1 | Virtutes quidem Domini nostri Iesu Christi factas esse in plebe Iudaeorum audivimus, et credimus, sed miracula quae nunc legebantur, requiramus. Erat, inquit evangelista, Iesus eiiciens daemonium, et illud erat mutum, et cum eiecisset daemonium, locutus est mutus, et admiratae sunt turbae. Homo iste mutus et caecus incredulos significat, omnesque malevolos, qui mandata Domini, nec operibus facta, nolunt ad imitandum videre, nec aure cordis ad intelligendum audire, qui vinculo infidelitatis et invidiae in lingua ligati, ut ipsa audita Dei mandata aliis invident dicere, et annuntiare contemnunt, sive qui idola muta et surda colunt, caeci et muti sunt, dicente Psalmista: Similes illis fiant, qui faciunt ea, et omnes, qui confidunt in eis [Psalm. CXIII]. Tria igitur signa simul in uno homine isto facta sunt: caecus illuminatur, et mutus loquitur, et possessus a daemone liberatur, quod et tunc quidem carnaliter factum est, sed et quotidie in sancta Ecclesia geritur, cum per sanctos praedicatores quis ab infidelitate convertitur ad fidem, ut expulso et abrenuntiato diabolo, cui ante servivit, ad fidei lumen redit, et ad agnitionem superni Creatoris venit, ac deinde laudem Dei iugiter ex seipso proferre non desinit, et aliis verbum veritatis, quantum valet, atque aeternae salutis gaudia annuntiare contendit. Quidam autem dixerunt: In Beelzebub principe daemoniorum eiicit daemones. Pharisaei, et omnes simul increduli, et perversi opera Dei calumniabantur. Quibus ipse Dominus alibi ait: Vae vobis qui clauditis regnum coelorum, nec ipsi intratis, nec alios per invidiam introire permittitis [Matth. XXIII]. Sequitur: Et alii tentantes signum de coelo quaerebant. Ipse autem, ut vidit cogitationes eorum, dixit: Omne regnum in se ipso divisum desolabitur, et domus supra domum cadit. Cogitationes hominum nemo novit, nisi solus Deus. Ideo ergo, quia Iudaei credere noluerunt in Dominum Iesum, nos ergo eum ex fide diligamus, et timeamus, quia per ipsum facta sunt omnia, et ipse cogitationes et corda omnium novit, et ipse reddet unicuique secundum opera sua. Ideoque non ad dicta Iudaeorum, sed cogitationibus eorum respondit, ut vel sic compellerentur potentia eius, quia dixerunt intra se, eum in Beelzebub, id est in potestate principis daemoniorum, non in potestate Dei, eiicere daemonia. Ostendit enim regnum suum individuum esse, qui ubique regnat, cuius regni non erit finis. Et ideo se in hunc mundum venisse, ut diaboli regnum destrueret, et portas regni coelestis omnibus credentibus, et per opera iustitiae intrare volentibus aperiret, et his, qui in eo spem suam figerent, aeternae salutis gaudia patefaceret. Eos autem qui in diabolo spem potius quam in eius misericordia ponerent, divisos esse a beatorum consortio, et ab aeternae vitae gaudio expulsos innotuit. Grave igitur scelus est opera Dei diabolicas credere virtutes. Ideoque, dilectissimi, nolite diabolo acquiescere seductori, sed potius Dei inhaerentes voluntati ponite in eo spem vestram, et ipse vos diriget in omni bono. In omnibus igitur angustiis et tribulationibus vestris, in omnibus pressuris quaecunque evenerint in hoc mundo, a Domino Deo omnipotente quaerite misericordiam et indulgentiam. Quaerite eius misericordiam fide recta, charitate sincera eum diligite, credentes, quidquid tribulationis acciderit, vel angustiae, hoc pro peccatis nostris maxime accidisse. Confitemini peccata vestra Deo, et sacerdotibus eius, et sanctis viris in Ecclesia, et agite poenitentiam de omnibus quae egistis, illicitis, eleemosynis abluite a vobis sordes animarum vestrarum, vociferate ad Dominum puro corde, fide sincera, et charitate perfecta, ponite spem vestram semper in misericordia eius, credentes quia quidquid ab eo fide recta et sincera petitis accipietis. Ipse statim paratus est sua misericordia in mensa omnibus se invocantibus, in veritate indulgentiam, et refrigerium praestare sempiternum. Nolite vanis daemoniorum seduci erroribus, toto corde diaboli machinamenta despicite. Si enim semel, aut bis, aut forte ter, quaterve nequitias quas diabolus in vos tentando conatur immittere, toto animo et tota fide contemnitis, et in eadem cautela semper vigilare contenditis, ita ipsum diabolum Deus a vestra infestatione dignabitur repellere, ut nunquam vos possit sua calliditate decipere. Nolite ergo seduci, fratres, nolite alibi auxilium quaerere, nisi ad Christum Dominum nostrum. Nolite ab eo recedere, et a vanis et inutilibus praecantatoribus, et a diabolicis auguriis quaerere remedia, quia quando aliqua necessitate, vel angustia, aut etiam tribulatione, vel infirmitate corporis, a Domino flagellamur, ad requiem, et ad remedium sempiternum vocamus. Et quomodo ad illum pervenire volumus, si ab illo flagella patienter atque humiliter non sustinemus? Quapropter sufferamus patienter eruditionem Patris coelestis, ut ad patriam pervenire mereamur regni aeterni. Haec, dilectissimi, ideo dicimus, ut ne quis ex vobis cum aegrotatur, vel alia quacunque pressura, vel tribulatione patitur, aliunde, nisi a Domino auxilia quaerat, vel desideret remedia, quia ipse solus et verus est medicus animarum nostrarum. Ideo ad illius toto corde et tota mente tendamus misericordiam, de illius semper in quibuslibet angustiis adiutorio praesumamus. Quia percutit, et medetur ipse vulneribus: inficit, et ipse sanitatem infert sempiternam, cui est honor et gloria per immortalia saecula saeculorum. Amen. |