Beda Venerabilis, In Lucae Evangelium Expositio, 0, EPISTOLA RESPONSORIA VENERABILIS BEDAE AD ACCAM EPISCOPUM.
1 | Domino beatissimo et nimium desiderantissimo Accae episcopo, Beda humilis presbyter, in Domino aeterno salutem. |
2 | Mira vere est, et vera mire, doctoris egregii sententia: quia charitas omnia credit, omnia sperat [I Cor. XIII]. Datis namque ad me epistolis ut aliqua tibi scribam, rogare te dicis, et inter rogandum, necdumque meae consensionis accepto responso, quaesitis adhuc opusculis quasi iam acquisitis ac perfecte consummatis, praefationis signaculum condis. |
3 | Nondum fundamine iacto, non allata saltem materia, ipse quasi completo iam tanti laboris aedificio, claves quibus introitus muniatur dirigis, ut pudeat non cito subire opus quod cito subeundum, citius explendum fides amica praesumat. Non haec certe alia quam indubitata mutui fiducia facit amoris, quae de amico pectore (ut dictum est) omnia duntaxat quae fieri possunt, credit, omnia sperat. |
4 | Unde et ego mox lectis tuae dulcissimae sanctitatis paginulis iniuncti me operis labori supposui, in quo (ut innumera monasticae servitutis retinacula praeteream) ipse mihi dictator simul notarius et librarius existerem. Aggregatisque hinc inde quasi insignissimis ac dignissimis tanti muneris artificibus, opusculis patrum, quid beatus Ambrosius, quid Augustinus, quid denique Gregorius vigilantissimus (iuxta suum nomen) nostrae gentis apostolus, quid Hieronymus sacrae interpres historiae, quid caeteri patres in Lucae verbis senserint, quid dixerint, diligentius inspicere sategi: mandatumque continuo schedulis ut iussisti, vel ipsis eorum syllabis, vel certe meis breviandi causa sermonibus, ut videbatur edidi. |
5 | Quorum quia operosum erat vocabula interserere per singula, et quid a quo auctore sit dictum, nominatim ostendere, commodum duxi eminus e latere primas nominum litteras imprimere, perque has viritim ubi cuiusque patrum incipiat, ubi sermo quem transtuli desinat, intimare, sollicitus per omnia, ne maiorum dicta furari, et haec quasi mea propria componere dicar. |
6 | Multumque obsecro, et per Dominum legentes obtestor, ut si qui forte nostra haec qualiacunque sunt opuscula transcriptione digna duxerint, memorata quoque nominum signa, ut in nostro exemplari reperiunt, affigere meminerint. Nonnulla etiam quae (ut verbis tuae sanctitatis loquar) mihi auctor lucis aperuit, proprii sudoris indicia ubi opportunum videbatur adnexui. |
7 | Qui in legis divinae meditatione etsi non (ut ipse scripsisti) dies noctesque pervigiles ducere sufficio, non parum tamen studii me in Scripturis impendisse non dubio, et ea solum quae mihi auctor lucis aperire dignatus est, non in hoc tantum opusculo, sed in omni prorsus lectione potuisse videre, id est recte sentiendo dignoscere. |
8 | Quod vero ais movere quosdam quare in Apocalypsi nova interpretatione Matthaeum leoni, Marcum homini assignarim, intueri debuerant quicunque illi sunt quos hoc movet, quod non in hoc mea nova, sed antiqua patrum explanatione traditum dixi. Neque enim mihi a meipso ita visum, sed ita a beato Augustino expositum fuisse memoravi, et paucis etiam unde hoc affirmaret adiunxi. Cuius non ab re est si ipsa quoque verba ponentes, quid de evangelistis vel typis eorum animalibus senserit ostendamus, quibus et illud nostrum opus ab iniusta vituperatione salvetur, et hoc praeposita tanti doctoris auctoritate firmetur. |
9 | Cum ergo multa pulchre et eximie de evangelistis in libro de consensu eorum primo praemisisset, iungit inter caetera dicens: Et quamvis singuli suum quemdam narrandi ordinem tenuisse videantur, non tamen unusquisque eorum velut alterius praecedentis ignarus voluisse scribere reperitur, vel ignorata praetermisisse quae scripsisse alius invenitur, sed sicut unicuique inspiratum est, non superfluam cooperationem sui laboris adiunxit. |
10 | Nam Matthaeus suscepisse intelligitur incarnationem Domini secundum stirpem regiam, et pleraque secundum hominum praesentem vitam facta et dicta eius. Marcus enim subsecutus tanquam pedissequus et breviator eius videtur. Cum solo quippe Ioanne nihil dixit, solus ipse perpauca, cum solo Luca pauciora, cum Matthaeo vero plurima pene totidem atque ipse verbis, sive cum solo sive cum caeteris consonante. |
