente naturam, ab erroris prisci varietate mundentur, possintque cum apostolis audire: Iam vos mundi estis, propter sermonem quem locutus sum vobis [Ioan. XV]; et qui diutius abominabiles a populi Dei erant castris secreti, iam aliquando templo reddi et sacerdoti queant offerri, illi utique cui dicitur: Tu es sacerdos in aeternum [Psal. CIX], audientes ab Apostolo: Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos [I Cor. III]; offerantque pro emundatione sua sicut praecepit Moyses, id est, exhibeant corpora sua hostiam viventem, sanctam, Deo placentem [Rom. XII].
33 Perambulabat autem magis sermo de illo, et conveniebant turbae multae ut audirent eum, et curarentur ab infirmitatibus suis. Unius perfecta salvatio multas ad Dominum cogit turbas. Ut enim ipse se exterius interiusque doceret esse sanatum, nequaquam perceptum beneficium vel ab ipso a quo acceperat iussus tacet.
34 Quin potius, ut Marcus narrat, evangelistae functus officio, mox egressus coepit praedicare et diffamare sermonem, ita ut iam non posset manifeste in civitatem introire, sed foris in desertis locis esset, et conveniebant ad eum undique [Marc. I]. Unde merito quaeritur quidnam sit quod Dominus nonnulla quae gessit abscondi iussit, et nec ad horam potuerunt abscondi.
35 Nunquid enim unigenitus Filius Patri et Spiritui sancto coaeternus hac in re velle habuit quod implere non potuit? Sed notandum quod Redemptor noster per mortale corpus omne quod egit, hoc nobis in exemplo actionis praebuit. Miraculum namque faciens et taceri iussit, et tamen taceri non potuit. Ut videlicet electi eius, exempla doctrinae illius sequentes, in magnis quae faciunt latere quidem in voluntate habeant, sed ut prosint aliis, prodantur inviti: quatenus et magnae humilitatis sit quod opera taceri appetunt, et magnae sublimitatis sit quod eorum opera taceri non possunt. Non ergo Dominus voluit quidquam fieri et minime potuit, sed quid velle eius membra debeant, quidve de eis etiam nolentibus fiat, doctrinae magisterio exemplum dedit.
36 Ipse autem secedebat in desertum, et orabat. Quod secedit orare, non ei naturae tribuas quae dicit, Volo, mundare, et curabat ab infirmitatibus, sed ei quae extendens manum tetigit leprosum: non quo, iuxta Nestorium gemina sit Filii persona, sed quo eiusdem personae sicut naturae, sic et operationes sint duae.
37 Aliter: quod in urbe miracula facit, in deserto vero vel in monte (ut infra legitur) orando pernoctat, utriusque vitae nobis, et activae scilicet et contemplativae documenta praemonstrat, ut nec contemplationis studio quis proximorum curam negligat, nec cura proximorum immoderatius obligatus, contemplationis studia derelinquat: quatenus nec amorem Dei praepediat amor proximi, nec amorem proximi, quia transcendit, abiiciat amor Dei.
38 In monte quippe orare est, relictis infirmarum cogitationum curis, tota mente quemlibet ad aeterna supernae contemplationis gaudia festinare. In desertum secedere et orare est, exsurgentem intrinsecus strepitum terrenorum desideriorum premere, et quoddam sibi cum Domino intra se secretum quaerere, ubi cum illo exteriore cessante tumultu, per interna desideria silenter loquatur.
39 Et factum est in una dierum, et ipse sedebat docens, et erant pharisaei sedentes, etc. Ubi Dominus sedens docuerit quando scribis et pharisaeis consedentibus paralyticum curavit, Lucas breviandi gratia praeterit, sed Matthaeus et Marcus qui narrant, quaestionem facere videntur. Quoniam quidem Matthaeus in civitate sua, Marcus in Capharnaum hoc eum fecisse testantur. Quae difficilius solveretur, si Matthaeus etiam Nazareth nominaret.
40 Nunc vero vel ipsa Galilaea in qua erat Nazareth, intelligenda est dicta civitas Christi, ad distinctionem videlicet regionis transmarinae Gerasenorum, de qua transfretando, sicut Matthaeus scribit, venerat Galilaeam. Vel certe ipsa Capharnaum civitas Christi est dicta, quam non nascendo, sed virtutibus illustrando, suam ipse fecerat.
