monumenta.ch > Beda Venerabilis > 108
    >>> HOMILIA CIX.

Beda Venerabilis, Homiliae, 3, HOMILIA CVIII.

0 IOAN. II. In illo tempore: Prope erat Pascha Iudaeorum, et ascendit Hierosolymam Iesus, et invenit in templum vendentes oves, et boves, et columbas, et nummularios sedentes, et cum fecisset quasi flagellum de funiculis, omnes eiecit de templo, etc.
1 Praesentem sancti Evangelii lectionem, fratres charissimi, sollicita intentione oportet considerare, quia appropinquante Pascha Iudaeorum, Dominus ascendit Hierosolymam, nobis profecto dat exemplum, quanta animi vigilantia dominicis debeamus subiici imperiis, cum ipse Dei Filius eadem quae ex divinitatis auctoritate statuit, decreta custodivit. Ne enim putarent homines absque crebris orationum bonorumque actuum sacrificiis vel supplicia evadere, vel ad gaudia aeterna posse pertingere, ipse ad orandum, ad adorandum in Hierusalem, ad immolandumque Dei Filius ascendit, qui veniens Hierosolymam, quid ibi gesserit, audiamus: Et invenit in templo vendentes boves, et oves, et columbas, et nummularios sedentes, et cum fecisset quasi flagellum de funiculis, omnes eiecit de templo. Inter omnia signa quae fecit Iesus, hoc videtur esse maximum quod unus homo, et ipse in illo tempore contemptibilis, et in tantum vilis apud Iudaeos, ut postea crucifigerent, principibus eorum cernentibus, lucra sua destrui audiebat, potuitque unius flagelli verbere tantam eiicere multitudinem, et talia facere quae infinitus non potuisset facere exercitus. Igneus enim fulgor radiabat ex oculis eius, et divinitatis eius maiestas lucebat in facie, et ideo manum ei non audebant iniicere principes. Videbantur enim licite vendi in templo quae ad hoc emebantur ut in eodem templo offerrentur Domino; sed nolens ipse Dominus aliquid in domo sua terrenae negotiationis fieri, eiecit omnia ipsosque factores repulit. Quid ergo putamus, fratres mei, facere Dominum, si rixantes, si otiosis fabulis vacantes, vel aliquolibet scelere reperiret occupatos, qui hostias, quae sibi immolabantur, ementes in templo vidit, et eliminare festinavit? Haec omnia propter illos dicta et facta sunt qui ingrediuntur ecclesiam non solum intentione orandi negligenter, verum etiam ea pro quibus orare debuerunt, augent, cum vitiis, odiis, detractionibusque alios insequuntur, addentes videlicet peccata peccatis, nec timentes ex eo districti Iudicis examinatione damnari. Unde multum tremenda sunt haec, dilectissimi, digno expavescenda timore, sedulaque praecavendum industria, ne veniens Dominus, quando minime cogitamus, perversum quid in nobis, unde merito flagellari ac de ecclesia eiici debeamus, inveniat; et maxime in ecclesia, quae specialiter domus est orationis, timendum satis est ne nos aliud in ea, quam ipse diligit, agentes inveniat, et ipse se nobis, qualem non volumus, districtus redditor ostendat, ne nos in templo suo nummularios, id est terrenis rebus et concupiscentiis huius mundi servientes, et desideriis irretitos inveniat, ne inter sanctos positos aliquid ibidem propter vanam mundi gloriam operari, ne ficte bona et mala aperte facientes reperiens damnet, ne vendentes boves, id est verbum praedicationis, quod impendimus, non divino amore, sed aeterni quaestus intuitu audientibus impertire, ne vendentes oves, ut supra diximus, humanae laudis appetitu opera exercere, de quibus alibi Dominus dicit quia receperunt mercedem suam [Matth. VI], ne nos vendentes columbas inveniens damnet, id est acceptam Spiritus sancti gratiam non propter gratis, ut praeceptum est, sed propter pretium, impositionem quoque manuum, vel ordinationem cuiusquam, qua Spiritus sanctus accipitur, etsi non ad quaestum pecuniae, ad vulgi tamen favorem tribuere. Notandum est autem quia non soli venditores sunt columbarum, et domum Dei domum negotiationis facientes, qui sacros ordines largiendo pretium inquirunt, verum etiam hi qui gradum, vel gratiam in Ecclesia spiritalem, quam Domino largiente percipiunt, non simplici intentione, sed cuiuslibet causa humanae retributionis exercent. Quicunque ergo tales sunt, si nolunt, veniente Domino, de ecclesia auferri, auferant ista de suis actibus, ne faciant domum Dei domum negotiationis, unde iustam in futuro sentient vindictam. Sequitur: Recordati sunt vero discipuli eius, quia scriptum est: Zelus domus tuae comedit me. Zelo domus Patris Salvator eiecit impios de templo. Zelemus et nos, fratres charissimi, domum Dei, et quantum possumus, ne quid in ea pravum geratur, resistamus. Si viderimus fratrem, qui ad domum Dei pertinet, superbia tumidum, si detractionibus assuetum, si ebrietati servientem, si luxuria supplantatum, si iracundia turbidum, si alicuiquam vitio substratum, studeamus, in quantum facultas suppetit, castigare polluta, ac perversa corrigere, et si quid de talibus emendare nequimus, non sine acerrimo mentis sustinere dolore, et maxime in ipsa domo orationis, ubi corpus Domini consecratur, ubi angelorum sanctorum praesentia semper adesse non dubitatur, ne quid ineptum fiat, ne quid quod nostram fraternamve orationem impediat totis viribus abigamus. Sequitur: Responderunt ergo Iudaei, et dixerunt ei: Quod signum ostendis nobis, quia hoc facis? Respondit Iesus, et dixit eis: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. De quo templo diceret Evangelista post aperuit, videlicet de templo corporis sui, quod illi destruebant in morte, cum eum crucifigebant, sed ipse die tertio a mortuis excitavit. Quia ergo signum quaerebant a Domino, quare solita commercia proiiceret de templo, respondit, ideo secretissime impios exterminari de templo, quia ipsum templum significaverit templum corporis sui, in quo nulla fuerit macula peccati, neque immerito lapideum purgavit sceleribus templum, qui templum corporis sui, quod verum Dei fuerat templum, ab hominibus morte solutum, divinae suae Maiestatis potentia excitare posset a morte. Quia ergo iam prope est tempus quo solutionem eiusdem templi venerabilis, quae facta est a perfidis Iudaeis, et excitationem, quam ipse tertia die, sicut promisit, mirabiliter exhibuit, annua solemnitate celebrare desideramus, mundemus templa corporum et cordium nostrorum, ut Spiritus Dei habitare dignetur in cordibus nostris. Et iuxta quod Apostolus admonet, abiectis operibus tenebrarum, induamus nos arma lucis, sicut in die honeste ambulemus, non in comessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in contentione et aemulatione; sed induimini Dominum nostrum Iesum Christum, qui cum Patre, et Spiritu sancto vivit et regnat Deus ante omnia saecula saeculorum. Amen.
Beda Venerabilis HOME

bke47.119v

    >>> HOMILIA CIX.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 108