11 | Lucas autem circa sacerdotalem Domini stirpem atque personam magis occupatus apparet. Nam et ad ipsum David non regium stemma secutus ascendit, sed per eos qui reges non fuerunt, exit ad Nathan filium David, qui nec ipse rex fuit. Non sicut Matthaeus, qui per Salomonem regem descendens caeteros etiam reges ex ordine persecutus est, servans in eis (de quo postea loquimur) mysticum numerum. |
12 | Dominus enim Iesus Christus, unus verus Rex et unus verus sacerdos, illud ad regendos nos, hoc ad expiandos, has duas personas apud patres singillatim commendatas, suam figuram egisse declaravit. Et paulo post: Secundum hominem quippe Christus (inquit) et rex et sacerdos effectus est. Cui dedit Deus sedem David patris sui, ut regni eius non esset finis, et esset ad interpellandum pro nobis mediator Dei et hominum homo Christus Iesus. |
13 | Non autem habuit tanquam breviatorem coniunctum Lucas, sicut Marcum Matthaeus, et hoc forte non sine aliquo sacramento, quia regum est non esse sine comitum obsequio. Unde ille qui regiam personam Christi narrandam susceperat, habuit sibi tanquam comitem adiunctum qui sua vestigia quodammodo sequeretur. Sacerdos autem, quoniam in sancta sanctorum solus intrabat, propterea Lucas (cuius circa sacerdotium Christi erat intentio) non habuit tanquam socium subsequentem, qui suam narrationem quodammodo breviaret. |
14 | Tres tamen isti Evangelistae in his rebus maxime diversati sunt, quas Christus per humanam carnem temporaliter gessit. Porro autem Ioannes ipsam maxime divinitatem Domini qua Patri est aequalis, intendit, eamque praecipue suo Evangelio quantum inter homines sufficere credidit, commendare curavit. Itaque longe a tribus istis superius fertur, ita ut hos videas quodammodo in terra cum Christo homine conversari, illum autem transcendisse nebulam qua tegitur omnis terra, et pervenisse ad liquidum coelum, unde acie mentis acutissima atque firmissima videret in principio Verbum Domini apud Deum, per quod facta sunt omnia, et ipsum agnosceret carnem factum ut habitaret in nobis. Item post aliquanta. |
15 | Unde mihi videntur, inquit, qui ex Apocalypsi illa quatuor animalia ad intelligendos quatuor evangelistas interpretati sunt, probabilius aliquid attendisse illi qui leonem in Matthaeo, hominem in Marco, vitulum in Luca, aquilam in Ioanne intellexerunt, quam illi qui hominem Matthaeo, aquilam Marco, leonem Ioanni tribuerunt. |
16 | De principiis enim librorum quamdam coniecturam capere voluerunt, non de tota intentione evangelistarum, quae magis fuerat perscrutanda. Multo enim congruentius ille qui regiam Christi personam maxime commendavit, per leonem significatus accipitur. Unde et in Apocalypsi cum ipsa tribu regia leo commemoratus est, ubi dictum: Vicit leo de tribu Iuda [Apoc. V]. Secundum Matthaeum enim et magi narrantur venisse ab Oriente ad regem quaerendum, et adorandum, qui eis per stellam, natus apparuit, et ipse rex Herodes regem Christum formidat infantem, atque ut eum possit occidere tot parvulos necat. |
17 | Quod autem per vitulum Lucas significatus sit propter maximam victimam sacerdotis, neutri dubitaverunt. Ibi enim a sacerdote Zacharia incipit sermo narrantis. Ibi cognatio Mariae et Elisabeth commemoratur. Ibi sacramenta primi sacerdotii in infante Christo impleta narrantur. Et quaecunque alia possunt diligenter adverti, quibus appareat Lucas intentionem circa personam sacerdotis habuisse. |
18 | Marcus vero, qui neque stirpem regiam, neque sacerdotalem, vel cognationem vel consecrationem narrare voluit, et tamen in eis versatus ostenditur quae homo Christus operatus est, tantum hominis figuram in illis quatuor animalibus significasse videtur. Haec autem animalia tria, sive leo, sive homo, sive vitulus, in terra gradiuntur. Unde isti tres evangelistae in his maxime occupati sunt, quae Christus in carne operatus est, et quae praecepta mortalis vitae exercendae carnem portantibus tradidit. |
19 | At vero Ioannes supra nubila infirmitatis humanae velut aquila volat, et lucem incommutabilis veritatis acutissimis atque firmissimis oculis cordis intuetur. Haec beati Augustini pauca de pluribus excerpta testimonia, ad repellendam querulorum calumniam epistolae praefationis inserui, quae et prisco nostro operi (ut dictum est) tutelam defensionis exhibeant, et praesenti signaculum non ignobile praefigant. |
20 | Orantem pro nobis sanctam paternitatem vestram, gratia superni adiutoris conservare, atque ad defensionem Ecclesiae suae sanctae semper corroborare dignetur. |