41 Et ecce viri portantes in lecto hominem qui erat paralyticus, et quaerebant eum inferre et ponere ante eum. Curatio paralytici huius, animae post diuturnam illecebrae carnalis inertiam ad Christum suspirantis indicat salvationem. Quae primo omnium ministris qui eam sublevent et Christo afferant, id est, bonis doctoribus qui spem sanationis opemque intercessionis suggerant, indiget.
42 Qui bene, Marco narrante, quatuor fuisse reperiuntur, sive quia quatuor Evangelii libris omnis praedicantium virtus, omnis sermo firmatur, seu quia quatuor sunt virtutes, quibus ad promerendam sospitatem fiducia mentis erigitur. De quibus in aeternae sapientiae laude dicitur: Sobrietatem enim et sapientiam docet, et iustitiam et virtutem, quibus utilius nihil est in vita hominibus [Sap. VIII]. Quas nonnulli versis nominibus, prudentiam, fortitudinem, temperantiam, et iustitiam appellant.
43 Et non invenientes qua parte illum inferrent prae turba, ascenderunt supra tectum per tegulas. Desiderant paralyticum Christo offerre, sed turba interposita ab omni parte recluduntur. Quia saepe anima post infimi corporis desidiam ad Deum resipiscens, supernaeque gratiae remedio cupiens innovari, priscae consuetudinis obstaculo retardatur.
44 Saepe inter ipsas orationis secretae dulcedines, et quasi suave cum Domino colloquium, turba cogitationum interveniens aciem mentis, ne Christus videatur, intercludit. Et quid inter haec agendum? non utique in infimis exterius qua turbae tumultuantur remanendum, sed tectum domus in qua Christus docet ascendendum, id est, sacrae Scripturae sublimitas est appetenda, lexque Domini cum Psalmista die noctuque meditanda. In quo enim corrigit iunior viam suam?
45 In custodiendo, inquit, sermones tuos [Psal. CXVIII].
46 Et submiserunt illum cum lecto in medium ante Iesum. Patefacto tecto aeger ante Iesum submittitur, quia reseratis Scripturarum mysteriis ad notitiam Christi pervenitur, hoc est ad eius humilitatem fidei pietate descenditur. Et bene domus Iesu tegulis contecta describitur, quia sub contemptibili litterarum velamine, si adsit qui reseret doctor, divina spiritalis gratiae virtus invenietur.
47 Quod autem cum lecto deponitur, significat ab homine in ista carne adhuc constituto Christum debere cognosci.
48 Quorum fidem ut vidit, dixit: Homo, remittuntur tibi peccata tua. Hominem Dominus a paralysi curaturus primo peccatorum vincula dissolvit, ut ostenderet eum ob nexus culparum, artuum dissolutione damnari, nec nisi his relaxatis membrorum posse recuperatione sanari. Sic et illi paralytico qui iuxta probaticam piscinam diu motum aquae frustra praestolabatur, sanato a Domino dicitur: Ecce sanus factus es, iam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat [Ioan. V]. Et bene is cui peccata dimittebantur, homo vocatur, qui hoc ipso quod homo erat, non posset dicere, Non peccavi, simul etiam ut ille qui homini dimittebat, intelligeretur Deus.
49 Intuendum sane quanti propria cuiusque fides apud Deum valeat, ubi tanti valuit aliena, ut totus homo repente, id est, exterius interiusque iam salvatus exsurgeret, aliorumque merito, aliis laxarentur errata.
50 Et coeperunt cogitare scribae et pharisaei dicentes: Quis est hic qui loquitur blasphemias? Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus? Verum dicunt scribae, quia nemo dimittere peccata nisi Deus potest, qui per eos quoque dimittit, quibus dimittendi tribuit potestatem. Et ideo Christus vere Deus esse probatur, quia dimittere peccata quasi Deus potest.
51 Verum Deo testimonium reddunt, sed personam Christi negando falluntur. Errant itaque Iudaei, qui cum Christum et Deum esse et peccata dimittere posse credant, Iesum tamen Christum esse non credunt. Sed multo dementius errant Ariani, qui cum Iesum et Christum esse, et peccata posse dimittere Evangelii verbis devicti, negare non audeant, nihilominus tamen Deum negare non timent.
