monumenta.ch > Beda Venerabilis > 2
Beda, In Lucae Evang. Expositio, 1, PRIMUM. <<<     >>> III.

Beda Venerabilis, In Lucae Evangelium Expositio, 1, CAPUT II.

1 Factum est autem in diebus illis, exiit edictum a Caesare Augusto, ut describeretur universus orbis. Nasciturus in carne Dei Filius sicut parentes sibi quos voluit, et locum nativitatis quem voluit, elegit, eosque ad ipsum locum priusquam nasceretur quomodo voluit advexit, ita etiam tempore quo voluit, imo quo ipse una cum Patre et Spiritu sancto a saeculis disposuerat, perque ora prophetarum praedixerat, mundum ut salvaret intravit.
2 Quomodo enim de virgine matre natus, virginitatis sibi gloriam et angelicum castimoniae decus ostendit esse gratissimum, sic quoque pacatissimo saeculi tempore procreatus, quia pacem magnopere quaereret atque amaret edocuit, quia pacis charitatisque sectatores semper invisere dignaretur, indicavit. Iuxta quod ipse fidelibus promittens ait: Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum [Matth. XVIII]. Quod enim maius regni quietissimi, et pulcherrimae, quantum ad homines, potuit esse pacis indicium, quam una totum orbem descriptione concludi, eodem cunctos longe lateque mundi fines census numismate comprehendi?
3 Cuius auctor ac moderator Augustus, tanta, iuxta fidem historiarum, duodecim annos circa tempus nativitatis dominicae pace regnavit, ut tam forinsecis quam civilibus bellis toto orbe sopitis, spiritale prophetae praesagium etiam ad litteram videatur implesse. Qui videlicet propheta cum mystica dispensationem Christi voce praecineret dicens: Et erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium, et elevabitur super colles, et fluent ad eum omnes gentes [Mich. IV]. Post pauca etiam temporis illius sacratissimi statum describere curavit: Et conflabunt (inquit) gladios suos in vomeres, et lanceas suas in falces.
4 Non levabit gens contra gentem gladium, nec exercebuntur ultra ad praelium. Domus Iacob venite, et ambulemus in lumine Domini [Ibid.]. Non solum autem haec nova mundi descriptio illius summi regis adventui testimonium perhibebat, qui congregatos a mundi plagis omnibus electos suos aeternae beatitudinis albo conscriberet, verum etiam eiusdem regni duces, quieta sui moderaminis pace iuvabat, quia nimirum, compressis a praeliorum turbine gentibus universis, praedicaturos orbi Christi discipulos, quolibet propter verbum ire vellent, ab ingruentium fervore seditionum, tremenda id temporis (ut ita dixerim) Romani nominis umbra protegebat.
5 Exiit ergo edictum a Caesare Augusto, ut censum profiteretur universus orbis, quia imminebat edictum Regis Christi, quo salutem consequeretur universus orbis. Qui vocabulum Augusti perfectissime complens, utpote suos et augescere desiderans, et ipse augere sufficiens, censoribus suae profectionis, non ablatione pecuniae subiectos, sed fidei oblatione signare praecipit.
6 Euntes, inquiens, in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae. Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit [Marc. XVI].
7 Haec descriptio prima facta est a praeside Syriae Cyrino. Et ibant omnes, ut profiterentur singuli in suam civitatem. Hunc Cyrini temporibus habitum censum etiam Iosephus illustris Hebraeorum historiographus, in octavo decimo Antiquitatum libro hoc modo memorat: Cyrinus autem vir unus ex consensu curiae Romanae per singulos magistratus usque ad gradum consulatus ascendens, per caetera quoque honorabilis, cum paucis Syriam venit, a Caesare ius dare gentibus missus, et censor simul patrimoniorum futurus. Itaque quod ait: Haec descriptio prima facta est a praeside Syriae Cyrino, significat hanc descriptionem, vel primam esse earum quae totum orbem concluserint, quia pleraeque iam partes terrarum saepe leguntur fuisse descriptae, vel certe primo tunc coepisse, quando Cyrinus in Syriam missus est.
8 Quomodo autem tunc, imperante Augusto et Cyrino praesidente, ibant omnes, ut censum profiterentur singuli, in suam civitatem, ita et nunc imperante per Ecclesiae praesides, id est doctores, imo suadente et praemia pollicente Christo, eamus omnes, nullus excipiatur a censu iustitiae. Veniamus ad eum, qui laboramus, et onerati sumus, et ipse reficiet nos.
9 Tollamus iugum eius super nos, et discamus ab eo quia mitis est et humilis corde, et inveniemus requiem animabus nostris [Matth. XI]. Haec est enim nostra civitas et patria, requies videlicet beata et coelestis animarum, ad quam in saeculi nascentis exordio a Deo Christo creati, ad quam ab homine Christo sumus in fine saeculorum recreati.
10 Ad quam nimirum civitatem pacis et quietis ire, et devotos regi nostro thesauros ferre, est crescentibus quotidie virtutis ac fidei profectibus supernae lucis quae sint gaudia aeterna speculari, et pro his acquirendis prospera mundi simul et adversa contemnere, et his acquisitis, mundatos nos ab omni inquinamento carnis et Spiritus pretiosius auro Deo munus offerre [II Cor. VII]. Quod si etiam genus numismatis quod Caesari pendebatur diligentius inspexerimus, non parum nobis devotionis et ipsum mundare probabimus, quod non aliunde melius quam de ipso Evangelio quaerere et invenire valemus, ubi tentantibus se de tributo Caesari reddendo, Dominus ait: Ostendite mihi numisma census. At illi, inquit, obtulerunt ei denarium.
11 Et ait illis Iesus: Cuius est imago haec et superscriptio? Dicunt ei, Caesaris. Tunc ait illis: Reddite ergo quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo [Luc. XX]. Ubi primum notandum, quod Caesari denarius qui decem nummos habebat, quod etiam nomine prodit, imagine eius et subscriptione titulatus, solvebatur. Deinde inferendum quia iubente Domino quae Caesaris Caesari, et quae Dei sunt Deo esse reddenda, nobis quoque solerter intimatur, in similitudinem denarii regalis Deo regi nostro decalogum legis offerendum, hoc est amorem Dei et proximi, quorum unus tribus perceptis septem alios complectitur, integro esse corde servandum.
12 In quo videlicet Scripturae sacrae denario, decem mandatis coelestibus quasi totidem aureis nummis insignito, vultum nomenque regis aeterni, hoc est agnitionem divinae voluntatis quisquis intueri novit, inveniet. Quod in tabulis sui cordis quisque perfecte credit, sperat, diligit, stylo sedulae castigationis exarat. Et hunc nobiscum denarium quasi sacculo inclusum in via portamus, quando dicere scientes cum Psalmista: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine, dedisti laetitiam in corde meo [Psal. IV], ipsum tamen hactenus fidei signaculum gaudiumque spei et charitatis, in occulta nostrae conscientiae meditatione servamus Deo teste reconditum.
13 Verum in patriam pervenientes regi nostro cuius visionem sitimus, ad quem in suo decore contuendum toto nisu virtutis, tota mentis intentione, properamus, quae in terris latuerant, in coelis coronanda nostrae bonae conversationis donaria proferemus, quando quae in tenebris diximus in lumine dicentur, et quod in aurem locuti sumus in cubiculis, praedicabitur in tectis [Matth. X].
14 Ascendit autem et Ioseph a Galilaea de civitate Nazareth in Iudaeam civitatem David, etc. Superna dispensatione professio census ita descripta est, ut in suam quisque patriam ire iuberetur. Non tantum propter mysterium quod diximus, verum etiam ut Dominus alibi conceptus, alibi natus, insidiantis sibi Herodis furorem facilius evaderet.
15 Qui si Bethleemitis parentibus nasceretur, fugam eorum subitam callidus scrutator potuisset habere suspectam, praesertim cum eos de stirpe David, unde Christus erat futurus, cuncti genus ducere nossent. Cui David ipse, suo et nomine et patria, et officio, testimonium perhibet. David quippe, manu fortis, sive desiderabilis, interpretatur.
16 Nomen quidem inde mutuans, quod et gigantem fortiter straverit, et pulcher aspectu decoraque facie fuerit; sed altiori mysterio illum de sua domo ac familia nasciturum praefigurans, qui singulariter mundi principem debellaret, speciosus forma prae filiis hominum [Psal. XLIV], et ipse in Bethleem natus et intellectualium pastor ovium, hoc est simplicium rector animarum.
17 Cuius non praetereunter tanta tamque benigna est humilitas intuenda, qui non solum incarnari pro nobis, sed et eo tempore dignatus sit incarnari, quo mox censu Caesaris ascriberetur, atque ob nostri liberationem, ipse servitio subderetur. Quam etiam nobis humilitatis eius semitam (neque enim conditiones venit mutare, sed animos) Petrus insinuat: Subditi, inquiens, estote omni humanae creaturae propter Deum, sive regi, quasi praecellenti, sive ducibus, tanquam ab eo missis [I Petr. II]. Sed et coapostolus eius Paulus: Reddite, inquit, omnibus debita. Cui tributum, tributum. Cui vectigal, vectigal. Cui timorem, timorem. Cui honorem, honorem. Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis [Rom. XIII].
18 Factum est autem cum essent ibi, impleti sunt dies ut pareret, etc. Bene non solum propter indicium regii stemmatis, sed et propter nominis sacramentum Dominus in Bethleem nascitur. Bethleem namque domus panis interpretatur. Ipse namque est, qui ait: Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi [Ioan. VI]. Locus ergo in quo Dominus nasceretur domus panis ante vocatus est, quia futurum profecto erat ut ille ibi per materiam carnis appareret, qui electorum mentes interna satietate reficeret.
19 Sed usque hodie, et usque ad consummationem saeculi, Dominus in Nazareth concipi, nasci in Bethleem non desinit, cum quilibet audientium, verbi flore suscepto, domum se aeterni panis efficit. Quotidie in utero virginali, hoc est in animo credentium per fidem concipitur, per baptisma gignitur. Quotidie Dei genitrix Ecclesia suum comitata doctorem, de rota mundanae conversationis quod Galilaea sonat, in civitatem Iuda, confessionis, videlicet, et laudis ascendens, censum suae devotionis aeterno regi persolvit. Quae in exemplum beatae semper virginis Mariae nupta simul et immaculata, concipit nos virgo de Spiritu, parit nos virgo sine gemitu, et quasi alii quidem desponsata, sed ab alio fecundata, per singulas sui partes quae unam catholicam faciunt, praeposito sibi Pontifici visibiliter iungitur, sed invisibili Spiritus sancti virtute cumulatur.
20 Unde et bene Ioseph auctus interpretatur. Indicans nimirum hoc vocabulo quod instantia magistri loquentis nil valet, si non augmentum superni iuvaminis ut audiatur acceperit. Quod autem filium suum primogenitum Maria peperisse describitur, non iuxta Helvidianos accipiendum est, alios quoque filios eam procreasse, quasi nequeat primogenitus dici, nisi qui habeat fratres, sicut non unigenitus nisi qui caret fratribus, solet appellari.
21 Quia et testimonium legis, et aperta ratio declarat omnes unigenitos etiam primogenitos, non autem omnes primogenitos etiam unigenitos posse vocari. Hoc est non solum esse primogenitum post quem alii, sed omnem antequam nullus e vulva processerit. Denique quia omne masculinum quod aperit vulvam, sanctum Domino (Hic, infra), vocari praecipitur, sive fratres sequantur, sive non sequantur, quod primum de vulva nascitur, primogeniti est iure consecrandum.
22 Verum altiori ratione Dei Filius in carne apparens, et iuxta divinitatis excellentiam unigenitus a Patre, et iuxta fraternam societatem Primogenitus est omnis creaturae. De hac dicitur: Nam quod praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ut ipse Primogenitus in multis fratribus [Rom. VIII]. De illa autem: Et vidimus gloriam eius, gloriam quasi Unigeniti a Patre [Ioan. I]. Est ergo Unigenitus in substantia Deitatis, Primogenitus in susceptione humanitatis.
23 Primogenitus in gratia, Unigenitus in natura. Inde est quod frater nuncupatur, et Dominus. Frater, quia Primogenitus; Dominus, quia Unigenitus.
24 Et pannis eum involvit, et reclinavit eum in praesepio, quia non erat ei locus in diversorio. Quid retribuam Domino, pro omnibus quae retribuit mihi [Isai. IX]? Quid enim maior est omni laude: Parvulus natus est nobis, ut nos viri possimus esse perfecti? Qui totum mundum vario vestit ornatu, pannis vilibus involvitur, ut nos stolam primam recipere valeamus. Per quem omnia facta sunt, manus pedesque cunis astringitur, ut nostrae manus ad opus bonum exertae, nostri sint pedes in viam pacis directi.
25 Cui coelum sedes est, duri praesepis angustia continetur, ut nos per coelestis regni gaudia dilatet. Qui panis est angelorum, in praesepio reclinatur, ut nos quasi sancta animalia carnis suae frumento reficiat. Qui ad dexteram Patris sedet, in diversorio loco eget, ut nobis in domo Patris sui multas mansiones praepararet. Quamvis hoc quod non in parentum domo, sed in diversorio et in via nascitur, per significationem intelligi altius potest.
26 Ipse namque ait: Ego sum via, et veritas, et vita [Ioan. XIV]. Qui ergo per divinitatis essentiam veritas et vita permanet, per Incarnationis my terium via factus est, qua nos ad patriam ubi veritate et vita frueremur adduceret.
27 Et pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes vigilias noctis supra gregem suum. Et ecce angelus Domini stetit iuxta illos, et claritas Dei circumfulsit illos. Pulcherrima ratione Domino nato pastores vigilant, gregemque suum ab insidiis noctis custodiendo defendunt. Ut videlicet etiam per hoc ostendatur illud adesse tempus, quod verus et solus bonus Pastor olim promisit dicens: Ecce ego ipse requiram oves meas, et visitabo eas, sicut visitat pastor gregem suum, et liberabo eas de omnibus locis in quibus dispersae fuerant in die nubis et caliginis.
28 Et paulo post: Et suscitabo super ea pastorem unum, qui pascat ea, servum meum David, et cessare faciam bestias pessimas de terra [Ezech. XXXIV], etc. Quae mirabiliter a propheta praedicta, mirabilius a Domino videmus impleta. Meminit et Michaeas propheta loci huius et temporis dicens: Et tu, turris Gregis nebulosa, filiae Sion usque ad te venient, et veniet potestas prima, regnum filiae Sion [Mich. IV]. Turris quippe Gregis quae Hebraice turris Ader vocatur, mille circiter passibus a civitate Bethleem ad Orientem distat, vaticinio sui nominis pastores hos multo ante demonstrans, ad quam usque filiae Sion angelicae videlicet potestates pastoribus apparendo venerunt. Vigilent itaque nato Domino pastores supra gregem ovium suarum, significent eius dispensatione manifestata vigilaturos in Ecclesia pastores animarum castarum.
29 Quibus dicatur: Pascite, qui in vobis est, gregem Dei [I Petr. V]. Bene autem vigilantibus pastoribus angelus apparet, eosque Dei claritas circumfulget, quia illi prae caeteris videre sublimia merentur, qui fidelibus gregibus praeesse sollicite sciunt, dumque ipsi pie super gregem vigilant, divina super eos gratia largius coruscat.
30 Aliter angelus Mariam, angelus Ioseph, angelus pastores instruit. Et concipiendum, et conceptum, et natum coeli cives Dominum testantur, ut et mortales sufficienter imbuant, et suum auctori servitium incessanter impendant. Nam et in sequentibus, tentato, passuro, resurgenti atque ad coelos ascendenti, semper adesse perhibentur.
31 Et timuerunt timore magno. Et dixit illis angelus: Nolite timere. Ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo. Non omni populo Iudaeorum, quorum plurimi rebelles exstitere, sed omni fidelium populo de cunctis tribubus, gentibus et linguis in unam Christi Ecclesiam congregato, aeternum gaudium evangelizatur et magnum.
32 Quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David. Haec est potestas prima, hoc regnum filiae Sion, quod praefato prophetae testimonio promissum est in turre gregis venturum. Ubi notandum quod angelus qui in noctis utique vigiliis pastores affatur, non ait: Hac nocte sed Hodie natus est vobis Salvator.
33 Non aliam scilicet ob causam, nisi quia gaudium magnum evangelizare veniebat. Nam ubi tristitia quaeque nocturnis temporibus gesta vel gerenda significantur, ibi saepe nox vel adiungitur, vel etiam sola nominatur. Ut est illud: Omnes vos scandalum patiemini in me ista nocte [Matth. XXVI]. Et alibi: Amen dico tibi, quia tu hodie in nocte hac, priusquam bis gallus vocem dederit, ter me es negaturus [Marc. XIV]. Neque enim frustra angelus tanto lumine cinctus apparuit, ut claritas Dei pastores circumfulsisse, hoc est ex omni parte illorum radios luminis aspersisse dicatur, quod nunquam in tota Testamenti Veteris serie toties angelis apparentibus adiungitur.
34 Sed mystice praemonuit quod aperte postea monuit Apostolus dicens: Nox praecessit, dies autem appropinquavit. Abiiciamus ergo opera tenebrarum et induamur nos arma lucis, sicut in die honeste ambulemus [Rom. XIII].
35 Et hoc vobis signum. Invenietis infantem pannis involutum, et positum in praesepio. Crebris infantia Salvatoris et angelorum praeconiis, et evangelistarum nobis est inculcata testimoniis, ut nostris altius cordibus quid pro nobis sit factus infigatur. Quia videlicet vulneratus est propter iniquitates nostras, et infirmatus est propter peccata nostra [Isai. LIII]. Et notandum solertius quod signum nati Salvatoris datur, infantem non Tyrio exceptum ostro, sed pannis squalentibus involutum, non in ornatis auro stratoriis, sed in praesepibus inveniendum.
36 Hoc est non tantum humilitatis eum et mortalitatis, sed et paupertatis habitum suscepisse pro nobis. Quia cum dives esset, pauper factus est pro nobis, ut nos illius inopia ditaremur [II Cor. VIII]. Cum esset Dominus coelorum, pauper factus est in terris, ut terrigenas edoceret paupertate Spiritus regnum adquirere posse coelorum.
37 Et subito facta est cum angelo multitudo militiae coelestis laudantium Deum et dicentium: Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis. Uno evangelizante nuntio natum in carne Deum, mox multitudo militiae coelestis advolans, consono in laudem Creatoris ore prorumpit, ut sui sicut semper obsequii devotionem Christo impendat, et nos suo pariter instituat exemplo, quoties vel aliquis fratrum sacrae eruditionis verbis insonuerit, vel ipsi lecta sive audita quae pietatis sunt ad mentem reduxerimus, Deo statim laudes ore, corde et opere reddendas.
38 Et bene chorus adveniens angelorum militiae coelestis vocabulum accipit, qui et duci illo potenti in praelio, qui ad debellandas aereas potestates apparuit, humiliter obsecundat, et ipse potestates easdem contrarias, ne mortales tantum tentare valeant quantum volunt, fortiter armis coelestibus proturbat. Nam sicut imperatoris optimi provisione cuncta manu militari loca adversus hostilem muniuntur adventum, ita et Deus, quoniam immundi Spiritus ad pacis eversionem ubique versantur, ad tutelam nostram constituit exercitus angelorum, quorum praesentia et daemonum confringatur audacia, et nobis pacis gratia ministretur.
39 Quia vero Deus et homo nascitur, iure hominibus pax, et Deo gloria canitur. Glorificant angeli Deum pro nostra redemptione incarnatum, quia dum nos conspiciunt recipi, suum gaudent numerum repleri. Optant pacem hominibus, quia quos infirmos prius abiectosque despexerant, nascente in carne Domino iam socios venerantur, qui cum pacem hominibus poscunt, exponunt, et quibus, videlicet bonae voluntatis, hoc est eis qui suscipiunt natum Christum, non autem Herodi, pontificibus, et Pharisaeis, caeterisque antichristis, qui eius nativitate audita turbati sunt, eumque quantum valuere gladiis insecuti.
40 Non est enim pax impiis, dicit Dominus. Pax autem multa diligentibus nomen tuum, Domine, et non est in illis scandalum [Isai. XLVIII]. Quibus et hoc quod sequitur, aptissime congruit. Exspectabam salutare tuum, Domine [Psal. CXVIII], hoc est venturum Christi adventum, longa votorum praestolatione suspirabam.
41 Et factum est ut discesserunt ab eis angeli in coelum, pastores loquebantur ad invicem. Transeamus usque Bethleem et videamus hoc verbum quod factum est, quod fecit Dominus, et ostendit nobis. Verba pastorum quam sint rationabilia, et pastoribus Ecclesiae digna, diligenter inspice. Vere enim quasi vigilantes non dixerunt: Videamus puerum, videamus quid dicitur, sed: Videamus verbum quod factum est: In principio erat Verbum, et Verbum caro factum est [Ioan. I]. Verbum quod semper erat, videamus quomodo pro nobis factum est, quod fecit Dominus et ostendit nobis.
42 Verbum hoc, ipsum se fecit: siquidem hoc ipsum Verbum Dominus est. Videamus igitur quomodo hoc ipsum Verbum, hoc est Dominus ipse se fecerit, et ostenderit nobis carnem suam. Quod enim videre non poteramus dum erat Verbum, videamus factum quia caro est. Cui simile est quod Ioannes ait: Quod fuit ab initio, quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod prospeximus, et manus nostrae tractaverunt de verbo vitae, et vita manifestata est, et vidimus, et testamur, et annuntiamus vobis vitam aeternam quae erat apud Patrem, et apparuit nobis [I Ioan. I].
43 Et venerunt festinantes, et invenerunt Mariam et Ioseph et infantem positum in praesepio. Videntes autem cognoverunt de Verbo quod dictum erat illis de puero hoc. Festinant pastores Christi quem cognovere, tota mentis intentione videre adventum desiderant. Neque enim cum desidia Christi est quaerenda praesentia.
44 Et ideo forte nonnulli quaerentes invenire non merentur, quia desidiose Christum requirunt. Ideo pastores isti sine mora invenerunt, quia ad illum fide non ficta currebant, ad quem festinanter ire est non pedum gressus accelerare, sed in fide semper ac virtute proficere. Invenerunt, inquit, Mariam et Ioseph, et infantem positum in praesepio.
45 Sed et dominici gregis pastores quo crebrius ac suavius inter huius vitae tenebras coelesti attolluntur oraculo, eo ferventius sublimem patrum praecedentium vitam, in qua panis vitae semper et servatur et reficit, quasi portas Bethleem contemplando subeunt, nihilque in hac aliud quam virginalem catholicae Ecclesiae pulchritudinem, quasi Mariam, virilem spiritalium doctorum coetum, quasi Ioseph, et humilem Mediatoris Dei et hominum, hominis Iesu Christi adventum Scripturae sacrae paginis insertum, quasi in praesepio positum infantem, Christum prima visione reperiunt.
46 De quo videlicet sanctarum Scripturarum praesepio eximium illud animal et sacrosanctis hostiis aptissimum pascebatur, quod exsultando proclamabat: Dominus pascit me, et nihil mihi deerit, in loco pascuae ibi me collocavit [Psal. XXII]. Et paulo post: Parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me [Ibid.]. Videntes autem, inquit, cognoverunt de verbo quod dictum erat illis de puero hoc, quia nimirum iusti est ordinis ut cognita, amata, et honore digno celebrata, Verbi incarnatione, ad ipsum quandoque Verbi gloriam contuendam capacioris longo exercitio mentis acumine pertingatur.
47 Et omnes qui audierunt mirati sunt, et de his quae dicta erant a pastoribus ad ipsos. A pastoribus populus ad Dei reverentiam cogitur. Non mediocre fidei tibi hoc videatur exemplum, non vilis persona pastorum. Certe quo vilior ad prudentiam, eo pretiosior ad fidem. Non sapientes sed simplices, qui fucare audita nescirent, Dominus sui praecones elegit; non rhetores, sed piscatores ad evangelizandum destinavit.
48 Denique et in Veteri Testamento, praecipuos quosque suae dispensationis nuntios pastores ordinavit. Protomartyr Abel qui innocuam pastoralis officii conversationem proprio sanguine dicavit, cuiusque in figuram dominicae passionis sanguis clamat de terra, quasi doctissimus ac primus opilionum primitias gregum suorum Domino devotus offerebat.
49 Abraham pater fidei, qui exsultavit ut videret diem Christi, et vidit, et gavisus est, non auri metalla quibus sui cultui ornamenta conquireret, sed aquarum fontes quibus pecora potaret, in terrae venis fodiendo, quaesisse describitur. Iacob duodecim tribuum pater bis denis annis in pascendis pecoribus aestu urebatur et gelu, quorum in figuram veri pastoris habitum, ostensa inter doctrinae salutaris aquas virtutum suarum varietate, statu sublimiore donabat.
50 Legislator Moyses qui prius in typum Ecclesiae septiformis sorores septem pascentes ab irruentium pastorum, donec suas oves adaquarent, improbitate defendit, postmodum inter pascua deserti Dominum videre et alloqui atque in virga pastorali signa facere ac populum Dei liberare promeruit. Ipse David, cuius Dominus noster vocari et esse dignatus est filius, arietem sui patris de manu ursi vel leonis eripiens, ostendit eum de sua stirpe et civitate nasciturum, cui similis non est, eripiens inopem de manu fortioris eius, egenum et pauperem a rapientibus eum.
51 Et ideo non est parvi ducenda pastorum attestatio, qui tunc vigilare et angelicae exsultationis hymnum audire meruerunt, quando, relictis in deserto nonaginta novem ovibus, ad requirendum ovem centesimam bonus Pastor apparuit. Cuius semper adventum totus fidelium grex desiderans implorat: Erravi sicut ovis quae perierat, require servum tuum, Domine [Psal. CXVIII].
52 Maria autem conservabat omnia verba haec, conferens in corde suo. Quid vult hoc quod dicit, conferens? Debuit dicere, considerabat in corde suo, et conservabat in corde suo, sed quia sanctas Scripturas legerat, et sciebat prophetas, conferebat ea quae secum sunt acta de Domino cum his quae noverat a prophetis scripta de Domino, et collata ad invicem, cognovit instar coelestium cherubim socia sui vultus luce concordia.
53 Dixerat enim Gabriel: Ecce concipies in utero, et paries filium [Luc. I]. Praedixerat Isaias: Ecce virgo concipiet, et pariet filium [Isai. VII]. Praedixerat Micha filias Sion in turre gregis adventuras, et potestatem primam tunc esse venturam. Dicebant pastores supernae sibi civitatis in turre gregis apparuisse cohortes, quae natum canerent Christum.
54 Legerat Maria: Bos cognovit possessorem suum, et asinus praesepe domini sui [Isai. I]. Videbat in praesepi Dei Filium vagientem qui homines salvat ac iumenta; et in his singulis atque huiusmodi, conferebat quae legerat, et comparabat his quae audiebat et videbat.
55 Et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus quae audierant et viderant, sicut dictum est ad illos. Glorificant pastores et laudant Deum in omnibus quae audierant ab angelis, et viderant in Bethleem, sicut dictum est ad illos, id est, et in hoc glorificant quod non aliud venientes invenerant, quam dictum est ad illos; sive sicut dictum est ad illos, gloriam Deo laudesque referunt. Et hoc enim illis facere dictum est ab angelis, non quidem verbo imperantibus, sed formam suae devotionis offerentibus, cum Deo in excelsis gloriam unanimi exsultatione resonarent.
56 Nam et qui dicit: Evangelizo vobis gaudium magnum quod erit omni populo (Hic, supra), ad glorificandum utique Deum laudandumque provocat. Sed et magistri spiritalium gregum modo caeteris dormientibus contemplando coelestia subeunt, modo fidelium castra lustrando et probitatis exempla quaerendo circueunt, modo ad publicum pastoralis officii docendo redeunt, ut memoriam abundantiae suavitatis Dei, quam raptim licet intuendo gustaverant, praedicando proximis eructent [Psal. CXLIV].
57 Et postquam consummati sunt dies octo ut circumcideretur puer, vocatum est nomen eius Iesus, quod vocatum est ab angelo, priusquam in utero conciperetur. Ritus et religio circumcisionis a beato Abraham patriarcha sumpsit exordium. Qui cum positus adhuc in praeputio perfecte Deo credidisset, reputatumque ei esset ad iustitiam, signum accepit circumcisionis, signaculum iustitiae fidei, quae est in praeputio.
58 A quo etiam, ut die circumcisionis nomen parvulis aptaretur, exortum est. Quia et ipse cum testamentum a Deo circumcisionis acciperet, eadem prius die, cum sua coniuge nominis augmentum promeruit, ut qui eatenus Abram, id est pater excelsus vocabatur, deinceps ob meritum fidei Abraham, hoc est pater multarum gentium nuncuparetur; Sarai quoque, Sara diceretur.
59 Erat autem circumcisionis typus ac figura multiformis. Nam et signaculum (ut dictum est) iustitiae fidei Abrahae et semini eius, et indicium castigandi eos qui ad hoc semen hancque fidem pertinerent, ab omni inquinamento carnis et spiritus, et prophetiam nascituri de hoc semine Salvatoris, qui nos et in praesenti per baptismum ab omni mortiferae actionis pollutione mundaret, et in futuro per resurrectionem ab universa mortis ipsius corruptione, in perpetuum liberaret, et praecipue donum remissionis, quod solveret a peccato praevaricationis Adae, per hanc id temporis ministrari, eidem gratiae legisque latori complacuit.
60 Qui enim nunc dicit: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei [Ioan. III], ipse tunc dicebat: Masculus cuius praeputii caro circumcisa non fuerit, peribit anima illa de populo suo, quia pactum meum irritum fecit [Gen. XVII]. Non pactum utique circumcisionis, quod non infans qui discernere necdum valuit, sed maiores qui id servare noverant, poterant, debuerant, irritum fecerunt; verum pactum quod cum primo homine Deus iniit, quod omnis qui vel unius diei vitam gessit in terra praevaricasse convincitur, atque ideo remedio salutis aliquo opus habere non ignoratur.
61 Nam qui vel ante tempora circumcisionis, vel etiam post datam circumcisionem de exteris gentibus exstitere fideles, ut exemplar patientiae Iob et amici liberique illius, sive victimis hostiarum, se suosque ab originali peccato, seu certe sola fide salvabant, quia iustus ex fide vivit [Rom. I], et sine fide impossibile est placere Deo [Hebr. XI]. Verum his atque huiusmodi remediis egent qui de peccati traduce propagati in iniquitatibus concepti et in deliciis sunt nati.
62 Redemptor autem noster, qui ut peccata mundi tolleret, sine peccato venit in mundum, sicut suo baptismate nobis remedia procuravit, id est, nostris abluendis sceleribus aquarum quae subiit lavacra consecravit, ita etiam circumcisione quam suscepit, non sua quae nulla erant admissa purgavit, sed nostrae in se naturae vetustatem docuit innovandam, et nunc videlicet eam per se a vitiorum labe purgandam, et in novissima die significans ab ipsa multifariae mortalitatis ac mortis peste penitus esse restaurandam.
63 Unde congrue Iesus octava die circumcisus asseritur, quod non facile in Veteri Testamento de quoquam legimus actum, quamvis saepissime de omnibus iussum, absque solo duntaxat Isaac, qui quasi filius promissionis primus octava die circumcisionem accepisse perhibetur. Bene, inquam, Iesus octava die circumciditur. Quia videlicet utraque haec nostra quam praediximus, hoc est et moderna et futura, et Spiritus et carnis innovatio, et in eius resurrectione praefigurata, et in nostra est quandoque perficienda.
64 Siquidem de prima nostra resurrectione, quae interim vitae et fidei emendatione celebratur, Apostolus ait: Quicunque enim baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati sumus, ut quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus [Rom. VI]. De secunda autem quae in fine speratur, ita dicit: Si enim credimus quod Iesus mortuus est et resurrexit, ita et Deus eos qui dormierunt per Iesum, adducet cum eo [I Thess. IV]. Octavum autem numerum resurrectionis gloriae convenire pene omnibus claret.
65 Nam et Dominus octava die, hoc est post septimam Sabbati resurrexit, et ipsi post sex huius saeculi aetates et septimam Sabbati animarum, quae nunc interim in alia vita geritur, quasi octavo tempore surgemus, tunc verissime circumcisi, hoc est ab omnibus carnalis concupiscentiae vitiis et corruptionibus, in quibus maxime luxuria regnat, exspoliati, verissime praeputium incisi.
66 Quia sicut Dominus ait: Filii saeculi huius nubunt, et traduntur ad nuptias. Illi autem qui digni habebuntur saeculo illo, et resurrectione ex mortuis, neque nubent, neque ducent uxores; neque enim ultra mori poterunt, aequales enim angelis sunt, et filii sunt Dei, cum sint filii resurrectionis [Luc. XX].
67 Vocatum est, inquit, nomen eius Iesus, quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur. Iesus Salvator interpretatur, cuius nominis etiam fideles et electi quique, in utraque sua, de qua satis dictum est, circumcisione, participes existere gaudent, ut sicut a Christo Christiani, ita etiam a Salvatore salvati nuncupentur, nunc quidem spe salvi facti per fidem, tunc autem re ipsa per visionem gloriae quae est in Christo Iesu Domino nostro, quod illis a Deo vocabulum non solum priusquam in utero Ecclesiae per fidem conciperentur, sed etiam ante tempora saecularia vocatum est.
68 Cuius sacrosancti nominis non tantum etymologia, sed et ipse quem litteris comprehendit numerus, perpetuae nostrae salutis mysteria redolet. Sex quippe litteris, apud Graecos scribitur Ἰησοῦς, videlicet ι, et η, et σ, et ο, et υ, ς, quarum numeri sunt X, et VIII, et CC, et LXX, et CCCC, et CC, qui fiunt simul DCCCLXXXVIII. Qui profecto numerus, quia figurae resurrectionis adgaudeat, satis est supra tractatum.
69 Nam quod octo simpliciter posita, hoc et per eadem decem sive centum multiplicata significant. Vel certe perfectorum cumulatio numerorum firmitatis indicium esse credendum est. Possumus et ita dicere, quod nomen Salvatoris octo absoluta contineat, quia resurrectionis in se exemplum mortalibus octava die resurgendo praestiterit. Contineat et decuplata, quia decalogus legis, quomodo debeat impleri suae nos resurrectionis figuris, instituerit pariter et iuverit.
70 Ut quomodo ipse surgens a mortuis iam non moritur, mors illi ultra non dominabitur, ita et nos existimemus nos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo in Christo Iesu [Rom. VI]. Contineat etiam centies ducta, quia gloria suae resurrectionis ostensa, quae nos in futurum sequatur, retributio portenderit.
71 Centenarius namque numerus qui post tot in laeva cursum numerorum, primus dexteram petit, illius nimirum saeculi gaudiis figurandis aptissime congruit, quando novissima inimica destruetur mors [I Cor. XV], quando nos qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis qui resurrexerint, in nubibus obviam Domino in aera, et sic semper cum Domino erimus (Thess. IV). Unde pulchre in typum omnium electorum, primus promissionis filius et centenario patre natus ac circumcisus, et secundum Domini praedictum Isaac, quod risum sive gaudium sonat, est appellatus, illius per omnia temporis dexteram felicitatem praefigurans, de quo Dominus ait: Iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis [Ioan. XVI]. Verum quia de circumcisione sermo est, libet inquirere quare Moyses ipse qui legem circumcisionis et patribus a Deo datam et sibi toties inculcatam refert, toto ducatus sui tempore neminem circumcidi voluerit, praeter unum solummodo filium suum, quem mater arrepta petra acutissima, ne a Domino feriretur, circumcidit, sed omnes qui in eremo nati sunt a Iosue circumcidendos reliquerit, morem videlicet divinitus imperatum, quadringentis et sex annis observatum, et avita sibi successione contraditum, annis quadraginta continuis intermittens.
72 Nequaquam hoc frustra, sed magno mysterio factum crediderim. De quo, salvo maiorum intellectu, dicam breviter ipse quod sentio. Moyses circumcisionem praedicat, sed Iosue perficit, quia lex per Moysen data est, gratia autem et veritas per Iesum Christum facta est [Ioan. I]. Nihilque prodest littera iubens, nisi adfuerit gratia iuvans.
73 Moyse praedicante praeputium crescit, quia, sicut Apostolus ait, ex operibus legis non iustificabitur omnis caro coram illo. Per legem enim cognitio peccati [Rom. III]. Et alibi: Usque ad legem enim, peccatum erat in mundo. Peccatum autem non imputatur, cum lex non est [Rom. V]. Et iterum: Lex autem subintravit, ut abundaret delictum.
74 Nam concupiscientiam nesciebam, nisi lex diceret: Non concupisces. Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam [Rom. VII]. Sed Iosue populo in terram repromissionis inducto, praeputium quod Moyse vivente accreverat, cultris petrinis incidit. Quia ubi abundavit peccatum, superabundavit gratia [Rom. V]. Nam quare petrinis ad circumcidendum Iosue cultris utatur, intelligit qui legit, quia petra erat Christus [I Cor. X], et super hanc, inquit, petram aedificabo Ecclesiam meam [Matth. XVI]. Quod enim impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem, Deus Filium suum mittens in similitudine carnis peccati, et de peccato damnavit peccatum in carne, ut iustificatio legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum [Rom. VIII]. Haec autem Christi gratia, non solum Novi Testamenti fideles iustificat, verum quicunque in lege perfecti fuere, non ex operibus legis, sed eadem Christi in carne venturi gratia sunt salvi facti per fidem.
75 Et hos populus a Iosue circumcisus, illos Moysi filius designat, qui cum legis severitate coacti discerent Christi gratiam flagitare, quasi impendentem Domini gladium, petrae circumcisionem vitabant, Petro attestante qui de iugo legis loquens ait: Quod neque patres nostri, neque nos potuimus portare, sed per gratiam Domini Iesu credimus salvari, quemadmodum et illi [Act. XV]. Et Psalmista, qui quasi carcerali legis custodia conclusus, et viam evadendi nullam nisi in gratia Christi reperiens, exclamat: Dum anxiaretur cor meum, in petra exaltasti me.
76 Deduxisti me, quia factus es spes mea, turris fortitudinis a facie inimici [Psal. LX]. Nemo sane cum circumcisionem praedicari audierit, unius solum membri continentiam autumet imperari, quasi vel a fornicatione tutum, vel licito matrimonio temperanter utentem, vel virginitate gloriosum existere, absque aliarum virtutum adiectione sufficiat, et non omnium potius, quos corde vel corpore gestamus, sensuum castigationem praecipi.
77 Nam et Moyses mundissima Dei verba suscipiens, incircumcisum se labiis esse querebatur, et Stephanus Iudaeis non credentibus, Incircumcisi, inquit, cordibus et auribus, vos semper Spiritui sancto restitistis [Act. VII]. Ille itaque vera circumcisione mundatus est, qui obturat aures suas, ne audiat sanguinem [Isai. XXXIII], et claudit oculos ne videat malum, qui custodit vias suas ne delinquat in lingua sua [Psal. XXXVIII], et attendit sibi ne gravetur cor eius in crapula et ebrietate [Luc. XXI], qui, donec superest halitus in eo, et Spiritus Dei in naribus eius [Iob XXVII], non loquitur labiis iniquitatem [Ibid.], qui lavat inter innocentes manus suas [Psal. XXV], et ab omni via mala prohibet pedes suos [Psal. CXVIII], qui super omnia castigat corpus suum, et servituti subiicit [I Cor. IX], omnique custodia servat suum cor, quoniam ex ipso vita procedit [Prov. IV]. Ille vero post circumcisionem, Ierusalem allatus et Domino oblatus est, qui iuxta eum qui dicit: Declina a malo et fac bonum [I Petr. III], postquam desiit a peccatis, bonis coepit operibus abundare.
78 Qui dicere potest: Oculi mei semper ad Dominum, et circumibo altare tuum, Domine, ut audiam vocem laudis tuae [Psal. XXV]. Qui dicit: Christi bonus odor sumus Deo [II Cor. II], et, Levavi manus meas ad mandata tua, et converti pedes meos in testimonia tua [Psal. CXVIII]. Qui sive manducat, sive bibit, sive aliud quid agit, omnia in gloriam Dei facit [I Cor. X], et dicit: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua [Psal. CXVIII]; et ad extremum: Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum [Psal. LXXXIII]. Sed et ipsa bona actio sua quae in abscondito est, circumcisione non minus indiget, ut cum ieiuno, oro, eleemosynam facio, gloriam intrinsecus quaeram. Nam si in angulis platearum sto, faciem demolior, tuba ante me cano ut videar et lauder ab hominibus [Matth. VI], foris quidem circumcisus appareo, sed immundus in corde permanens, poenas insuper simulatae sanctitatis incurro.
79 In exemplum videlicet Sichimitarum qui cum patriarcharum circumcisionem viderentur imitari, quia non ob Domini testamentum, sed ob causam fecere luxuriae, non modo nil acquisiere mercedis, verum tertia die quando gravissimus vulnerum dolor est, inter suae civitatis periere ruinas. Tales namque obliti propheticae monitionis: Circumcidimini Domino, et auferte praeputia cordium vestrorum [Ierem. IV], ubi tempus resurrectionis ingruerit, evacuatis quibus confidebant virtutibus, in mortem mittentur aeternam. Quapropter et Apostolus absconditam in corde circisionem sedulo commendat, cuius laus non ex hominibus, sed ex Deo est [Rom. II].
80 Et postquam impleti sunt dies purgationis eius secundum legem Moysi, tulerunt illum in Ierusalem, ut sisterent eum Domino. Decretum quidem legis erat, parvulum post tricesimum tertium circumcisionis diem ad templum Domini deferri, darique hostiam pro eo; primogenitum autem masculum, sanctum Domino fieri.
81 Mystice, sicut diximus, insinuans neminem nisi circumcisum vitiis, dominicis dignum esse conspectibus, neminem nisi mortalitatis nexibus absolutum, supernae civitatis gaudia perfecte posse subire. Quia non habitavit, inquit, iuxta te malignus, neque permanebunt iniusti ante oculos tuos [Psal. V]. Et Apostolus: Caro et sanguis, regnum Dei non possidebunt, neque corruptio incorruptelam possidebit [I Cor. XV]. Verum si legis ipsius verba diligentius inspexeris, profecto reperies quia non solum Dominus incarnatus, quantum a peccati contagione, tantum a conditione legis fuerit liber, quam ob hoc magis suscipere dignatus est, ut et eam sanctam, iustam ac bonam esse probaret, et nos ab eius servitute ac timore, fidei gratia liberaret, sed etiam ipsa Dei genitrix sicut ab admistione virili, sic et a legali sit iure immunis.
82 Dicit enim Moyses: Mulier si suscepto semine peperit masculum, immunda erit septem diebus iuxta dies separationis menstruae, et die octava circumcidetur infantulus. Ipsa vero, triginta tribus diebus manebit in sanguine purificationis suae. Omne sanctum non tanget, nec ingredietur sanctuarium, donec impleantur dies purificationis suae etc. [Levit., XII], quae ad ritum parientis pertinentia sequuntur.
83 Nota ergo quod non omnis mulier pariens, sed ea quae suscepto semine pepererit, designatur immunda, rituque legis docetur esse mundanda, ad distinctionem videlicet illius, quae virgo concepit et peperit filium, et vocavit nomen eius Emmanuel, quod est interpretatum Nobiscum Deus [Isa. VI]. Non ergo filius qui cum homine Deus est, non mater quae Spiritu sancto operante peperit, victimis hostiarum quibus purgaretur indigebat, sed ut nos a legis vinculo solveremur, sicut Dominus Christus, ita et beata semper virgo Maria legi est sponte subiecta.
84 Sicut scriptum est in lege Domini: Quia omne masculinum adaperiens vulvam, sanctum Domino vocabitur. Quod dicit: Omne masculinum adaperiens vulvam, et hominis et pecoris primogenitum significat, quod utrumque sanctum Domino vocari, atque ideo sacerdotis esse praeceptum est. Ita duntaxat, ut pro hominis primogenito pretium acciperet, et omne animal immundum redimi faceret. Cuius (inquit) redemptio erit post unum mensem siclis argenti quinque [Levit. XXVII]. Ubi salvo subtiliore tractatu breviter intimandum, quod illa omnia primogenita, vel figura fuerint eius qui cum unigenitus esset Dei Filius, primogenitus fieri dignatus est omnis creaturae, vere et singulariter sanctus Domino, quia peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore eius [Isa. LIII], vel certe nostrae fuerint devotionis indicium, qui omnia bonae actionis initia, quae quasi corde gignimus, Domini gratiae deputare, male autem gesta redimere debeamus, dignos videlicet poenitentiae fructus pro singulis quinque corporis vel animae sensibus offerentes. Itaque quod ait, adaperiens vulvam, consuetae nativitatis more loquitur.
85 Non quod Dominus noster sacri ventris hospitium quod ingressus sanctificarat, egressus devirginasse credendus sit, iuxta haereticos qui dicunt beatam Mariam virginem usque ad partum non virginem esse post partum, sed iuxta fidem catholicam clauso virginis utero, quasi sponsus, suo processisse de thalamo. De quo pulchre Propheta: Et convertit me, inquit, ad viam portae sanctuarii exterioris, quae respiciebat ad orientem, et erat clausa, et dixit Dominus ad me: Porta haec clausa erit, non aperietur, et vir non transiet per eam, quoniam Dominus Deus Israel ingressus est per eam, eritque clausa principi, princeps in ea sedebit, ut comedat panem coram Domino [Ezech. XLIV]. Quamvis possit etiam mystice designari, nullum praeter Dominum Ecclesiae virginis uterum per aquam et Spiritum sanctum ad generandos Deo filios posse reserare, ideoque hunc masculum incomparabili dignitate Domino sanctum vocari.
86 Et ut darent hostiam, secundum quod dictum est in lege Domini, par turturum, aut duos pullos columbarum. Dictum est in lege, ut pro infante si masculus sit, ut praedixi, quadragesimo, si femina, octogesimo die nativitatis, agnus anniculus immaculatus in holocaustum, et turtur sive pullus columbinus offeretur pro peccato: Si autem non invenerit, inquit, manus eius, nec potuerit offerre agnum, sumet duos turtures, vel duos pullos columbae, unum in holocaustum, et alterum pro peccato [Levit. XII]. Dominus ergo Christus Iesus cum dives esset, pauper factus pro nobis, pauperem pro se hostiam voluit dari.
87 Ut videlicet una sua paupertate nos et hic divites in fide, et illic faceret haeredes regni, quod repromisit Deus diligentibus se. Moraliter autem, sive fortia quis opera, seu creaverit infirma, quae masculi ac feminae vocabulo distinguuntur, ut haec legitime Domino valeant consecrari, ovem necesse est innocentiae, et turturem pariter sive columbam compunctionis offerat.
88 Quia enim volucres hae pro cantu gemitus habent, non immerito lacrymas humilium designant, quibus plurimum in ipsis etiam bonis operibus indigemus. Quia et si bona esse quae agimus noverimus, qua tamen districtione a Domino examinanda, qua a nobis perseverantia sint consummanda, nescimus. Qui vero divitias virtutum non habendo, de quibus ad Corinthios Apostolus ait: Quia in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo et in omni scientia [I Cor. I], agnum vitae innocuae in actuum suorum grege non invenerit, duos saltem turtures, aut duos columbae pullos offerat, hoc est ad lacrymarum flagitanda suffragia confugiat.
89 Et bene duos, unum pro peccato, et alterum in holocaustum [Levit. XII]. Holocaustum namque totum incensum dicitur; quia duo sunt nimirum genera compunctionis. Deum namque sitiens anima prius timore compungitur, post amore. Prius enim sese lacrymis afficit, quia dum malorum suorum recolit, pro his perpeti supplicia aeterna pertimescit.
90 At vero cum longa moeroris anxietate fuerit formido consumpta, quaedam iam de praesumptione veniae securitas nascitur, et in amore coelestium gaudiorum animus inflammatur. Contemplatur etenim mens qui sint illi angelorum chori, quae ipsa societas beatorum spirituum, quae maiestas aeternae visionis Dei, et amplius plangit, quia a bonis perennibus deest, quam flebat prius cum mala aeterna metuebat.
91 Qui ergo prius flendo ne duceretur ad supplicium, turturem pro peccato offerebat, de altero facit holocaustum, cum postmodum flere amarissime incipit, quia differtur a regno. Columbam pro peccato offert, qui laborat in gemitu suo, lavat per singulas noctes lectum suum, hoc est per singulas pulsantis culpae tenebras opera sua bona, in quibus requiescere debeat, lacrymis abluere non cessat.
92 Columbarum pullos in holocaustum ferunt, qui patriae coelestis absentiam deflentes aiunt: Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus, dum recordaremur tui, Sion [Psal. CXXXVI]. Sicut enim columbae super fluenta residere delectantur, ut accipitris adventum umbrae cursu per aquas praevidere simul et evadere queant: sic profecto, sic animae pauperum spiritu fluctus saeculi mente transcendentes, quo plura in hac Babylone qua suis gemitibus pascuntur, maligni hostis exempla conspiciunt, eo crebriores ad aeterna sui desiderii pennas sustollunt.
93 Hoc sane inter turturis et columbae significantiam distat, quod columba quae gregatim conversari, volare, et gemere consuevit, activae vitae frequentiam demonstrat: De qua dicitur: Multitudinis autem credentium erat cor et anima una, nec quisquam eorum quae possidebat, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis communia omnia [Act. IV]. Turtur vero qui singularitate gaudet, adeo ut si coniugem casu perdiderit, solus exinde permaneat, speculativae vitae culmina denuntiat, quia et paucorum est ista virtus, et his singillatim attributa.
94 Solus Esaias Dominum exercituum videt, laudes Seraphim contemplatur, et quia male tacuerit, quasi turtur singularis ingemit. Moyses pavente procul populo solus ascendit ad Dominum, et ne idem populus feriatur, lacrymosis precibus impetrat. Solus fugientibus sociis, Daniel inter angelos remanet. Solus Ezechiel quadrigas Cherubim, et supernae civitatis aedificia celsa miratur.
95 Solus Paulus ad delicias paradisi, et visenda coeli tertii secreta raptatur. Item cum intrans cubiculum clauso ostio oro Patrem in abscondito, turturem offero. At cum eiusdem operis compares quaero, canendo cum Propheta: Venite, adoremus, et procidamus ante Deum, ploremus coram Domino qui fecit nos [Psal. XCIV], columbas ad altare deporto.
96 Et quia aeque utraque conditori accepta est hostia, consulte Lucas utrum turtures, an pulli columbarum pro Domino sint oblati, non dixit, ne unum alteri vivendi ordinem praeferret, sed utrumque sequendum, utrumque divinis cultibus doceret offerendum. Igitur quia de purgatione longior se sermo protraxit, quid ipse dierum purgationis numerus contineat mysterii, et quare idem in feminae genitricis purgatione geminari sit iussus in Levitico congruentius explanabitur.
97 Et ecce homo erat in Ierusalem, cui nomen Simeon, et homo iste iustus et timoratus, exspectans consolatiotionem Israel, et Spiritus sanctus erat in eo. Nato in carne Domino, non solum angeli de coelis, sed et omnis aetas mortalium, et uterque sexus testimonium reddit. Decebat enim omnium Salvatorem sicut venturum in carne, omnium toto saeculi tempore fidelium facto vel dicto praesagari, ita etiam venientem communi omnium laude praedicari, impleta prophetia quae dicit: Laudate Dominum de coelis [Psal. CXLVIII], etc., usque quo ait: Iuvenes et virgines, senes cum iunioribus laudent nomen Domini, quia exaltatum est nomen eius solius.
98 Confessio eius super coelum et terram. Iustus, inquit, et timoratus [Ibid.], quia difficile iustitia sine timore custoditur. Non illum dico timorem qui sub lege poenali temporalia bona sibi subtrahi perhorrescit, quem perfecta dilectio foras mittere consuevit, sed timorem Domini sanctum qui permanet in saeculum saeculi, quo iustus Deum suum quanto ardentius diligit, tanto solertius offendere cavet.
99 Et responsum acceperat a Spiritu sancto non visurum se mortem, nisi prius videret Christum Domini; et venit in Spiritu sancto in templum. Vide locutiones Scripturarum, mortem videri dixit. Quomodo videtur quibusve oculis, quae veniendo ipsos oculos claudit, ne aliquid videant? Sed videri mortem, experiri significat.
100 Multumque felix mortem videbit carnis, quicunque Christum Domini prius oculis cordis videre sategerit, conversationem habendo in coelesti Ierusalem, templi Dei limina frequentando, hoc est pia sanctorum in quibus Dominus inhabitat exempla sectando, suspirando cum Psalmista: Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae, ut videam voluntatem Domini [Psal. XXVI]. Sic enim et ipse verbum Dei in manibus accipere, et fidei charitatisque suae brachiis merebitur amplecti.
101 Quod autem ait: Et venit in Spiritu templum, significat eum eadem Spiritus gratia, qua olim venturum praecognoverat, etiam nunc venientem et iam iamque a se videndum cognovisse Salvatorem.
102 Et cum inducerent puerum Iesum parentes eius, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo, et ipse accepit eum in ulnas suas. Magna quidem Domini potentia, sed non minor claret humilitas, ut qui coelo terraque non capitur, grandaevi hominis gestetur totus in ulnis. Sed et tropice accipit Simeon Christum, veteranus infantem, ut doceat nos exuere veterem hominem qui corrumpitur cum actibus eius, et renovatos spiritu mentis nostrae induere eum, qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate et veritate [Ephes. IV], hoc est deponentes mendacium, loqui veritatem, et caetera quae ad novi hominis statum pertinent, ore, corde, et opere perficere.
103 Accipit senior iustus secundum legem et timoratus puerum Iesum in ulnas suas, ut significet iustitiam operum quae ex lege erat (Quis enim nesciat, opera per manus et brachia solere figurari?), humili quidem, sed salutari fidei Evangelicae gratia mutandam. Accipit senior infantem Christum, ut insinuet hoc saeculum quasi senio iam et longaeva aetate defessum, ad innocentiam et (ut ita dixerim) infantiam Christianae conversationis rediturum, et sicut aquilae iuventutem illius esse renovandam.
104 Et benedixit Deum, et dixit: Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace. Vides non solum Novi, sed et Veteris Testamenti iustos spe futurae vitae desiderium habuisse, dissolvi a corpore, imo pacis viam deputasse sarcinam deponere terrestrem, ut pote qui se in sinu Abrahae requiem non dubitarent habituros esse perpetuam.
105 Denique et Idithun, hoc est transilitor cupiditatum saecularium, postquam multa diu tacitus mundi mala contemplatus, interna secum cordis meditatione concaluit, tandem locutus in lingua sua, et quid intus egerit promens: Notum, inquit, mihi fac, Domine, finem meum, et numerum dierum meorum quis est, ut sciam quid desit mihi. Ecce veteres posuisti dies meos [Psal. XXXVIII]. Quibus absque dubio verbis aperit, quam maximum se praesentium calamitatum nacturum speret in fine solatium, quem tantisper advenire desiderat.
106 Quia viderunt oculi mei salutare tuum, quod parasti ante faciem omnium populorum. Beati oculi qui vident quae Simeon vidit: beati qui non viderunt, et crediderunt [Ioan. XX]. Illud ipsum, inquit, quod omnibus post modum gentibus, populis et linguis mente ac fide conspiciendum parasti, spe ac dilectione quaerendum praevidisti, ipse diu desideratum nunc et carnis et cordis oculis tuum salutare contemplor.
107 Lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tuae Israel. Lumen quidem utrique populo salutare Dei, id est, Christus a Deo patre paratur. Qui tantum gloria magis Israel, cui diu speratus, et ex quo praenuntiatius advenit, gentium vero dicitur esse revelatio, quarum mentis oculos profunda iam caecitate demersos, neque ulla spe adventus dominici erectos, ipse visitare, pariter revelare atque illustrare dignatus est.
108 Et bene revelatio gentium, Israelis gloriae praefertur, quia cum plenitudo gentium introierit, tunc omnis Israel salvus fiet. Quomodo et Psalmista cum diceret: Notum fecit Dominus salutare suam, ante conspectum gentium revelavit iustitiam suam [Psal. LXXXIX]; subiunxit atque ait: Memor fuit misericordiae suae Iacob, et veritatis suae domui Israel [Psal. XCVII].
109 Et erat pater eius et mater, mirantes super his quae dicebantur de illo, et benedixit illis Simeon. Patrem Salvatoris appellat Ioseph, non quod vere iuxta Photinianos pater fuerit eius, sed quo ad famam Mariae conservandam pater sit ab omnibus aestimatus. Neque enim oblitus Evangelista, quod eam de Spiritu sancto concepisse et virginem peperisse narrarit, sed opinionem vulgi exprimens, quae vera historiae lex est, patrem Ioseph nuncupat Christi.
110 Quamvis et eo modo pater illius valeat dici, quo et vir Mariae recte intelligitur sine commistione carnis, ipsa copulatione coniugii, multo videlicet coniunctius quam si esset aliunde adoptatus. Neque enim propterea non erat appellandus Ioseph pater Christi, quia nemo eum concumbendo genuerat, quandoquidem recte pater esset etiam eius, quem non ex sua coniuge procreatum alicubi adoptasset.
111 Et dixit ad Mariam matrem eius: Ecce positus est hic in ruinam et in resurrectionem multorum in Israel, et in signum cui contradicetur. Bene in resurrectionem quia lumen est, quia gloria plebis Israel, quia dicit: Ego sum resurrectio et vita: qui credit in me, etiamsi mortuus fuerit, vivet, et omnis qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum [Ioan. XI]. Quomodo autem in ruinam, nisi quia et lapis offensionis est, et petra scandali?
112 id est, ruinae his qui offendunt verbum, nec credunt. De quibus ipse dicit: Si non venissem et locutus eis fuissem, peccatum non haberent; nunc autem, excusationem non habent de peccato suo [Ioan. XXII]. Qui non in seipso tantum, sed in suis quoque praedicantibus in ruinam positus est, resurrectionemque multorum, testante Apostolo qui ait: Christi bonus odor sumus Deo in his qui salvi fiunt, et in his qui pereunt [II Cor. II]. Qui enim praedicante Apostolo verbum quod audit amando sequitur, bono odore resurgit et salvatur.
113 Qui odiendo insequitur, eodem ipso odore corruit et moritur. Signum autem cui contradicetur, fidem dominicae crucis accipe. De qua apostolo Paulo dicunt Iudaei: Nam de secta hac notum est nobis, quod ubique ei contradicitur [Act. XXVIII]. Et Apostolus ipse: Nos enim (inquit) praedicamus Iesum Christum crucifixum, Iudaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam [I Cor. I].
114 Et tuam ipsius animam pertransiet gladius. Nulla docet historia beatam Mariam ex hac vita gladii occisione migrasse, praesertim cum non anima, sed corpus ferro soleat interfici. Unde restat intelligi gladium illum de quo dicitur: Et gladius est in labiis eorum [Psal. LVIII], hoc est dolorem dominicae passionis, eius animam pertransisse.
115 Quae et si Christum ut pote Dei Filium sponte propria mori, mortemque ipsam non dubitaret esse devitaturum, ut sua tamen carne procreatum non sine doloris affectu potuit videre crucifigi. Nam et ferrum quod animam Ioseph pertransisse canitur, nullum melius quam dura tribulatio mentis intelligitur.
116 Ut revelentur ex multis cordibus cogitationes. Incertum erat quondam, qui Iudaeorum gratiam Christi, quam venturam utique noverant, recipere, qui autem respuere mallent. At eius nativitate audita, revelatis mox cordium cogitationibus Herodes rex turbatus est, et omnis Ierosolyma cum illo. Pastores cum timore et gaudio Deo laudem resonant, hominibus pacis nuntium pandunt.
117 Eius doctrina et virtute diffamata, alii ad eum quasi magistrum veritatis confluunt, alii ab eo quasi seductore refugiunt. Eius signo crucis erecto, hi quasi iuste morti dati blasphemantes irrident, illi quasi vitae auctorem mori acriter dolent. Sed et usque hodie, et usque ad consummationem saeculi praesentis Ecclesiae animam gladius durissimae tribulationis pertransire non cessat, cum signo fidei ab improbis contradici, cum audito Dei verbo multos cum Christo resurgere, sed plures a credulitate ruere gemebunda pertractat.
118 Cum revelatis multorum cordium cogitationibus, ubi optimum Evangelii sevit semen, ibi zizania vitiorum vel plus iusto praevalere, vel etiam, quod dictu grave est, sola germinare ac regnare conspicit.
119 Et erat Anna prophetissa, filia Phanuel de tribu Aser; haec processerat in diebus multis, etc. Iuxta historiam devotae conversationis, et venerandae pariter aetatis, dignaque per omnia quae Domino incarnato testimonium ferret, Anna fuisse docetur. Iuxta intellectum vero mysticum, quia Ecclesiam significat, quae in praesenti quasi sponsi Dominique sui est morte viduata, numerus etiam annorum viduitatis eius, tempus Ecclesiae designat, quo in corpore constituta, peregrinatur a Domino, magnaeque devotionis affectu coelestis templi limina servans, quotidianum illum Domini praestolatur adventum.
120 De quo dicit: Veniemus et mansionem apud eum faciemus [Ioan. XIV]. Septies quippe duodeni octoginta quatuor faciunt. Et septem quidem ad huius saeculi cursum, qui diebus septem volvitur. Duodecim vero ad perfectionem doctrinae apostolicae pertinent. Ideoque sive universalis Ecclesia, seu quaelibet anima fidelis quae totum vitae suae tempus apostolicis mancipare curat institutis, quasi septem per duodecim multiplicare, et typicis octoginta quatuor annis Domino servire laudatur.
121 Sicut etiam tempus septem annorum, quo cum viro suo manserat, dominicae incarnationis tempori decentissime congruit. Septenario namque (ut dixi) numero, perfectio solet temporis indicari. Sed ibi propter dominicae privilegium maiestatis quo in carne versatus docuit, simplex septem annorum est numerus expressus. Hic ob Apostolicae culmen dignitatis, septem anni per duodecim multiplicantur.
122 Arridet autem Ecclesiae myteriis quod Anna et gratia eius interpretatur, et filia est Phanuel, qui facies Dei dicitur, cum Psalmographo decantans: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine [Psal. IV]. Et de tribu Aser, hoc est beati, descendit, qui inter patriarchas duodecim ordine nascendi est octavus.
123 De quo numero quia Novo Testamento sit sacer, crebrius est inculcatum.
124 Et haec ipsa superveniens confitebatur Domino, et loquebatur de illo omnibus qui exspectabant redemptorem Ierusalem. [Prophetavit Simeon, prophetaverat copulata coniugio, prophetaverat virgo, debuit etiam vidua, ne aliqua aut professio deesset aut sexus. Et ideo Anna et stipendiis viduitatis et moribus talis inducitur, ut digna plane fuisse credatur, quae Redemptorem venisse omnium nuntiaret.
125 Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi sunt in Galilaeam, in civitatem suam Nazareth. Praetermisit hoc loco Lucas quae a Matthaeo satis exposita noverat, Dominum videlicet post haec, ne ab Herode necandus inveniretur, Aegyptum a parentibus esse delatum, defunctoque Herode sic demum in Galilaeam reversum, Nazareth civitatem suam inhabitare coepisse.
126 Solent enim evangelistae singuli sic omittere quaedam, quae vel ab aliis commemorata viderint, vel ab aliis commemoranda in spiritu praeviderint, ut continuata suae narrationis serie quasi nulla praetermisisse videantur. Quae tamen alterius evangelistae considerata scriptura, quo loco transilita fuerint, diligens lector inveniat.
127 Puer autem crescebat et confortabatur, plenus sapientia, et gratia Dei erat in illo. Notanda distinctio verborum, quia Dominus Iesus Christus in eo quod puer erat, id est, habitum humanae fragilitatis induerat, crescere et confortari habebat. In eo vero quod etiam verbum Dei et Deus aeternus erat, nec confortari indigebat, nec habebat augeri.
128 Unde rectissime plenus sapientia perhibetur et gratia. Sapientia quidem, quia in ipso habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter. Gratia autem, quia eidem mediator Dei et hominum, homini Iesu Christo magna gratia donatum est, ut ex quo homo fieri coepisset, perfectus esset et Deus. Cui simile est, quod Ioannes scribit, eum plenum gratia et veritate, eamdem ipse divinitatis excellentiam veritatis, quam Lucas sapientiae nomine commendans.
129 Et ibant parentes eius per omnes annos in Ierusalem, in die solemni Paschae. Vides hunc evangelistam inter animalia quatuor non frustra vitulo comparatum, qui, quasi hostiis deputatum animal, circa templum maxime et Ierosolyma narrationis suae diversatur incessu. Siquidem in principiis sacerdotem collocat ad aram orantem, populi multitudinem templi sistit in atriis, Mariam mox Domino concepto Ierosolyma mittit, domum Pontificis intromittit.
130 Ibi et Baptistam natum refert, et Dominum post nativitatem continuo cum hostia transfert. Eumdem illo singulis annis cum parentibus ducit, et duodenem in templo doctorum choris inserit. Ubi inter alia sapientibus stupenda dicit: Quia in his quae Patris mei sunt oportet me esse [Luc. II]. Et post caetera talia, laudantes Deum in templo discipulos in Evangelii sui fine concludit.
131 Et cum factus fuisset annorum duodecim, ascendentibus illis in Hierosolyma secundum consuetudinem diei festi, consummatisque diebus cum redirent, remansit puer Iesus in Ierusalem. Qui a nativitate, imo a conceptione humana manifestis miraculorum quia Deus sit, est approbatus indiciis, ipse etiam mox ubi tempus aetatis congruebat, utramque suam reverenter pandere coepit atque aperire substantiam, et quid videlicet Patri iuxta veritatem divinae maiestatis, et quid iuxta assumptionis humanae fragilitatem debeat matri.
132 Nec absque providentia duodenis prima suae fidei rudimenta revelabat, quae duodecim apostolorum ministerio cunctum erat revelanda et elucidanda per orbem. Possumus et hoc dicere, quia sicut septenario, sic et duodenario numero, qui multiplicatis inter se invicem septenarii partibus constat, vel rerum vel temporum universitas ac perfectio designetur. Atque ideo quo omnia loca vel tempora deceat occupari, recte a duodecimo numero iubar sumat exordium.
133 Non igitur otiose suorum perhibetur immemor exstitisse parentum, sed ut nos instruat, quia non solum antequam parentes ipsi, verum etiam antequam Abraham fieret ipse est, in civitate potius ac templo Dei, quasi paterno iure residere delectatur.
134 Et non cognoverunt parentes eius. Existimantes autem illum esse in comitatu, venerunt iter diei, et requirebant eum inter cognatos et notos, et non invenientes, regressi sunt in Ierusalem requirentes eum. Quaeret aliquis quomodo Dei Filius tanta parentum cura nutritus, his abeuntibus potuerit obliviscendo relinqui. Cui respondendum, quia filiis Israel moris fuerit, ut temporibus festis vel Ierosolyma confluentes, vel ad propria redeuntes, seorsum viri, seorsum autem feminae choros ducentes incederent, infantesque vel pueri, cum quolibet parente indifferenter ire potuerint. Ideoque beatam Mariam vel Ioseph vicissim putasse puerum Iesum, quem se comitari non cernebant, cum altero parente reversum.
135 Et factum est post triduum, invenerunt illum in templo, sedentem in medio doctorum, audientem illos, et interrogantem. Quasi fons sapientiae doctorum medius sedet, sed quasi exemplar humilitatis, audire prius et interrogare doctores, quam instruere quaerit indoctos. Ne etenim parvuli a senioribus erubescant discere, et ipse ob aetatis humanae congruentiam, hominibus auscultare non erubescit Deus.
136 Ne infirmus docere quis audeat, et ille puer doceri interrogando voluit, qui per divinitatis potentiam, verbum scientiae ipsis suis doctoribus ministravit.
137 Stupebant autem omnes qui eum audiebant, super prudentia et responsis eius, et videntes admirati sunt. Nota distinctionem verborum, et tuae salvationis ac fidei mysteria sedulus intuere. Stupebant qui eum audiebant, et videntes admirati sunt. Et eo amplius stupebant super prudentia responsionum, quo paucitatem videntes contemnebant annorum.
138 Divinam lingua sapientiam prodebat, sed infirmitatem aetas praetendebat humanam. Verum haec doctores Iudaeorum quasi nova stupeant, interque alta quae audiunt, et infirma quae vident, dubia admiratione turbentur: nos autem scientes hunc esse de quo olim Propheta gratulabundus exsultabat: Parvulus natus est nobis, filius datus est nobis, et vocabitur nomen eius, admirabilis, consiliarius, Deus fortis [Isa. IX]; nequaquam miremur eum qui sic parvulus factus est homo, ut nihilominus quod erat semper Deus ac fortis permaneret, modo divinitatis suae, modo humanitatis his quos erudire cupiebat indicia dedisse, sed digna fide, spe et charitate agamus illi gratias, quia qui magnus erat et laudabilis nimis, sed nos non cognoscebamus. Parvulus natus est nobis, ut crescendo et proficiendo inter parvulos, paulatim eos ad capessenda suae virtutis ac magnitudinis arcana proveheret.
139 Et dixit mater eius ad illum: Fili, quid fecisti nobis sic? Ecce pater tuus et ego dolentes, quaerebamus te. Et ait ad illos: Quid est quod me quaerebatis? nesciebatis quia in his quae Patris mei sunt, oportet me esse? Non Ioseph qui nihil in eius generatione praeter ministerium praestitit et affectum, unde et pro fideli ministerio et ab evangelista et ab ipsa Maria pater appellatur; vel ipse Christus suum negat esse parentem, sed simpliciter et aperte qui sit verus sibi pater, nobis pariter et illis insinuat.
140 Non quod eum quasi filium quaerunt, vituperat, sed quid ei potius cui aeternus est filius debeat, cogit oculos mentis attollere. Quia enim Deus et homo est, nunc excelsa deitatis, nunc infima praefert humanae fragilitatis. Quasi homo seniores interrogat, quasi Deus quae seniores et docti mirentur, respondet. Quasi Dei Filius in templo Dei commoratur, et quasi filius hominis cum parentibus quo iubent regreditur.
141 Et ipsi non intellexerunt verbum, quod locutus est ad illos. Et descendit cum illis, et venit Nazareth, et erat subditus illis. Quantum pietatis simul in Domino et humilitatis exemplum? Parentes eius non intelligunt verbum quod de sua divinitate loquitur ad illos, et tamen ipse humanae illorum erga eum sedulitatis non ingratus, quo praecipiunt descendit, et subditur illis.
142 Quid enim magister virtutis, nisi officium pietatis impleret? Quid inter nos aliud, quam quod a nobis agi vellet, ageret? Deferebat homini, deferebat ancillae. Ipsa enim dicit: Ecce ancilla Domini [Luc. I]. Deferebat simulato patri, deferebat Deo vero patri. Et utique matrem natus virginem conservarat et castam, utique a patre non voluntate, non opere, non tempore distabat.
143 Ut eius videlicet exemplis admoniti, quid parentibus debeamus, qui tanta pro nobis patiantur, agnoscamus. Solent autem dicere Ariani imperfectum esse filium, quia dixerit, Pater maior me est [Ioan. XIV]. Sed quid mirum si ex humana susceptione minorem se Patre asserit in coelo, ex qua subditus erat etiam parentibus in terra
144 Et mater eius conservabat omnia verba haec in corde suo. Sive quae intellexit, seu quae necdum intelligere verba Evangelii potuit, omnia suo pariter in corde quasi ruminanda, et diligentius scrutanda recondebat. Discamus ergo sanctae virginis in omnibus castitatem, quae non minus ore pudica quam corpore, argumenta fidei conservabat in corde.
145 Et si illa ante praecepta apostolica tacet, cur tu post apostolica praecepta magis cupis docere quam discere?
146 Et Iesus proficiebat sapientia, et aetate, et gratia apud Deum et homines. Hic locus Manichaeos pariter et Apollinaristas expugnat, ostendens Dominum veram carnem, veram habere et animam. Nam sicut carnis est aetate, sic est animae sapientia proficere et gratia. Quae tamen in sapientia nullatenus proficeret, si naturalem intelligentiam quae hominibus rationis causa concessa est, non haberet.
147 Non quia hoc susceptor Deus eguit, praesertim cum supra plenus sapientia puer fuisse describatur, sed quia hoc pro remedio nostrae salutis effectus piae susceptionis elegit, ut dum caro et anima rationalis a Deo suscipitur, utraque pariter salvaretur.
Beda Venerabilis HOME

csg85.40

Beda, In Lucae Evang. Expositio, 1, PRIMUM. <<<     >>> III.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 2

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik