monumenta.ch > Beda Venerabilis > A
>>> Beda, In Lucae Evang. Expositio, pr., EPISTOLA RESPONSORIA VENERABILIS BEDAE AD ACCAM EPISCOPUM.

Beda Venerabilis, In Lucae Evangelium Expositio, 0, EPISTOLA ADHORTATORIA ACCAE EPISCOPI AD BEDAM PRESBYTERUM.

1 Reverendissimo in Christo fratri, et consacerdoti Bedae presbytero Acca, perpetuam in Domino salutem. Saepe quidem tuae sanctae fraternitati et absens scribendo, et colloquendo praesens suggessi, ut post expositionem Actuum apostolorum, in Evangelium quoque Lucae scribere digneris. Quod ipse hactenus verecunda excusatione differre, quam facere maluisti, attestando te duas maxime ob causas a tentando hoc opere deterritum: quia videlicet et ipsum opus arduum, et a sanctissimo ac doctissimo antistite Ambrosio sit praeoccupatum.
2 Nec te negotium vires tuas excedens suscipere ausum, imo nec opus fore ab ullo repeti, quod a summo ingenio constaret optime completum, et esse laboris superflui post fortissima tanti viri dicta, vel eadem aliter quasi compilatorem dicere, vel quasi minus doctum infirmiora velle subiicere. Teque multum timere, ne in reprehensionem studii veterum nova condere puteris, dicaturque tibi illud antiqui proverbii: In mare quid pisces, quid aquas in flumina mittas? Larga sed indignis munera funde locis.
3 Sed huius obiectioni tuae breviter respondeo quia, iuxta comicum: Nihil sit dictum, quod non sit dictum prius: et quod charitas omnia sustinet, nec sanctis unquam moris fuerit invicem invidere, invicem provocare, sed unumquemque in ornanda domo Domini pro viribus suis obtulisse quod potuerit. Neque enim, vel beatus papa Gregorius timuit ne offenderet Patres a quibus tot expositas Evangelii lectiones in suis ipse retractavit homiliis; vel Augustinus, aut quilibet alius Patrum antecedentium tractatorum intuitu, ne aut psalmos aut alia quae rogabatur, exponeret, aut quaecunque sibi videbatur, scriberet, manum metuendo retraxit. Quin etiam (ut idem Augustinus ait) ideo necesse est plures a pluribus fieri libros diverso stylo, sed non diversa fide, etiam de quaestionibus eisdem, ut ad plurimos res ipsa perveniat, ad alios sic, ad alios autem sic.
4 Sunt autem quaedam in expositione beati Ambrosii in Lucam, tam diserta simul et excelsa (quod tuam quoque sanctitatem vidisse non ambigo), ut a doctoribus solum intelligi queant, a rudibus vero fastidiosisve lectoribus (quales in praesenti aevo plures invenies) prae difficultate vel assequendi quae diserta sunt, vel capiendi quae alta, ne quaerenda quidem quasi se celsiora, nec quasi se fortiora putentur esse scrutanda.
5 Nec parum dedit iudicii doctissimus pater Augustinus, qui ad Paulinam Dei famulam de videndo Deo scribens, non aliis magis quam ex hoc opusculo sumptis beati Ambrosii testimoniis utendum putavit, et ea pariter non solum ponenda simpliciter, sed etiam exponenda iudicavit, adeo ut ex paucissimis memorati tractatoris sententiolis non parvum volumen retractando confecerit. Quod ideo commemorandum putavi, ut et tua sancta fraternitas, et legentes simul agnoscerent.
6 Volo enim completo a te per Dei auxilium opere quod postulo, hanc simul epistolam in capite praeponi, te non ob aliam quam condescensionis fraternae gratiam, in Lucam scribere rogatum, ut qui ob teneritudinem ingenii sublimia, vel difficilia intellectu capere nequeant, haec simpliciori stylo exposita facilius apprehendant. Ergo age, dilectissime, memorato operi sedulus insiste, beatum Lucam luculento sermone expone.
7 Et quia sanctus Ambrosius quaedam indiscussa praeteriit, quae illi quasi summae eruditionis viro plana nec quaesitu digna videbantur, haec quoque perspectis aliorum Patrum opusculis diligentius, vel tuis vel eorum dictis explanare curato. Credo etiam tuo vigilantissimo studio, qui in lege Dei meditanda dies noctesque ducis pervigiles, nonnullis in locis quae ab eis intermissa sunt, quid sentiri debeat, auctor lucis aperiet.
8 Iustum namque satis est et supernae pietatis atque aequitatis moderamini conveniens, ut qui, neglectis ad integrum mundi negotiis, aeternum verumque sapientiae lumen indefessa mente persequeris, et hic fructum intelligentiae purioris assequaris, et in futuro ipsum, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi, regem in decore suo, mundo corde contempleris. Intimandum sane tuae sanctitati credidi, quod movet quosdam quare in expositione Apocalypsis ubi ad quatuor animalia ventum est, nova interpretatione Matthaeum in leone, Marcum in homine designatum dixeris.
9 Cum nonnulli contra Matthaeum homini, quia quasi de Domino scribere incipiat, Marcum leoni, in quo vox in deserto rugientis audiatur, assignent. Rogoque in hoc opere plenius, quid tibi de his verius videatur insinues. Memorem nostri tuam sanctam fraternitatem, Deus dilectionis et pacis conservare, et ad consideranda suae legis mirabilia semper illustrare dignetur.
Beda Venerabilis HOME



>>> Beda, In Lucae Evang. Expositio, pr., EPISTOLA RESPONSORIA VENERABILIS BEDAE AD ACCAM EPISCOPUM.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > A

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik