Beda Venerabilis, In Lucae Evangelium Expositio, 1, CAPUT III.
1 | Anno autem quintodecimo imperii Tiberii Caesaris, procurante Pontio Pilato Iudaeam, tetrarcha autem Galilaeae Herode, Philippo autem fratre eius tetrarcha Ituraeae et Trachonitidis regionis, et Lysania Abilinae tetrarcha. Herodes, Philippus et Lysanias, qui cum Pilato praeside Romano Iudaeam regebant, filii sunt Herodis illius sub quo Dominus natus est, inter quos et ipsum Herodem Archelaus frater eorum decem annis regnavit. |
2 | Qui a Iudaeis ob intolerabilem animi ferocitatem, apud Augustum criminatus, aeterno apud Viennam disperiit exsilio. Regnum vero Iudaeae quo minus validum fieret, idem Augustus per tetrarchias discindere curavit. Porro Pilatus duodecimo anno Tiberii Caesaris in Iudaeam missus procurationem gentis suscepit, atque inibi per decem continuos annos usque ad ipsum pene finem Tiberii perduravit. |
3 | Sub principibus sacerdotum Anna et Caipha, factum est verbum Domini super Ioannem Zachariae filium in deserto. Ambo quidem, incipiente praedicationem Ioanne, id est, Annas et Caiphas principes fuere sacerdotum; sed Annas illum annum, Caiphas vero eum quo Dominus crucem ascendit, administrabat, et quidem tribus aliis in medio pontificatu perfunctis, verum his maxime qui ad Domini passionem pertinerent, ab evangelista commemoratis. |
4 | Legalibus namque tunc praeceptis vi et ambitione cessantibus, nulli pontificatus honor vitae vel generis merito reddebatur, sed Romana potestate aliis nunc, item aliis summa sacerdotii praestabatur. Denique Iosephus refert in hunc modum, dicens: Valerius Gratus Anna sacerdotio deturbato, Ismaelem pontificem designavit filium Bassi. |
5 | Sed et-hunc non multo post abiiciens, Eleazarum Ananiae pontificis filium pontificatui subrogavit. Post annum vero etiam hunc arcet officio et Simoni cuidam Canysi filio pontificatus tradidit ministerium. Quo non amplius et ipse quam unius anni spatio perfunctus, Iosephum cui et Caiphas nomen fuit, accepit successorem. |
6 | Ac per hoc omne tempus quo Dominus noster in terris docuisse describitur, intra quadriennii spatia coarctatur. In quo quatuor istae quas Iosephus memorat successiones Pontificum describuntur, vix per annos singulos ministratae. Quia ergo Ioannes illum praedicare veniebat, qui et ex Iudaea quosdam, et multos ex gentibus redempturus erat, per regem gentium et principes Iudaeorum, praedicationis eius tempora designantur. |
7 | Quia autem gentilitas colligenda erat, et Iudaea pro culpa perfidiae dispergenda, ipsa quoque descriptio terreni principatus ostendit, quoniam et in Romana republica unus praefuisse describitur, et in Iudaeae regno per quartam partem plurimi principabantur. Voce enim nostri Redemptoris dicitur: Omne regnum in seipso divisum, desolabitur [Matth. XII]. Liquet ergo quod ad finem regni Iudaea pervenerat, quae tot regibus divisa subiacebat. |
8 | Apte quoque non solum quibus regibus, sed quibus etiam sacerdotibus actum sit, demonstratur. Ut quia illum Ioannes Baptista praedicaret, qui simul rex et sacerdos existeret, Lucas evangelista praedicationis eius tempora per regnum et sacerdotium designavit. |
9 | Et venit in omnem regionem Iordanis, praedicans baptismum poenitentiae in remissionem peccatorum. Cunctis legentibus liquet quia Ioannes baptismum poenitentiae non solum praedicavit, verum etiam quibusdam dedit, sed tamen baptismum suum in remissionem peccatorum dare non potuit. Remissio etenim peccatorum, in solo nobis baptismo Christi tribuitur. Notandum itaque quod dicitur, praedicans baptismum poenitentiae in remissionem peccatorum, quoniam baptismum quod peccata solveret, quia dare non poterat, praedicabat. |
10 | Ut sicut incarnatum Verbum Patris praecurrebat verbo praedicationis: ita baptismum poenitentiae quo peccata solvuntur praecurreret suo baptismate, quo peccata solvi non possunt. |
11 | Sicut scriptum est in libro sermonum Isaiae prophetae: Vox, etc. Idem vero Ioannes Baptista requisitus quis esset, respondit, Ego vox clamantis in deserto, qui ideo vox a propheta vocatus est, quia verbum praeibat; qui etiam in deserto clamat, quia derelictae ac destitutae Iudaeae solatium redemptionis annuntiat. |
12 | Quid autem clamaret, aperitur cum subditur: Parate viam Domini, rectas facite semitas eius. Omnis qui fidem rectam et bona opera praedicat, quid aliud quam venienti Domino ad corda audientium viam parat? Ut haec vis gratiae penetret, et lumen veritatis illustret, ut rectas Deo semitas faciat, dum mundas in animo cogitationes, per sermonem bonae praedicationis format. |
13 | Omnis vallis implebitur, et omnis mons et collis humiliabitur. Quid hoc loco vallium nomine, nisi humiles; qui montium et collium, nisi superbi homines designantur? In adventu igitur Redemptoris valles impletae, montes vero et colles humiliati sunt. Quia iuxta eius vocem, omnis qui se exaltat humiliabitur: et omnis qui se humiliat, exaltabitur [Luc. XIV]. Vallis etenim impleta crescit, mons autem et collis humiliatus decrescit. |
14 | Quia nimirum in fide mediatoris Dei et hominum, hominis Iesu Christi, et gentilitas plenitudinem gratiae accepit, et Iudaea per errorem perfidiae, hoc unde tumebat perdidit. |
15 | Erunt prava in directa, et aspera in vias planas. Prava in directa fiunt, cum malorum corda per iniustitiam detorta ad iustitiae regulam diriguntur. Et aspera in vias planas immutantur, cum immites atque iracundae mentes, per infusionem supernae gratiae ad lenitatem mansuetudinis redeunt. Quando enim verbum veritatis ab iracunda mente non recipitur, quasi asperitas itineris gressum pergentis repellit. |
16 | Sed cum mens iracunda per acceptam mansuetudinis gratiam correptionis, vel exhortationis verbum recipit, ibi planam viam praedicator invenit, ubi prius pro asperitate itineris pergere, id est praedicationis gressum ponere non valebat. |
17 | Et videbit omnis caro salutare Dei. Quia omnis caro, accipitur omnis homo, salutare Dei videlicet Christum in hac vita omnis homo videre non potuit. Ubi ergo in hac sententia propheta prophetiae oculum, nisi ad extremi iudicii diem tendit? Ubi cum apertis coelis, ministrantibus angelis, consedentibus Apostolis, in sede maiestatis suae Christus apparuerit, omnes hunc et reprobi pariter videbunt, ut et iusti de munere retributionis sine fine gaudeant, et iniusti in ultione supplicii in perpetuum gemant. Nam quia hoc ista sententia intendit, quod in extremo examine ab omni carne videbitur, recte subiungitur. |
18 | Dicebat ergo ad turbas, quae exibant ut baptizarentur ab ipso: Genimina viperarum, etc. Ventura enim ira est animadversio ultionis extremae. Quam tunc fugere peccator non valet, qui nunc ad lamenta poenitentiae non recurrit. Et notandum quod malae soboles, malorum parentum actiones imitantes, genimina viperarum vocantur. |
19 | Quia per hoc quod bonis invident eosque persequuntur, quod quibusdam mala retribuunt, quod laesiones proximis exquirunt, quoniam in his omnibus priorum suorum carnalium vias sequuntur, quasi venenati filii de venenatis parentibus nati sunt. Sed quia iam peccavimus, quia usu malae consuetudinis involuti sumus, dicat quid nobis faciendum sit, ut fugere a ventura ira valeamus. |
20 | Facite ergo fructus dignos poenitentiae. In quibus verbis notandum est, quod non solum fructus poenitentiae, sed dignos poenitentiae admonet esse faciendos. Aliud namque est fructum poenitentiae facere, aliud dignum poenitentiae facere. Neque enim par fructus esse boni operis, debet eius qui minus, et eius qui amplius deliquit, aut eius qui in nullis, et eius qui in quibusdam facinoribus cecidit. |
21 | Per hoc ergo quod dicitur: Facite fructus dignos poenitentiae, unusquisque conscientia convenitur, ut tanto maiora quaerat bonorum operum lucra per poenitentiam, quanto graviora sibi intulit damna per culpam. Sed Iudaei de generis nobilitate gloriantes, idcirco se agnoscere peccatores nolebant, quia de Abrahae stirpe descenderant. Quibus recte dicitur: |
22 | Et ne coeperitis dicere, Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis, quia potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae. Quid enim lapides, nisi corda gentilium fuerunt, ad intellectum Dei omnipotentis insensibilia? Sicut enim quibusdam ex Iudaeis dicitur: Auferam cor lapideum de carne vestra [Ezech. XXXVI]. Nec immerito lapidum nomine gentes significatae sunt, quae lapides coluerunt. |
23 | Unde scriptum est: Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis [Psal. CXIII]. De quibus nimirum lapidibus filii Abrahae suscitati sunt. Quia dum dura corda gentilium in Abrahae semine, id est in Christo crediderunt, eius filii facti sunt, cuius semini sunt uniti. Unde et eisdem gentibus per egregium praedicatorem dicitur: Si autem vos Christi, ergo Abrahae semen estis [Gal. III]. Si igitur nos per fidem Christi, Abrahae iam semen existimus, Iudaei propter perfidiam Abrahae filii esse desierunt. |
24 | Iam enim securis ad radicem arboris posita est. Arbor huius mundi est universum genus humanum. Securis vero est Redemptor noster, qui velut ex manubrio et ferro tenetur ex humanitate, sed incidit ex divinitate. Quae videlicet securis iam ad radicem arboris posita est, quia et si per patientiam exspectat, videtur tamen quid factura est. |
25 | Omnis ergo arbor non faciens fructum, excidetur et in ignem mittetur. Quia unusquisque perversus paratam citius gehennae concremationem invenit, qui hic boni operis fructum facere contemnit. Et notandum quod securem non iuxta ramos positam, sed ad radicem dicit. Cum enim malorum filii tolluntur, quid aliud quam rami infructuosae arboris absciduntur? Cum vero tota simul progenies cum parente tollitur, infructuosa arbor a radice abscisa est, ne iam remaneat unde prava iterum soboles succrescat. In quibus Ioannis Baptistae verbis constat, quod audientium corda turbata sunt, cum protinus subinfertur. |
26 | Et interrogabant eum turbae dicentes: Quid ergo faciemus? Percussae enim terrore fuerant, quae consilium quaerebant. |
27 | Respondens autem, dicebat illis: Qui habet duas tunicas, det non habenti, et qui habet escas, similiter faciat. Per hoc quod tunica plus est necessaria usui nostro, quam pallium, ad fructum dignum poenitentiae pertinet. Ut non solum exteriora quaeque et minus necessaria, sed ipsa valde nobis necessaria dividere cum proximis debeamus, scilicet vel escam qua carnaliter vivimus, vel tunicam qua vestimur. Quia enim in lege scriptum est: Diliges proximum tuum tanquam teipsum [Marc. XII], minus proximum amare convincitur, qui non cum eo in necessitate illius etiam in ea quae sibi sunt necessaria partitur. Idcirco ergo de dividendis cum proximo duabus tunicis datur praeceptum, quia hoc de una dici non potuit, quoniam si una dividitur, nemo vestitur. |
28 | In dimidia quippe tunica, et nudus remanet qui accipit, et nudus qui dedit. Inter haec autem sciendum est quantum misericordiae opera valeant, cum ad fructus dignos poenitentiae ipsa prae caeteris praecipiuntur. Hinc etiam per semetipsam Veritas dicit: Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis. |
29 | Venerunt autem et publicani ut baptizarentur, et dixerunt ad illum: Magister, quid faciemus? At ille dixit ad eos: Nihil amplius quam constitutum est vobis, faciatis. Quantam beati Baptistae sermo virtutem habuerit, quantumque mentes concusserit audientium, hinc probatur, cum etiam publicanos et milites ad consilium salutis suae coegerit inquirendum. Quibus ipse non aliter quam turbis iuxta congruum sibi modum misericordiam suadet agendam. |
30 | Praecipit ergo publicanis ne ultra praescriptum exigant. Publicani etenim sicut etiam nomine probant, appellantur hi qui vectigalia publica exigunt, sive qui conductores sunt vectigalium fisci, vel rerum publicarum. Nec non et hi, qui saeculi huius lucra per negotia sectantur, eodem vocabulo censentur. Quos omnes pariter in suo quemque gradu, ab agenda fraude coercet, ut dum primo se ab alienorum temperarent appetitu, tandem ad propria cum proximis communicanda pertingerent. |
31 | Interrogabant autem illum et milites dicentes: Quid faciemus et nos? Et ait illis: Neminem concutiatis, etc. Iustissimo doctor eximius moderamine praemonet, ne ab eis calumniando praedam requirant, quibus militando prodesse debuerant. Docens idcirco stipendia constituta militiae, ne dum sumptus quaeritur, praedo grassetur. |
32 | Nullum ergo officium, nullum ab agenda misericordia genus excipitur, quae plenitudo virtutum est, et sola a morte liberat, vitamque confert aeternam. Ipso iudice attestante qui se dicturum esse promisit: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum. Esurivi enim, et dedistis mihi manducare, etc. |
33 | Existimante autem populo, et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Ioanne, ne forte ipse esset Christus, respondit Ioannes dicens omnibus. Quomodo respondit eis qui existimabant de illo, et secreto in corde, quia Christus esset, cogitabant? Nisi quia non solum cogitabant, sed etiam sicut alius Evangelista declarat, missis ad eum sacerdotibus ac Levitis, an esset Christus inquirebant. |
34 | Unde patet Iudaeis tunc fuisse notissimum secundum Scripturas incarnationis dominicae tempus adesse. Sed mira caecitas, quod in Ioanne sponte credebant, hoc in Salvatore tantis signis ac virtutibus approbato, et ipso etiam Ioanne attestante, non credere. |
35 | Ego quidem aqua baptizo vos. Veniet autem fortior me, cuius non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum eius. Ioannes non spiritu, sed aqua baptizat, quia peccata solvere non valens, baptizatorum corpora per aquam lavat, sed mentem per veniam non lavat. Cur ergo baptizat qui peccata per baptisma non relaxat? |
36 | Nisi ut praecursionis suae ordinem servans, qui nasciturum nascendo praevenerat, baptizaturum quoque Dominum baptizando praeveniret, et qui praedicando factus est praecursor Christi baptizando etiam praecursor eius fieret imitatione sacramenti. Mos autem apud veteres fuit, ut si quis eam quae sibi competeret accipere uxorem nollet, ille ei calceamentum solveret, qui ad hanc sponsus iure propinquitatis veniret. |
37 | Quid igitur inter homines Christus, nisi sanctae Ecclesiae sponsus apparuit? De quo et idem Ioannes dicit, Qui habet sponsam, sponsus est [Ioan. III]. Sed quia Ioannem homines Christum esse putaverunt, quod idem Ioannes negat, recte se indignum esse ad solvendum corrigiam eius calceamenti denuntiat. |
38 | Ac si aperte dicat: Ego Redemptoris vestigia denudare non valeo, quia sponsi nomen mihi immeritus non usurpo. Quod tamen intelligi et aliter potest: Quis enim nesciat quod calceamenta ex mortuis animalibus fiant? Incarnatus vero Dominus veniens quasi calceatus apparuit, qui in divinitate sua morticinia nostrae corruptionis assumpsit. |
39 | Sed huius incarnationis mysterium humanus oculus penetrare non sufficit. Investigari enim nullatenus potest, quomodo corporatur verbum, quomodo summus et vivificator spiritus intra uterum matris animatur, quomodo is qui initium non habet et existit et concipitur. Corrigia ergo calceamenti est, ligatura mysterii. Ioannes itaque solvere corrigiam calceamenti eius non valet, quia incarnationis mysterium nec ipse investigare sufficit, qui hanc per prophetiae spiritum agnovit. |
40 | Ipse vos baptizabit in Spiritu sancto et igni. Hoc est et purgatione sanctificationis, et probatione tribulationis. Potest autem idem Spiritus sanctus, etiam nomine ignis significatus intelligi. Quia et incendit per amorem, et per sapientiam corda quae replet, illuminat. Unde et illi quibus dictum est, quia Ioannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini in Spiritu sancto [Act. XI], idem baptisma spiritus in ignis visione percipiunt. |
41 | Sunt qui ita exponunt, quod in praesenti in spiritu, et in futuro baptizemur in igni. Ut videlicet sicut nunc in remissionem omnium peccatorum, ex aqua et spiritu renascimur, ita et tunc de levibus quibusdam peccatis quae hinc nobis euntibus adhaeserint, purgatorii ignis ante ultimum iudicium baptismate permundemur. Dicente Apostolo: Si quis superaedificaverit super hoc fundamentum, aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fenum, stipulam, uniuscuiusque opus quale sit, ignis probabit. Si cuius opus manserit quod superaeficavit, mercedem accipiet. Si cuius opus arserit, detrimentum patietur. Ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem [I Cor. III]. Quod quamvis et de igne tribulationis in hac nobis vita adhibito possit intelligi, tamen si quis hoc de igne futurae purgationis accipiat, pensandum sollicite est, quia illum dixit posse per ignem salvari, non qui super fundamentum Christi, ferrum, aes, vel plumbum aedificat, id est peccata maiora et duriora, atque tunc iam insolubilia, sed lignum, fenum, stipulam, id est peccata minima atque levissima, quae ignis facile consumat. |
42 | Hoc tamen sciendum est, quod illic saltem de minimis nihil quisque purgationis obtinebit, nisi bonis hoc actibus in hac adhuc vita positus, ut illic obtineat promereatur. |
43 | Cuius ventilabrum in manu eius, et purgabit aream suam. Per ventilabrum, id est palam, discretio iusti examinis: per aream vero, praesens Ecclesia figuratur. In qua procul dubio quod lugubre satis est, multi sunt vocati, pauci vero electi [Matth. XX]. Pauca grana supernis recipienda mansionibus, in comparatione loliorum, quae flammis sunt mancipanda perpetuis. |
44 | Cuius areae purgatio et nunc viritim geritur, cum quisque perversus, vel ob manifesta peccata de Ecclesia sacerdotali castigatione reiicitur, vel ob occulta post mortem divina districtione damnatur, et universaliter in fine perficietur, quando mittet Filius hominis angelos suos, et colligent de regno eius omnia scandala. |
45 | Ventilabrum itaque Dominus in manu, id est iudicii discrimen habet in potestate, quia Pater non iudicat quemquam, sed iudicium omne dedit Filio. |
46 | Et congregabit triticum in horreum suum, paleas autem comburet igni exstinguibili. Et ipse Dominus parabolam boni seminis, cui superseminavit inimicus homo zizania, ita terminaverit ut diceret: Et in tempore messis dicam messoribus meis: Colligite primum zizania; et alligate ea in fasciculos ad comburendum; triticum autem congregate in horreum meum [Matth. XIII]. Nimirum docens impios et peccatores gehennae igni tradendos, sanctos vero coelesti gloria coronandos. Verum hoc inter paleas et zizania distat, quia paleae non alio quam triticum semine prodeunt, quamvis a radicis bonae nobilitate degenerent. |
47 | Zizania autem non fructus solum merito discrepant, sed et diversa prorsus origine procreantur. Quod paleae sunt illi qui eiusdem cum electis fidei mysteriis imbuuntur, sed ab eorum solida perfectione, vel operum levitate, vel perfidiae vacuitate dissentiunt. Zizania vero, qui ne audire quidem fidei verba dignantur, ideoque a bonorum sorte, et opere simul et professione secernuntur. Et ita in agro mundi istius, unus electorum, et duo sunt fructus reproborum, quia et omnia quae inimicus seminat, flammis obnoxia sunt, et quod est gravius, plurima ex his quae bonus sator iacit, aut a volatilibus rapta, aut sole arefacta, aut spinis suffocata, aut certe in paleas versa depereunt. |
48 | Solum autem de terra bona creatum et patientia digna probatum triticum electorum coelestis vitae recondetur in horreum. Quomodo iuxta aliam parabolam, non solum pisces qui Apostolicae fidei retia declinant, imis peccatorum obscuri resident in undis, verum multi ad littus, usque discretionis extremae inter bonos attracti, tunc ob suae nequitiae noxam exteriores mitti merentur in tenebras. |
49 | Ignem autem gehennae bifaria ratione inexstinguibilem vocat, id est quia neque ille perpetuo possit exstingui, neque eos quos cruciat unquam exstincturus, sed immortali (ut ita dixerim) sit morte plexurus. Ad distinctionem videlicet illius sacratissimi ignis, quo electos Christi baptizandos esse praemiserat. De quo et Psalmista: Igne nos examinasti, ait, sicut igne examinatur argentum [Psal. LXV]. Et paulo post: Non haesimus in aeternum, sed transivimus (inquit) per ignem et aquam, et induxisti nos in refrigerium. |
50 | Introibo in domum tuam in holocaustis [Ibid.], id est devictis pressurarum angoribus, in gratiarum actione regni tui coelestis atria penetrabo. |
51 | Herodes autem tetrarcha, cum corriperetur ab illo, de Herodiade uxore fratris sui, et de omnibus malis quae fecit Herodes, adiecit et hoc supra omnia, et inclusit Ioannem in carcere. Plenius haec a Matthaeo commemorantur, et Marco, Ioannem videlicet Herodiadis insidiis non modo vinculatum, sed etiam capite caesum. |
52 | Quod non his diebus, sed iuxta Evangelium Ioannis post aliquot a Domino signa patrata, eiusque iam baptisma diffamatum sciendum est esse gestum, verum ab hoc Evangelista propter exaggerandam Herodis malitiam praeoccupando commemoratum. Quia cum ad praedicationem Ioannis imperitum vulgus conflueret, milites crederent, publicani poeniterent, totus in commune populus baptisma susciperet, ipse e contrario illum non solum contemnere, sed occidere non dubitarit. |
53 | Altioris autem ratione mysterii, quia Ioannes evangelista, de divinitate Christi, tres autem alii de eius humanitate ministerium suscepere scribendi, Baptista vero Ioannes legis veteris (quae praecursor est gratiae) typum tenet, pulchre Ioanne evangelista praedicante adhuc, et baptizante Domini praecursore, ipsum Dominum plures discipulos facere et baptizare testatur. |
54 | Mystice docens eum prius quam in carne nasceretur, aeternum per saecula Deum, et fidelium per legem doctorem fuisse populorum. Pulchre et evangelistae alii post traditum carceri Ioannem dominicae praedicationis exordium sumunt, quorum officii erat, post corruptam a Iudaeis legem et quasi tenebris carceris ignorantia caeca, saevaque traditione foedatam, Domini in carne apparentis ac per carnem operantis, quasi advenientis in Galilaea coelestem pandere doctrinam. |
55 | Factum est autem cum baptizaretur omnis populus, et Iesu baptizato et orante, apertum est coelum. Baptizatus est Dominus, non ipse aquis mundari, sed ipsas mundare cupiens aquas, quae ablutae per carnem eius peccati utique nesciam baptismi, ius induerent, et quod tam innumera sub lege baptismata non poterant contra praevaricationis malum, vim regenerativae sanctificationis conciperent. |
56 | Unde bene cum baptizatum diceret omnem populum, nihil magni addidit. Iesu autem baptizato et orante, apertum est, inquit, coelum. Quia dum corporis humilitate Dominus undas Iordanis subiit, divinitatis suae potentia coeli nobis ianuas pandit. Dumque caro innoxia frigentibus tingitur aquis, opposita quondam noxiis romphaea restinguitur ignea. |
57 | Quid enim, nunquid ei tunc coelum apertum est, cuius oculi coelorum interiora cernebant? Sed virtus ibi baptismatis ostenditur, de quo quisque cum egreditur, regni coelestis ei ianua declaratur. Sicut et illud, quod Iesus cuius omnia quae Patris sunt, baptizatus orasse memoratur, ad nos informandos actum non dubitatur, quibus post lavacrum baptismatis, ut aula coeli pandatur, non otiose vivendum, sed ieiuniis, precibus atque eleemosynis est insistendum. |
58 | Quia etsi peccata sunt omnia in baptismo laxata, non adhuc tamen est carnis fragilitas solidata. Nam quasi transito mari Rubro necatos quidem gratulamur Aegyptios, sed in deserto mundanae conversationis hostes occurrunt alii qui duce et cooperatrice Christi gratia nostro sudore vincantur, donec promissam vitae aeternae perveniamus ad patriam. |
59 | Et descendit Spiritus sanctus corporali specie sicut columba in ipsum. Bene corporali specie, quia in natura divinitatis a mortalibus videri non potuit. Bene sicut columba, quia spiritus disciplinae effugiet fictum, nec habitabit in corpore subdito peccatis. Et quia ad exemplum Simonis in felle amaritudinis, et iniquitatis obligatione perdurant, sortem in eo partemque habere nullatenus possunt. |
60 | Unde cum mundi crimina quondam in figuram baptismi diluvio purgarentur, non corvi, sed columbae ore delatus olivae ramus pacem saeculo redditam nuntiavit. Mystice docens solis eis qui in cordis simplicitate baptizati sunt, unctionem sancti Spiritus adfuturam. Nemo enim putet Dominum post baptisma primum Spiritus sancti gratia perunctum, autaliquem divinae naturae per tempora gessisse profectum, sed noverit potius a primo conceptus humani tempore quem verum hominem, eumdem et Deum existere verum. |
61 | Adventu autem columbae demonstratum, quod in corpore eius, id est Ecclesia, praecipue baptizati accipiunt Spiritum sanctum. |
62 | Et vox de coelo facta est: Tu es Filius meus dilectus, in te complacui mihi. Merito Ioannes inter natos mulierum nulli secundus est, cui se baptizandum Christus, se videndum invisibilis exhibet spiritus, suum de coelo Filium commendat Pater. Neque enim ipsi Filio quod optime noverat, sed vel Ioanni vel caeteris qui aderant, quod nossent, indicabatur. |
63 | Unde notandum quod idem Ioannes qui eatenus virum se fortiorem et Christum evangelizabat, exinde iam vel descensione Spiritus, vel Patris attestatione praemonitus, aperte Dei Filium praedicaverit: Hic est, inquit, de quo dixi, post me venit vir, qui ante me factus est, quia prior me erat, et ego nesciebam eum [Ioan. I]. Itemque de columba: Et ego vidi, et testimonium perhibui, quia hic est Filius Dei [Ibid.]. Itaque mysterium Trinitatis in baptismo Salvatoris ostenditur, ut et nos in eius nomine baptizandos esse doceatur. |
64 | Quod autem dicit: In te complacui mihi, tale est ac si dicat: In te placitum meum constitui, hoc est, per te gerere, quod mihi placet. Quod vero secundum Matthaeum dicitur: In quo mihi complacui [Matth. III], ita exponitur: Quod omnis qui poenitendo corrigit aliqua quae fecit, eo ipso quo poenitet se sibi displicuisse indicat, qui emendat quod fecit. |
65 | Et quia omnipotens Pater sicut intelligi ab hominibus poterat, humano modo locutus est de peccatoribus dicens: Poenitet me fecisse hominem super terram [Gen. VI], quasi sibimetipsi displicuit in peccatoribus quos creavit. In solo autem sibi unigenito Domino nostro Iesu Christo complacuit. Quia hunc inter homines, hominem creasse non poenituit, in quo peccatum nullum omnino invenit, sic de illo per Psalmistam dicitur: Iuravit Dominus et non poenitebit eum; tu es sacerdos in aeternum [Psal. CIX]. |
66 | Et ipse Iesus erat incipiens quasi annorum triginta, ut putabatur filius Ioseph. Iesus annorum triginta baptizatur, et tunc demum incipit signa facere et docere, legitimum videlicet et maturum tempus ostendens aetatis, his qui omnem aetatem, vel ad sacerdotem, vel ad docendum putant opportunam. Qui etiam, ut supra lectum est, anno duodecimo aetatis suae in medio doctorum sedens in templo, non docens, sed interrogans, voluit inveniri. |
67 | Ut enim non auderent homines in infirma aetate praedicare, ille duodenis interrogat homines in terra, qui per divinitatem suam semper angelos docet in coelo. Nec contra haec movere quempiam debet, quod Hieremias atque Daniel prophetiae spiritum pueri perceperunt, quia miracula in exemplo operationis non sunt trahenda. Omnipotens enim Deus et linguas infantium facit disertas, et ex ore infantium et lactentium perfecit laudem. |
68 | Sed aliud est quod nos doctrinae usu dicimus, aliud quod de miraculo scimus. Potest autem tricennalis baptizati Salvatoris aetas etiam nostri baptismatis intimare mysterium, propter fidem, scilicet sanctae Trinitatis et operationem decalogi legalis. Qui nimirum decalogus revelata fidei gratia, quo sublimius intelligitur, eo et devotius impletur. |
69 | Quasi enim quoddam sacrosanctum triennii tempus baptizandos habere docuit, qui ait: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti [Matth. XXVIII]. Quasi hoc idem triennium per decem multiplicari praecepit, cum subiunxit: Docentes eos servare omnia quaecunque mandavi vobis [Ibid.]. In cuius etiam figuram mare aeneum, in quo sacerdotes templum intraturi lavabantur, et triginta cubitorum funiculo circuiri exterius, et intus tria millia metretas capere potuisse narratur. Quia (corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem.) Cui sensui suffragatur, quod apostoli percepta sancti Spiritus gratia, primo animarum tria millia baptizant. Et quia maris aenei mentio incidit, libet et in caeteris quomodo baptismi regulae congruant inquirere. A labio (inquit) usque ad labium cubitorum decem [III Reg. VII], quia non terrena nos sollicitudine coangustari, sed coelestis denarii oportet exspectatione dilatari. |
70 | Labium eius quasi labium calicis vel folium repandi lilii: quorum uno poculum dominicae passionis, altero patefacta resurrectionis eius claritas exprimitur. Nam quod ait Apostolus: Quicunque baptizati sumus Christo Iesu, in morte ipsius baptizati sumus [Rom. VI], ad labium calicis pertinet. Quod vero subiungit: Ut quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus [Ibid.], ad florem repandi lilii respicit. Crassitudo eius, trium unciarum, ut omne baptizatorum robur, fidei, spei, charitatisque perfectione solidetur. Quinque cubitos habebat altitudinis, quia quidquid visu auditu, gustu, olfactu, vel tactu delinquitur, totum unda regenerationis abluitur. |
71 | Boves qui portant, singulas coeli plagas terni aspiciunt, ut in fide sanctae Trinitatis, orbis baptizetur universus. Stabat autem in latere dextro atrii sacerdotum contra Orientem ad Meridiem, quia stante Novi Testamenti gratia, datum est per eum qui visitavit nos oriens ex alto [Luc. I]. Sed et innumeris Scripturae sanctae locis tricenarius numerus Christi et Ecclesiae sacramentis aptatus invenitur. |
72 | Nam et Ioseph, qui in figuram resurrectionis Novique Testamenti octoginta annis Aegyptios a fame defendit, tricenarius ablutis ergastuli sordibus regni gubernacula suscepit, et David eadem aetate regnum, quod septuagenarius, hoc est perpetua quiete dignus compleret, inchoavit, et Ezechiel triginta annorum apertis sibi coelis prophetiae dona promeruit. |
73 | Et quia per fidem et adversa longanimiter ferri, et sublimiter debent praemia sperari, et arcae vel templi altitudo. et tabernaculi longitudo, triginta cubitis mensuratur. |
74 | Ut putabatur (inquit) filius Ioseph. Hoc verbum propter illos posuit, qui eum ex Ioseph sicut alii homines generantur, rebantur esse progenitum. Unde si quem movet, cum Maria de Spiritu sancto genuerit Christum, et Ioseph illius non vere, sed putative pater appelletur, cur non Maria potius quam Ioseph, quae nihil ad eum pertinere videbatur, generatio describatur, sciat primum non esse consuetudinis Scripturarum ut mulierum in generationibus ordo texatur. Deinde ex una tribu fuisse Ioseph et Mariam, unde et lege eam accipere cogebatur, ut propinquam. |
75 | Et quod simul censentur in Bethlehem, ut de una videlicet stirpe generati, atque ideo per generationem Ioseph, origo quoque Mariae monstretur. Pulcherrime sane Lucas, genealogiam Christi dicturus, ipsum patrem praemisit loquentem: Tu es filius meus dilectus [Marc. I], ut eumdem verum Dei Filium divina attestatione, quem verum hominis filium humanae successionis ordine comprobaret. |
76 | Qui fuit Heli, qui fuit Mathat, qui fuit Levi, qui fuit Melchi, etc. Merito movet quomodo Ioseph duos patres ex diversa proavorum stirpe venientes, unum quem Lucas, alterum quem Matthaeus commemorat, habere potuerit. Dicit enim Matthaeus: Mathan autem genuit Iacob. Iacob autem genuit Ioseph, virum Mariae. |
77 | Sed huius nodum quaestionis, Africanus de consonantia Evangeliorum scribens, apertissime solvit. Mathan, inquit, et Mathat diversis temporibus de una eademque uxore Estha nomine singulos filios procreaverunt. Quia Mathan, qui per Salomonem descendit, uxorem eam primus acceperat, et relicto uno filio Iacob nomine, defunctus est. |
78 | Post cuius obitum, quoniam lex viduam alii viro non vetat nubere, Mathat qui per Nathan genus ducit, cum esset ex eadem tribu, sed non ex eodem genere, relictam Matthae accepit uxorem, ex qua et ipse accepit filium nomine Heli, per quod ex diverso patrum genere efficiuntur Iacob et Heli interim fratres. Quorum alter, id est Iacob, fratris Heli sine liberis defuncti, uxorem ex mandato legis accipiens, genuit Ioseph, natura quidem germinis suum filium, propter quod et scribitur: Iacob autem genuit Ioseph. |
79 | Secundum vero legis praeceptum Heli efficitur filius, cuius Iacob quia frater erat, uxorem ad suscitandum fratri semen acceperat. Et per hoc rata invenitur atque integra generatio, et ea quam Matthaeus enumerat dicens: Iacob autem genuit Ioseph: et ea quam Lucas competenti observatione designat, dicens: Qui putabatur esse filius Ioseph, qui fuit Heli. |
80 | Qui et ipse subsannante eadem distinctione, Heli esse filius putabatur, qui fuerat Matthat, quia legalem hanc successionem, quae velut adoptione quadam erga defunctos constat, magis quam germinis veritatem competenti satis per hoc designavit indicio, observans Evangelista, ne omnino in huiuscemodi successionibus genuisse aliquem nominaret, per quod digna distinctione non descendens, sed ascendens, usque ad Adam et ad ipsum usque pervenit Deum. |
81 | Haec autem non nobis ad subitum reperta, aut absque ullis auctoribus commentata sunt, sed ipsi haec Salvatoris nostri, secundum carnem propinqui, seu studio tanti seminis demonstrandi, seu docendi quae secundum veritatem gesta sunt, tradiderunt. Haec Africanus his ipsis syllabis profert, excepto quod pro Matthat, posuit Melchi, quia fortasse vel codex illius sic habuit, vel in historia in qua haec didicerat, eumdem Matthat invenit esse dyonymum. |
82 | Quia ergo Matthaeus regalem, Lucas sacerdotalem Domini personam suscepere taxandam, unde et in quadriga cherubim hunc leo fortissimus bestiarum, illum vitulus sacerdotum videlicet hostia designat, eamdem uterque sui operis intentionem in genealogia quoque Salvatoris texenda servavit. Acute namque animadversum est Matthaeum qui regiam in Christo instituerat insinuare personam, excepto ipso Christo quadraginta homines in generationum serie nominasse. |
83 | Numerus autem iste illud tempus significat, quo in hoc saeculo, et in hac terra regi nos oportet a Christo secundum disciplinam laboriosam, qua flagellat Deus (ut scriptum est) omnem filium quem recipit [Hebr. XII]. Neque enim quadraginta duae, quod faciunt ter quaterni et deni, sed propter unum Iechoniam bis numeratum quadraginta una generationes fiunt, si et ipsum Christum adnumeremus, qui huic regendae vitae nostrae temporali atque terrenae, tanquam numero quadragenario regulariter praesidet. |
84 | Nam quia numerus laboriosi huius temporis sacramentum est, quod sub disciplina regis Christi adversus diabolum dimicamus, etiam illud declarat quod quadraginta dierum ieiunium, hoc est humiliationem animae consecravit. Et lex et prophetae per Moysen et Heliam, qui quadragenis diebus ieiunaverunt, et Evangelium per ipsius Domini ieiunium, qui diebus quadraginta etiam tentabatur a diabolo, quid aliud quam per omne huius saeculi tempus tentationem nostram in carne sua, quam de nostra mortalitate assumere dignatus est praefigurant? |
85 | Idcirco autem iste numerus hanc temporalem vitam terrenamque significat, quia et tempora annorum quadripartitis vicibus currunt, et mundus ipse quatuor partibus terminatur. Quadraginta autem quater habent decem. Porro ipsa decem ab uno usque ad quatuor progrediente numero consummantur. Ad istam itaque mortalitatem nobiscum participandam, quia descendentem Christum voluit significare Matthaeus, ideo ipsas generationes ab Abraham usque ad Ioseph, et usque ad ipsius Christi nativitatem descendendo commemoravit ab initio Evangelii sui. |
86 | Lucas autem non ab initio Evangelii sui, sed a baptismo Christi generationes enarrat, nec descendendo sed ascendendo, tanquam sacerdotem in expiandis peccatis magis assignans, ubi eum vox de coelo declaravit, ubi testimonium Ioannes ipse perhibuit, dicens: Ecce qui tollit peccata mundi. Ascendendo autem transit ad Abraham, et pervenit ad Deum, cui mundati et expiati reconciliamur. |
87 | Merito et adoptionis originem ipse suscepit, quia per adoptionem efficimur filii Dei credendo in Filium Dei. Per carnalem vero generationem Filius Dei, potius filius hominis factus est. Satis autem demonstravit non se ideo dixisse Ioseph Heli quod de illo genitus, sed quod illi fuerit adoptatus, cum et ipsum Adam filium Dei dixit, cum sit factus a Deo, sed per gratiam quam postea peccando amisit, tanquam filius in paradiso constitutus sit. |
88 | Quapropter in generationibus Matthaei, significatur nostrorum susceptio peccatorum a Domino Christo: in generationibus autem Lucae, significatur abolitio nostrorum peccatorum a Domino Christo. Ideo eas ille descendens enarrat, iste ascendens. Quod enim dicit Apostolus: Misit Filium suum in similitudine carnis peccati [Rom. VIII], haec est susceptio peccatorum. |
89 | Quod autem addit: Ut de peccato damnaret peccatum in carne, haec est expiatio peccatorum. Proinde Matthaeus ab ipso David per Salomonem descendit, in cuius matre ille peccavit. Lucas vero ad ipsum David per Nathan ascendit, per cuius nominis prophetam Deus peccatum illius expiavit. |
90 | Qui fuit (inquit) Mathan, qui fuit David, qui fuit Iesse. Iste quoque numerus quem Lucas exsequitur, certissime prorsus abolitionem indicat peccatorum, de quo suo loco videbis. Nec mireris, si Lucas a David usque ad Christum plures successiones, Matthaeus pauciores: hoc est, iste quadraginta tres, ille viginti octo posuit, cum per alias personas generationem fatearis esse decursam. |
91 | Potest enim fieri ut alii longaevam transegerint vitam, alterius vero generationis viri immatura aetate decesserint, cum videamus complures senes cum suis nepotibus vivere, alios vero viros statim filiis obire susceptis. |
92 | Qui fuit Sela, qui fuit Cainan, qui fuit Arphaxat. Nomen et generatio Cainan iuxta Hebraicam veritatem, neque in Genesi, neque in Verbis Dierum invenitur; sed Arphaxat Sela, vel Sale filium, nullo interposito genuisse perhibetur; sic enim habes: Porro Arphaxat vixit triginta annos, et genuit Sale [Gen. XI]. Itemque et Paralipomenon: Arphaxat autem genuit Sala, qui et ipse genuit Heber [I Paral. I]. Scito ergo beatum Lucam, hanc generationem de Septuaginta interpretum editione sumpsisse, ubi scriptum est, quod Arphaxat centum triginta quinque annorum genuerit Cainan, et ipse Cainan, cum centum triginta fuerit annorum, genuerit Sela. |
93 | Sed quid horum sit verius, aut si utrumque verum esse possit, Deus noverit. Nos simpliciter admonemus lectorem tantam inter utrosque codices in serie temporum esse discrepantiam, ut a diluvio usque ad nativitatem Abrahae in Hebraica veritate anni CCXCII in septuaginta Interpretum translatione M septuaginta septem reperiantur esse comprehensi. |
94 | Et quod quidam chronographi medii horum incedentes, ablata tantum Cainan generatione, nec caeteris annis ad Hebraeum exemplar emendatis, nongentos quadraginta duos annos eiusdem describant aetatis. |
