monumenta.ch > Beda Venerabilis > 106
Beda, Homiliae, 3, HOMILIA CV. IN DIE PALMARUM. <<<    

Beda Venerabilis, Homiliae, 3, HOMILIA CVI. IN DOMINICA DECIMA TERTIA POST TRINITATEM.

0 LUC. X, MATTH. XV. In illo tempore, dixit Iesus discipulis suis: Beati oculi qui vident quae vos videtis etc.
1 Non oculi scribarum et Pharisaeorum, qui corpus tantum Domini videre, sed illi beati oculi, qui eius possunt cognoscere sacramenta, de quibus dicitur: Et revelasti ea parvulis [Luc. X]. Beati oculi parvulorum, quibus et se et Patrem Filius revelare dignatur.
2 Dico enim vobis quod multi prophetae et reges voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt: et audire quae auditis, et non audierunt. Abraham exsultavit ut videret diem Christi, et vidit et gavisus est: Isaias quoque et Micheas et multi alii prophetae viderunt gloriam Domini, qui et propterea videntes sunt appellati. Sed hi omnes a longe aspicientes et salutantes, per speculum et in aenigmate viderunt. Apostoli autem in praesentia habentes Dominum, convescentesque ei, et quaecunque voluissent interrogando discentes, nequaquam per angelos aut varias visionum species opus habebant doceri. Quos vero Lucas multos prophetas et reges dicit, Matthaeus apertius prophetas et iustos appellat. Ipsi enim sunt reges magni, quia tentationum suarum motibus non consentiendo succumbere, sed regendo praeesse noverunt.
3 Et ecce quidam legis peritus surrexit tentans eum, et dicens: Magister, quid faciendo vitam aeternam possidebo? Legis peritus qui de vita aeterna Dominum tentans interrogat, occasionem, ut reor, tentandi de ipsis Domini sermonibus sumpsit, ubi ait: Gaudete autem quod nomina vestra scripta sunt in coelis [Luc. X]. Sed ipsa sua tentatione declarat quam vera sit illa Domini confessio qua Patri loquitur: Quod abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis.
4 At ille dixit ad eum: In lege quid scriptum est? quomodo legis? Ille respondens, dixit: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus viribus tuis, et ex omni mente tua, et proximum tuum sicut teipsum. Dum legis perito respondet, perfectum nobis Salvator iter vitae coelestis ostendit: cui primo de dilectione Dei et proximi legis scripta proponenti, dicit:
5 Recte respondisti: hoc fac, et vives. Deinde post inductam parabolam respondenti illum fuisse proximum vulnerato, qui fecit misericordiam in illum, adiicit: Vade, et tu fac similiter; id est, tali misericordiae studio proximum tuum necesse habentem, diligere et sustentare memento: apertissime declarans, solam esse dilectionem misericordiam, et ipsam non verbo tenus ostentatam, sed operis exsecutione probatam, quae perpetuam ducat ad vitam.
6 Ille autem, volens iustificare seipsum, dixit ad Iesum: Et quis est meus proximus? Quanta inanis gloriae dementia! legis peritus ob vulgi favorem captandum, quo sapienter respondisse iactaretur, primum se legis fatetur ignorare mandatum, vere iuxta Salvatoris sententiam, sapiens et prudens in lege, sed quia non humiliari cum parvulis Christi, sed seipsum iustificare desiderat, beatos oculos columbarum innocentiae lacte lotarum, quibus Christi arcana videre posset, accipere recusans. Cui profecto Dominus ita responsum temperavit suum, ut omnem qui misericordiam faceret, cuilibet proximum doceret: et tamen haec eadem parabola specialiter ipsum Dei Filium, qui nobis per humanitatem proximus fieri dignatus est, designaret. Neque enim ita proximum, quem sicut nos diligere iubemur, super Christo interpretari debemus, ut moralia mutuae fraternitatis instituta sub allegoriae regulis extenuare, et auferre conemur.
7 Suspiciens autem Iesus, dixit: Homo quidam ab Hierosolymis descendebat in Hiericho. Homo iste Adam intelligitur in genere humano: Hierusalem, civitas pacis illa coelestis, a cuius beatitudine lapsus in hanc mortalem miseramque vitam devenit: quam bene Hiericho, quae luna interpretatur, significat, variis videlicet defectuum laboribus erroribusque semper incertam.