52 At ipse perfidos salvare desiderans, et occultorum cognitione, et virtute operum, Deum se esse manifestat.
53 Respondens enim, dixit ad illos: Quid cogitatis in cordibus vestris? Eidem namque Deo qui dicit: Ego sum, ego sum ipse qui deleo iniquitates tuas [Isa. XLIII], sapientissimus orator ait: Tu enim solus nosti corda omnium filiorum hominum [III Reg. VIII]. Eadem ergo, inquit, maiestate et potentia qua cogitationes vestras intueor, possum et hominibus delicta dimittere. Ex vobis intelligite, quid paralyticus consequatur.
54 Quid est facilius dicere, Dimittuntur tibi peccata, an dicere, Surge et ambula? Utrum sint paralytico peccata dimissa, solus noverat qui dimittebat. Surge autem et ambula, tam ille qui surgebat, quam ii qui surgentem videbant, approbare poterant. Fit igitur carnale signum, ut probetur spiritale.
55 Ut autem sciatis quia Filius hominis potestatem habet in terra dimittere peccata. Si et Deus est, iuxta memoratum Isaiae testimonium, qui delet iniquitates nostras [Psal. L], et Filius hominis potestatem habet in terra dimittendi peccata [Matth. IX], ergo idem ipse et Deus et Filius hominis est, ut et homo Christus per divinitatis suae potentiam dimittere peccata possit, et idem Deus Christus per humanitatis suae fragilitatem pro peccatoribus mori.
56 Ait paralytico: Tibi dico, surge; tolle lectum tuum. et vade in domum tuam. Spiritaliter de lecto surgere, est animam se a carnalibus desideriis, ubi aegra quiescebat, abstrahere. Lectum vero tollere est, ipsam quoque carnem per continentiae frena correptam, spe coelestium praemiorum deliciis privare terrenis. Ipse enim lectus qui per singulas noctes lavatur a David, id est, pro uniuscuiusque noxae maculis digno poenitentiae flumine castigatur.
57 Sublato autem lecto domum ire, ad paradisum redire est. Ipsa est enim vera domus, quae hominem prima suscepit, non iure amissa, sed fraude, tandemque restituta per eum qui fraudulento hosti nihil debuit. Aliter. Sanus qui languebat, lectum reportat domum, cum anima peccatorum remissione accepta, ad internam sui custodiam cum ipso se corpore refert, ne post veniam quid, unde iterum iuste feriatur, admittat.
58 Et confestim surgens coram illis, tulit lectum in quo iacebat, et abiit in domum suam magnificans Deum, etc. Mira divinae potentiae virtus, ubi nulla temporis interveniente morula, iussa Salvatoris salus festina comitatur. Merito qui adfuerant, damnatis blasphemiae iaculis, ad laudem tantae maiestatis stupentia corda convertunt.
59 Et post haec exiit, et vidit publicanum nomine Levi, sedentem ad telonium, et ait illi: Sequere me. Idem Levi qui Matthaeus est, sed Lucas Marcusque propter verecundiam et honorem evangelistae noluerunt nomen ponere vulgatum. Ipse autem Matthaeus iuxta illud quod scriptum est, Iustus accusator sui est [Prov. XVIII], in primordio sermonis Matthaeum se et publicanum nominat: ut ostendat legentibus nullum debere conversum de salute diffidere, cum ipse de publicano in apostolum, de telonario in evangelistam sit repente mutatus.
60 Et relictis omnibus, surgens secutus est eum. Intelligens Matthaeus quid sit veraciter Dominum sequi, relictis omnibus sequitur. Sequi enim, imitari est. Ideoque ut pauperem Christum non tam gressu quam affectu consectari potuisset, reliquit propria qui rapere solebat aliena, perfectamque nobis abrenuntiationis saeculi formam tribuens, non solum lucra reliquit vectigalium, sed et periculum contempsit quod evenire poterat a principibus saeculi, quia vectigalium rationes imperfectas, atque incompositas reliquerit.
61 Tanta enim cupiditate sequendi Dominum ductus est, ut in nullo prorsus huius vitae respectum vel cogitationem sibimet reservaverit. Propter quod iusta mercede dum humana sedulus negotia deserit, dominicorum fidelis dispensator meruit esse talentorum.
62 Et fecit ei convivium magnum Levi, in domo sua. Qui domicilio Christum recipit interno, maximis delectationibus exsuperantium pascitur voluptatum. Itaque Dominus libenter ingreditur, et in eius qui crediderit recumbit affectum, et hoc est bonorum operum spiritale convivium, quo dives populus eget, pauper epulatur.
63 Et erat turba multa publicanorum et aliorum qui cum illis erant discumbentes. Viderant publicanum a peccatis ad meliora conversum, locum invenisse poenitentiae, et ob id etiam ipsi non desperant salutem.
64 Et murmurabant pharisaei et scribae eorum dicentes ad discipulos eius: Quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis? Convivantibus cum Domino publicanis, pharisaei murmurantes de ieiunio gloriantur. Ubi primo legis et gratiae quanta sit distantia declaratur. Quia qui legem sequuntur, ieiunae mentis famem patiantur aeternam.
65 Qui vero verbum in interioribus animae receperunt alimentis coelestis, et fontis ubertate recreati, esurire et sitire non possint Deinde retributionis futurae species praefiguratur, quando epulantibus cum Christo electis perfidia superborum ieiuna torquebitur. Quibus dicitur, Meretrices et publicani praecedent vos in regno Dei [Matth. XXI]. Quod si per Matthaei electionem fides gentium quae prius mundi lucris inhiabant, sed nunc corpus Christi sedula devotione reficiunt, exprimitur, profecto supercilium pharisaeorum, Iudaeorum invidiam, qua de gentium salute torquentur, insinuat.
66 Et respondens Iesus, dixit ad illos: Non egent qui sani sunt medico, sed qui male habent. Non veni vocare iustos, sed peccatores in poenitentiam. Suggillat scribas et pharisaeos, qui iustos se putantes, peccatorum consortia declinabant. Seipsum namque medicum dicit, qui miro medicandi genere, vulneratus est propter iniquitates nostras, et livore eius sanati sumus [Isa. LIII]. Sanos autem et iustos appellat eos, qui ignorantes Dei iustitiam, et suam volentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti, qui ex lege praesumentes, Evangelii gratiam non quaerunt.
67 Porro male habentes et peccatores vocat eos, qui suae fragilitatis conscientia devicti, nec per legem iustificari posse videntes, Christi se gratiae poenitendo submittunt. Ubi simul ostenditur quod non in pristinis vitiis permanentes, ut pharisaei et scribae murmurabant, sed poenitentiam agentes publicani venerint ad Iesum: et ipse quoque Iesus convivia peccatorum ut occasionem haberet docendi, et spiritales invitatoribus suis praeberet cibos, adire dignatus sit.
68 Denique cum frequenter pergere ad convivium describatur, nihil refertur aliud, nisi quid ibi fecerit, quid docuerit, ut et humilitas Domini eundo ad peccatores, et potentia doctrinae eius in poenitentium conversione monstretur.
69 At illi dixerunt ad eum: Quare discipuli Ioannis ieiunant frequenter, et obsecrationes faciunt, similiter et pharisaeorum, tui autem edunt et bibunt? Matthaeus refert, ipsos Ioannis discipulos haec dixisse Salvatori, unde patet utrosque coniunctos hac eum quaestione pulsasse. Ubi Ioannis maxime reprehendendi discipuli non solum de sui iactantia ieiunii, verum quia calumniabantur quam sciebant a magistro praedicatum, et iungebantur pharisaeis quos ab eo noverant condemnatos.
70 Spiritaliter autem discipuli Ioannis et pharisaeorum ieiunant, Christi autem edunt et bibunt, quia sive opera quis legis seu traditiones sequatur hominum, sive ipsum etiam Christi praeconium, aure tantum percipiat corporis, spiritualibus abstinens bonis ieiuno corde tabescit. Qui vero Christi membris fideli incorporatur amore, non potest ieiunare, quia carne ipsius epulatur et sanguine.
71 Aliter: Ioannes vinum et siceram non bibit, Dominus cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit, quia ille abstinentia meritum auget, cui potentia nulla naturae: Dominus autem cui naturaliter suppetebat delicta donare, cur eos declinaret quos abstinentibus poterat reddere puriores? Sed ieiunavit et Christus, ne praeceptum declinares.
72 Manducavit cum peccatoribus, ut gratiam cerneres, agnosceres potestatem.
73 Quibus ipse ait: Nunquid potestis filios sponsi, dum cum illis est sponsus, facere ieiunare? Venient autem dies, et cum ablatus fuerit ab illis sponsus, tunc ieiunabunt in illis diebus. Sponsus Christus, sponsa Ecclesia est. De hoc sancto spiritalique connubio, apostoli sunt creati. Unde bene Marcus evangelista filios eos appellat nuptiarum, non tantum sponsi, sed etiam sponsae, volens intelligi quia per lavacri regenerationem, in ius divinae generationis assumpti sunt.