95 | Qui fuit Mathusalae, qui fuit Enoch. Pulchre generationum ordo a baptizato Dei Filio usque ad Deum Patrem ascendens, septuagesimo gradu Enoch habet, qui dilata morte translatus est paradisum, ut significet eos qui in gratiam adoptionis filiorum ex aqua et Spiritu sancto regenerantur, interim, post absolutionem corporis, aeternam suscipiendos in requiem (septuagenarius quippe numerus propter septimam Sabbati, ad requiem eorum significandam qui, iuvante Christi gratia, decalogum legis impleverint, aptissime congruit) et in tempore resurrectionis, indemutabili Dei sapientiae contemplandae per saecula monstret esse iungendos. |
96 | Qui fuit Seth, qui fuit Adam, qui fuit Dei. Quia Christi aliqua iniquitas, qui nullam habuit, non est utique coniuncta iniquitatibus hominum, quas in sua carne suscepit; ideo numerus penes Matthaeum, excepto Christo, est quadragenarius. Quia vero iustitiae suae Patrisque nos expiatos ab omni peccato et purgatos coniungit, ut fiat quod ait Apostolus: Qui autem adhaeret Domino, unus spiritus est [I Cor. VI], ideo in eo numero qui est penes Lucam, et ipse Christus a quo incipit enumeratio, et Deus ad quem pervenit, connumerantur, et fit numerus LXXVIII, quo significatur omnium prorsus remissio et abolitio peccatorum. |
97 | Nam et huius numeri mentionem Dominus fecit, cum eum Petrus de dimittendis peccatis fratris interrogasset. Ait enim: non solum septies, sed septuagies septies esse dimittendum [Matth. XVIII]. Unde recte creditur commemoratione huius numeri omnia peccata iussisse dimitti. Nec temere Dominus et frustra septuagesima et septima generatione venit aboliturus omnia peccata, nisi quia in illo numero aliquid latet, quod ad significationem pertineat omnium peccatorum. |
98 | Hoc autem in undenario numero et septenario considerandum est. Qui numeri per se multiplicati ad tantum perveniunt. Nam undecies septem, vel septies undeni, LXXVII fiunt. Undecim autem transgressionem denarii significant. At si in denario perfectio beatitudinis significatur, unde est etiam illud, quod omnes conducti ad vineam denario remunerantur [Matth. XX], quod fit cum septenaria creatura trinitati Creatoris adiungitur, manifestum est quod transgressio denarii peccatum significat, per superbam plus aliquid habere cupientis, et integritatem perfectionemque amittentis. Hoc autem septies propterea ducitur, ut motu hominis facta significetur illa transgressio. Ternario enim numero incorporea pars hominis significatur. Unde est quod ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente diligere iubemur Deum [Marc. XII]. Quaternario vero corpus; multis enim modis quadripartita invenitur natura corporis. |
99 | Ex his ergo coniunctis homo constans, non absurde septenario numero significatur. Motus autem in numeris non exprimitur, cum dicimus unum, duo, tria, quatuor, etc., sed cum dicimus, semel, bis, ter, quater. Quapropter (ut dixi) non septem et undecim, sed septies undecim significatur transgressio, quae motu facta est hominis peccantis, hoc est perfectionis suae stabilitatem transgredientis cupiditate amplius aliquid habendi. |
100 | Convenienter igitur undenario septies multiplicato, ad numerum septuagesimum et septimum cuncta peccata perveniunt. In quo numero etiam fit plena remissio peccatorum, expiante nos carne sacerdotis nostri, a quo nunc iste numerus incipit, et reconciliante nos Deo, ad quem nunc iste numerus pervenit, per Spiritum sanctum qui columbae specie in hoc baptismo, ubi numerus iste commemoratur, apparuit. |
101 | Verum praemissae superius expositioni, si quis resultare voluerit, dicendo Matthaeum non quadraginta unam, sed quadraginta duas generationes posuisse, quia, iuxta fidem Paralipomenon, Iechonias pro duabus personis, patre scilicet et filio, debeat computari, intelligat eumdem nihil ominus numerum praesens Ecclesiae tempus quo Domino cooperante in spem futuri Sabbati laborat, intimare. |
102 | Septies enim seni quadraginta duo faciunt. Et sex quidem ad opera, septem vero ad requiem significandam pertinere, rarus est qui dubitet. Unde bene populus de terra Aegypti salvatus quadraginta quidem annos moratur in deserto, sed quia sub spe intrandi in requiem sedulus exercetur, septies sena, id est quadraginta duo viae arctissimae castrametatur. Quorum ultimo dum Iesum ducem suscipit, mox aperto Iordane promissas olim sedes, devictis hostibus, adit. |
103 | Sicut et Dominus Iesus, quadragesima secunda generatione, ex quo mundus caecitatis priscae tenebras Abraham credente discussit, adveniens in carne baptismi nobis lavacro coeli ianuas pandit. Et ipsi perfecto virtutum cursu, in quo quod non videmus sperantes, per patientiam exspectamus [Rom. VIII] sub eiusdem (ut dictum est) numeri sacramento, post siccatum Christo duce laeti fluvium promissa patriae coelestis perveniemus ad regna. |
104 | Qui quoniam ipso quod tricenarius inchoavit baptismo, totius sit Ecclesiae sordes expiaturus, eorumdem quoque numerorum mystica cognatio declarat. Quia videlicet triginta aequalibus suis partibus computata pariunt amplius duodecim, qui est patriarcharum et apostolorum numerus, et fiunt quadraginta duo. Habent enim partes, tricesimam, unum; quintam decimam, duo; decimam, tria; sextam, quinque; quintam, sex; tertiam, decem; dimidiam, quindecim. Quae simul iuncta, quadraginta duo consummant. Ubi mystice (ut diximus) innuitur totam Ecclesiae perfectionem in Christi fide et gratia consistere, quae a patriarchis primo agnita, apostolorum est latius voce diffamata. |
105 | Nec esse nomen aliud sub coelo in quo oporteat nos salvos fieri [Act. IV], quomodo in quadraginta duobus nulla est particula quae non aequalibus tricenarii numeri contineatur in partibus. Tricenarius ergo numerus suis partibus quadragesimum complet et secundum, quia Dominus Ecclesiam sui baptismatis sacramentis, et nunc laborantem temporaliter munit, et finitis laboribus ad requiem aeternaliter perducit. |