0 | Cum appropinquasset Iesus Hierosolymam, et venisset Bethphage, ad montem Oliveti, tunc misit duos discipulos, etc. Intrante articulo suae passionis Christus venit Hierusalem, propter Adam qui descenderat a Ierusalem in Iericho, et inciderat in latrones: qui plagis impositis semivivus relictus, spoliatus a gratuitis, vulneratus in naturalibus, a Samaritano curatus est. Adam cecidit a Hierusalem in Iericho, id est, ab immortalitate in mortalitatem, quando per suggestionem Evae de pomo vetito spoliatus a gratuitis, id est, a virtutibus animae; et vulneratus in naturalibus, id est, in mente et ratione. Adam nos vendidit per gulam, sed non potuit reparare nos. Propter Adam ergo Samaritanus, id est, Christus venit Hierusalem, volens reparare nos. Terrenum quod ceciderat de manu eius. Iste est ille qui seipsum coxit in clibano passionis: panis vivus effectus, panis est angelorum. Hodie Christus Hierusalem per aureas portas intravit, et occurrerunt ei pueri Hebraeorum. Alii ramos iactabant in viam, alii vestimenta. Similiter fideles hodie debent venire in Hierusalem per aureas portas, et debent ramos portare, et vestimenta proiicere in viam. Per aureas portas intrant qui corporeos sensus, ne pro licitis carpant illicita, gladio circumcisionis castigant. Circumcidendi sunt oculi, ne videant vanitatem; circumcidendae sunt manus, ne operentur manus, quo Deus vel proximus offendatur: et sic de caeteris membris. Ipsa caro circumcidenda est, quae militat adversus animam. Ramos debent fideles portare, id est, bona opera, quia per bona opera praevenit misericordia iudicium. Opera misericordiae sunt, vestire nudos, colligere hospites, errantes revocare, visitare infirmos, consolari senes, coadunare parvulos, sepelire mortuos, quod invenitur in Tobia; ut testatur illud Evangelii: Venite, benedicti Patris mei [Matth. XXV, 34], et caetera. Debetis, charissimi, vestimenta in viam proiicere, id est, carnem mortificare; quia qui seminat in carne, de carne metet corruptionem: qui seminat in spiritu, de spiritu metet vitam aeternam. Debetis subtrahere ventri, et dare pauperibus: sic ieiunium vestrum erit ordinatum. Si haec feceritis hodie, estis Hierosolymis; sed si in peccato perseveretis, estis in Iericho. Sed ut perveniatis in Hierusalem, exoremus Dominum, quae construitur ex vivis lapidibus: quod ille nobis concedat qui vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen. |