8 Et incidit in latrones. Latrones diabolum et angelos eius intellige, in quos quia descendebat, incidit; nam nisi prius intus intumesceret, foris tentatus tam facile non caderet. Vera est enim satis sententia, quae dicit: Ante ruinam enim exaltatur cor [Prov. XVI].
9 Qui etiam despoliaverunt eum. Gloria videlicet immortalitatis et innocentiae veste privarunt. Haec est enim prima stola qua iuxta aliam parabolam luxuriosus filius per poenitentiam rediens ornatur, et qua protoplasti amissa cognoverunt esse se nudos, tunicasque pelliceas naturae mortalis induti sunt.
10 Et plagis impositis, abierunt semivivo relicto. Plagae peccata sunt, quibus naturae humanae integritatem violando, seminarium quoddam, ut ita dicam, angendae mortis fessis indidere visceribus. Abierunt autem non ab insidiis aliquatenus cessando, sed earumdem insidiarum fraudes occultando. Semivivum reliquerunt, quia beatitudinem vitae immortalis exuere, sed non sensum rationis abolere valuerunt. Ex qua enim parte sapere et cognoscere Deum potest, vivus est homo; ex qua vero peccatis contabescit, et miseria deficit, mortuus idem lethiferoque est vulnere foedatus.
11 Accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via, et viso illo praeterivit. Similiter et levita, cum esset secus locum et videret eum, transiit. Sacerdos et levita qui viso saucio transierunt, sacerdotium et ministerium Veteris Testamenti est, ubi per legis decreta mundi languentis vulnera monstrari tantum, non autem curari poterant, quia impossibile erat, ut Apostolus ait [Hebr. X], sanguine vitulorum et agnorum et hircorum auferri peccata.
12 Samaritanus autem quidam iter faciens, venit secus eum: et videns eum, misericordia motus est. Samaritanus, qui interpretatur custos, Dominum significat, cui rectissime Propheta, ne hos latrones posset incurrere, supplicat: Custodi me, inquiens, a laqueo quem statuerunt mihi, et a scandalis operantium iniquitatem [Psalm. CXL]. Qui propter nos homines, et propter nostram salutem descendens de coelo, vitae praesentis iter arripuit, et venit secus eum qui vulneribus tabescebat inflictis: id est, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo, compassionis nostrae susceptione finitimus, et misericordiae factus est collatione vicinus.
13 Et appropians alligavit vulnera eius, infundens oleum et vinum. Peccata quae in hominibus invenit, redarguendo cohibuit, spem veniae poenitentibus, terrorem poenae peccantibus incutiens. Alligat enim vulnera, dum praecipit, Poenitentiam agite; infundit oleum, dum addit, Appropinquabit enim regnum coelorum; infundit et vinum, dum dicit, Omnis arbor quae non facit fructum bonum excidetur, et in ignem mittetur [Matth. III].
14 Et imponens illum in iumentum suum, duxit in stabulum, et curam eius egit. Iumentum eius est caro, in qua ad nos venire dignatus est: in quo saucium imposuit, quia peccata nostra ipse portavit in corpore suo super lignum; et iuxta aliam parabolam inventam quae erraverat ovem, humeris suis impositam reportavit ad gregem. Itaque imponi iumento, est in ipsam incarnationem Christi credere, eiusque mysteriis initiari, simul et ab hostium incursione tutari. Stabulum autem est Ecclesia praesens, ubi reficiuntur viatores, de peregrinatione hac in aeternam patriam redeuntes. Et bene iumento impositum duxit in stabulum, quia nemo nisi baptizatus, nisi corpori Christi adunatus, Ecclesiam intrabit.
15 Et altera die protulit duos denarios, et dedit stabulario, et ait: Curam illius habe. Altera dies est post Domini resurrectionem. Nam et ante quidem per Evangelii sui gratiam illuminaverat his qui in tenebris et in umbra mortis sedebant, sed potior resurrectione celebrata perpetuae lucis splendor effulsit. Duo denarii sunt duo Testamenta, in quibus aeterni regis nomen et imago continetur. Finis enim legis Christus. Qui altera die prolati dantur stabulario, quia tunc aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas. Altera die stabularius denarios, quorum pretio vulneratum curaret, accepit, quia Spiritus sanctus ad veniens docuit apostolos omnem veritatem, qua gentibus erudiendis instare atque Evangelium praedicare sufficerent.
16 Et quodcunque supererogaveris, ego cum rediero reddam tibi. Supererogat stabularius quod in duobus denariis non accepit, cum dicit Apostolus: De virginibus autem praeceptum Domini non habeo, consilium autem do [I Cor. VII]. Itemque: Et Dominus ordinavit his qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere: sed non usi sumus hac potestate, ne quem virum gravaremus [I Cor. IX]. Cui rediens quod promiserat debitor reddet quia veniens in iudicio Dominus dicit: Quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam. Intra in gaudium Domini tui [Matth. XXIII].
17 Quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi qui incidit in latrones? At ille dixit: Qui fecit misericordiam in illum. Iuxta litteram manifesta est Domini sententia, nullum nobis amplius eo qui misereatur esse proximum, si Hierosolymitae civi non sacerdos, non levita ex eadem gente, imo in eadem urbe nati et nutriti, sed exterae gentis accola, quia magis misertus est, factus est proximus. Sacratiore autem intellectu, quoniam nemo magis proximus quam qui vulnera nostra curavit, diligamus eum, quasi Dominum Deum nostrum: diligamus quasi proximum: nihil enim tam proximum quam caput membris: diligamus etiam eum qui imitator est Christi. Hoc est enim quod sequitur:
18 Et ait illi Iesus: Vade et tu fac similiter. Id est, ut vere te proximum sicut teipsum diligere manifestes, quidquid vales in eius vel corporali vel spirituali necessitate sublevanda devotus operare. [Homilias tres quae sequuntur ex Anecdotis litterariis Amadusii excepimus. Editae vero fuerunt primum ex Codice ms. saeculi decimi tertii e bibliotheca congregationis Casinensis Florentiae a Petro Aloysio Gallettio Romano abbate Fontis Vivi, in agro Parmensi.] HOMILIA CVII. LUC. XV. In illo tempore, dixit Iesus discipulis suis parabolam hanc: Homo quidam habuit duos filios, et dixit adolescentior ex illis patri, Da mihi portionem substantiae quae me contingit, et divisit illis substantiam, etc.
19 Evangelica lectione, fratres charissimi, audistis duorum filiorum parabolam; sed homo iste, qui duos filios habuisse dicitur, Deus Pater intelligitur, duorum videlicet genitor populorum atque creator. Maior enim filius eos qui in unius Dei cultura permanent significat, minor eos qui in cultura idolorum Dominum deseruere. Et dixit adolescentior ex illis patri: Pater, da mihi portionem substantiae quae me contingit, et divisit illis substantiam, quam substantiam hic evangelicus pater dividit filio spirituali, nisi prudentiam, et intellectum, vel etiam libertatem arbitrii, quae verae et perpetuae sunt opes bene utenti ea? Dividit enim Deus Pater hanc filiis substantiam, quia in prima nativitate aequaliter cunctis ratio nascentibus datur, sed in subsequenti conversatione unusquisque plus aut minus hanc habere substantiam invenitur, dum hanc in semetipsis per malam voluntatem negligentes deserunt, diligentes autem custodiunt naturale rationis bonum. Alius enim memor et intelligens Domini creatoris esse ea quae ab eo sumpserat, ita ut sunt, Dei Patris esse credens, quasi paterna custodit. Alius autem a semetipso haec esse, et sua existimans, sicut propriae possessionis licentia dispensandis abutitur, et cito profligata facultate privatur, unde sequitur: Et non post multos dies congregatis omnibus, adolescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam, et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose. Qui addit longe non locum mutando, sed aversionem mentis expressit, quia quanto plus quisque in pravo opere deliquit, tanto a Dei gratia longius recedit. Et ita, qui obliviscitur Deum Creatorem suum, hic vere peregrinari a Deo dicitur, quia mala conversatio in saeculari desiderio non solum peregrinum, sed et alienum Deo hominem facit, sicut et hi qui peregrinos se faciunt, non cum concupiscentiis carnis et desideriis huius mundi a coelesti regno exsulantur. Hac ergo peregrinatione per magnam ignorantiam peregrinos nos fuisse sciens beatus Apostolus dicit: Vos, qui longe aliquando fuistis a Deo per incredulitatem, et malam conversationem vestram. nunc facti estis prope in sanguine Christi ab aeternae mortis erepti interitu [Ephes. II]. Nolite vos iterum terrenis inhaerendo desideriis elongari a Domino, cum adhuc estis prope verae fidei confessionem, perseverate in bonorum operum exhortatione, in voluntate adhaerentes ei omni tempore, quia ipse portionem haereditatis suae, id est gaudia vitae aeternae daturus est omnibus invocantibus eum in veritate, id est, qui in voluntate eius se custodire contendunt. Sequitur: Et postquam omnia dissipavit, facta est fames valida in regione illa, et ipse coepit egere. Et abiit, et adhaesit uni civium regionis illius, et misit illum in villam suam, ut pasceret porcos, et cupiebat implere ventrem suum de siliquis quas porci manducabant, et nemo illi dabat. Postquam ergo quis pro peccatis suis obliviscitur Domini sui praeceptis, et eius voluntati non famulatur, spiritualibus destituitur opibus, id est prudentia et intellectu, omnes ornatus animae consumit. Porcos pascere dicitur, hoc est sordidas et immundas in anima sua enutrire cogitationes, escas inutiles desiderare, quae nihil corpori proficiunt, id est carnales concupiscentias adimplere, quod est seductio et corruptio vitae, quae virtutem animae nullam praestant, sed totis penitus animam bonis privant eamque perimunt, quibus daemonia semper animas fidelium decipere atque seducere festinant. Talis igitur merito egere dicitur, quia omnium bonorum operum fructu et meritis est destitutus, de quo subditur: In se autem reversus dixit: Surgam, et ibo ad patrem meum, et dicam ei: Pater, peccavi in coelum, et coram te, iam non sum dignus vocari filius tuus, fac me sicut unum de mercenariis tuis. Quis ergo iste filius, qui in longinquam regionem peccando a Deo elongatus, tandem poenitentia motus, redit confitendo ad patrem, nisi Christianus, qui se libidine ac luxuria perdiderat, et elongavit a Deo, probrosis se actibus ac tota foeditate polluerat, et porcos pavit, id est daemoniorum se mancipavit servitio, qui cum se instinctu et misericordia Dei recognoscit omni bono destitutum, et undique inopia boni operis obsessum, revertitur ad indulgentiam patris, et se coram angelis Dei in coelo, et sanctis Dei peccasse, et se reum esse confitetur, imploratur misericordiam, ut indulgentiam recipiat peccatorum? Nos ergo, fratres charissimi, convertamur ad Dominum Deum nostrum, et agamus praeteritorum poenitentiam peccatorum. Nulla enim debemus desperatione deterreri, cum specialiter hanc parabolam in persona poenitentis videamus aptari, ipso Domino manifestius declarante, et dicente: Dico vobis, sic erit gaudium in coelis coram angelis Dei super uno peccatore poenitentiam agente [Luc. XV]. Dedit ergo Dominus poenitentibus viam egressionis, et eos qui a malis suis se ad pristina bona convertunt, destinavit in sorte iustorum. Igitur, charissimi, si quis inter nos gravium scelerum cogitatione maculatus sit, si quis sordidarum voluntatum sit peste pollutus, expandat misericordi Deo suae iniquitatis arcanum, aperiat internae praevaricationis opericulum. Nota quidem sunt Deo cuncta quae gerimus, quae etsi non dixerit lingua, non potest celare conscientia; Patet quippe ei omne quod clausum est, et oculis eius apertum est quidquid in cogitationibus nostris obstrusum videtur. Ergo cum omnia noverit, non quaerit pro ignorantia confessionem, sed pro misericordia desiderat confiteri, et non invenire. Haec igitur agnoscentes, dilectissimi, unusquisque serenum per officia confessionis instituat, causamque suam semetipso accusante componat, dictet in se sub brevitate sententiam, ut Christi iudicis possit vitare iracundiam; quisquis enim illum cupit habere misericordem, exerceat in se ipse censuram. Totum autem quod timemus fiat veniabile, si in vobis inventa fuerit haec plenitudo iustitiae. Ecce Dominus confessionis nostrae munus exspectat, et cum sit nota divinis oculis hominum conscientia, vult poenitenti ea, in qua est, lacrymis sacrificium confessionis offerre. Poenitentia, inquam, est, quae sub uno actu officia diversa complectitur. Hinc enim publicat confitentem, hinc reatum non denegat, unde crimen excusat. Hinc obiicit propria peccata peccanti, inde indulgentiam exhibet confitenti. O magnificum bonitatis divinae thesaurum! O singulare clementissimi Iudicis institutum! Cum apud saeculi Iudicem confessus statim dirigitur ad poenam, apud Dominum confitens mox pergit ad veniam, cui honor, et gloria in saecula saeculorum. Amen.
Beda Venerabilis HOME

bke47.119v

Beda, Homiliae, 3, HOMILIA CV. IN DIE PALMARUM. <<<    
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 106