74 Qui ieiunare ac lugere non possunt quandiu sponsum in thalamo vident, et ipsum sciunt esse cum sponsa. Quando vero transierint nuptiae, et passionis ac resurrectionis tempus advenerit, tunc sponsi filii ieiunabunt. Quod autem Lucas non ait ut caeteri: Nunquid possunt filii sponsi aut nuptiarum ieiunare vel lugere, sed nunquid potestis filios sponsi facere ieiunare [Luc. V]? eleganter intimavit eosdem ipsos qui loquebantur fuisse facturos, ut lugentes ieiunarent filii sponsi, quoniam ipsi essent sponsum occisuri. Notandum vero hunc luctum absentiae sponsi, non nunc tantum, id est, post mortem resurrectionemque eiusdem sponsi, sed et ante incarnationem illius per totum huius saeculi tempus esse celebratum. Prima quippe tempora Ecclesiae ante Virginis partum sanctos habuere, qui desiderarent incarnationis Christi adventum.
75 Ista vero tempora ex quo ascendit in coelum sanctos habent, qui desiderent eius manifestationem ad vivos et mortuos iudicandos. Neque hic desiderabilis Ecclesiae luctus requievit aliquantum, nisi quandiu hic cum discipulis in carne versatus est. Iuxta leges autem tropologiae sciendum, quod quandiu sponsus nobiscum est, et in laetitia sumus, nec ieiunare possumus, nec lugere.
76 Cum autem ille propter peccata a nobis recesserit et avolaverit, tunc indicendum ieiunium, tunc recipiendus est luctus.
77 Dicebat autem et similitudinem ad illos: Quia nemo commissuram a vestimento novo, immittit in vestimentum vetus. Alioquin et novum rumpit, et veteri non convenit commissura a novo. Cum interrogatus esset Dominus cur discipuli eius non ieiunarent, respondit carnales adhuc quosque, et necdum passionis resurrectionisque suae fide solidatos, non posse severiora ieiunia et continentiae sustinere praecepta, ne per austeritatem nimiam, etiam credulitatem quam habere videbantur amittant.
78 Ipsos ergo adhuc discipulos tanquam vetera vestimenta dicit, quibus inconvenienter novus pannus assuitur, id est, aliqua particula doctrinae, quae ad novae vitae temperantiam pertinet. Quia si hoc fiat, et ipsa doctrina quodammodo scinditur, cuius particula quae ad ieiunium ciborum valet, inopportune traditur. Cum illa doceat generale ieiunium non a concupiscentia ciborum tantum, sed ab omni laetitia temporalium delectationum, cuius quasi pannum, id est, partem aliquam quae ad cibos pertinet, dicit non oportere hominibus adhuc veterae consuetudini deditis impertiri.
79 Quia et illinc quasi conscissio videtur fieri, et ipsi vetustati non convenit.
80 Et nemo mittit vinum novum in utres veteres, alioquin rumpit vinum novum utres, et ipsum effunditur, et utres peribunt. Sed vinum novum in utres novos mittendum est, et utraque conservantur. Eosdem quoque veteribus comparat utribus, quos vino novo, id est, spiritalibus praeceptis facilius disrumpi, quam id posse continere dicit.
81 Erunt autem iam utres novi, cum post ascensum Domini desiderio consolationis eius orando et sperando innovantur. Tunc enim acceperunt Spiritum sanctum, quo impleti cum linguis omnibus loquerentur, a Iudaeis nescientibus, sed tamen vere attestantibus dictum est, quia musto pleni sunt isti. Novum enim vinum iam novis utribus noverat, hoc est Spiritus sancti fervor spiritalium corda repleverat. Aliter. Cavendum doctori, ne animae nondum renovatae, sed in vetustate malitiae perduranti, novorum mysteriorum secreta committat.
82 Et nemo bibens vetus, statim vult novum, Dicit enim, Vetus melius est. Iudaeos significat, quibus vitae veteris saliva imbutis, novae gratiae praecepta sorduerant. Quia profecto maiorum traditionibus commaculati, dulcedinem spiritalium verborum percipere nequaquam valebant.
Beda Venerabilis HOME

csg85.121

Beda, In Lucae Evang. Expositio, 2, IV. <<<     >>> VI.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 5

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik