0 | Misericordia et veritas obviaverunt sibi, etc. Fuit quidam paterfamilias, Rex potens, qui quatuor filias habuit, quarum una vocabatur Misericordia, altera Veritas, tertia Iustitia, quarta Pax; de quibus dictum est: Misericordia et Veritas, etc. Habebat etiam quemdam filium sapientissimum, cui nemo in omni sapientia poterat comparari: habebat etiam quemdam famulum servum, quem exaltaverat, quem multo honore ditaverat, ut pote quem ad imaginem et similitudinem suam fecerat, et nullo aliquo merito praecedente. Dominus vero, uti mos est huiusmodi sapientum dominorum, sapienter voluit mores cognoscere, et explorare, et fidem famuli sui, utrum esset fidelis erga se, necne: dedit ei leve mandatum dicens: Istud mandatum si custodieris, ampliori honore honoraberis; si non, pessima morte morieris. Famulus, sumpto mandato domini sui, haud mora, transgressus est illud mandatum. Quid plura? Quid verborum vos lacrymis demorabor? Deinde transgressio non tamen adfuit, sed causam transgressionis quaesivit famulus superbus, rigidus, contumeliosus, inflatus, totam culpam retorsit in dominum suum. Cum enim dixit: Mulier quam dedisti mihi sociam, ipsa me decepit, totam culpam impegit in Auctorem. Dominus non tam pro trangresso mandato, quam pro illata contumelia offensus, quatuor vocavit tortores saevissimos, uni illorum praecipiens ut eum incarceraret, alteri ut vivum decollaret, tertio ut eum iugularet, quarto, ut eum devoraret crudeli poena. Post haec cum se occasio offerret, hos quatuor tortores propriis nominibus insinuabo. Tortores isti sua saevitia studentes, arreptum miserum omnibus poenis afficere coeperunt. Has vero famuli poenas audiens una de filiabus regis, scilicet, Misericordia, veloci cursu currit ad carcerem, et introspiciens, vidensque famulum tortoribus mancipatum, poenis affectum, non potuit non misereri, quia misericordiae proprium est misereri. Laceratis ergo vestibus et complosis manibus, expansis per colla capillis, ululans et clamans recurrit ad patrem, et ingeniculata ante pedes paternos coepit simplici et gemebunda voce dicere: Heu! Pater charissime, nunquid ego sum filia tua Misericordia, et non tu diceris misericors? Si misericors es, famuli tui miserearis; et si famuli tui non misertus fueris, misericors non eris; si misericors non fueris, me Misericordiam non habebis. Taliter illa apud patrem argumentante, advenit soror eius Veritas, et cur Misericordia fleret, quaesivit a patre, cui pater: Ista, inquit, soror tua Misericordia vult ut ego miserear illius superbi transgressoris, cui poenam indixi. Veritas autem hoc audiens, admodum stomachata, torvisque oculis intuens patrem, sic ait: Nunquid ego sum filia Veritas? Nonne diceris verax esse? Nonne verum est, quod ei poenam iniunxisti, et per mortem tormenta promisisti? Si verax fueris, verum persequeris; si verum persecutus non fueris, verax non eris; si verax non fueris, Veritatem non habebis. Ecce misericordia et Veritas obviaverunt sibi. Has lites, contentiones, has rixas, has causas audierat tertia soror, scilicet, Iustitia, clamoribus earum accita coepit a Veritate causam quaerere, et Veritas [Supple. quae] non poterat nisi vera dicere, ait: Ista, inquit, soror nostra Misericordia, si soror dici debeat, quae nobis non consentit, vult ut pater noster misereatur illius superbi transgressoris; et Iustitia, inflato vultu versans inopinatum corde dolorem, sic ait ad patrem: Nunquid ego sum filia tua Iustitia? Non diceris esse iustus? Si iustus fueris, in transgressorem iustitiam exercebis; si iustitiam non exercueris, iustus non eris; si iustus non eris, me Iustitiam filiam non habebis. Ecce Veritas et Iustitia hinc et illinc, sola Misericordia et virgo madentes [sic]. Ultima coelicolum terras Astraea reliquit, scilicet, Pax fugit in regionem longinquam. Ubi enim est lis et contentio, ibi non est pax; et quanto maior est contentio, tanto maior pacis elongatio. Pace igitur amissa, et tribus filiabus in gravi dissensione positis, quid faceret, cui parti tutius cederet, difficillime definiebat. Si enim Misericordiae cederet, Veritatem et Iustitiam offenderet; si Veritati et Iustitiae cederet, Misericordiam filiam non haberet; et tamen necesse erat ut misericors esset, et iustus et pacificus et verax. Consilio ergo opus erat. Advocans igitur pater filium sapientissimum, super hoc negotio eum consuluit: cui filius: Committe mihi, pater, praesens negotium persequendum, et ego tibi de transgressore sumam vindictam, et quatuor filias tuas, reducta pace, tibi restituam. Cui pater ait: Magna sunt quae promittis, si vocem facta sequantur. Si dictis facta praestas, faciam quod hortaris. Suscepto igitur mandato regali, filius sumpsit secum Misericordiam sororem suam, et saliens in montibus, transiliens colles, pervenit ad carcerem, et respiciens per fenestras, aspiciens per cancellos, vidit famulum incarceratum, praesenti vita privatum, et devoratum, et a planta pedis ad verticem usque non erat in eo sanitas. Vidit illum iugulatum, quia per ipsum mors in mundum intravit. Vidit illum devoratum, quia ex quo homo moritur, vermibus esca datur. Et quia nunc se occasio obtulit, accipite nomina eorum quatuor tortorum. Primus qui eum incarceravit, carcer est exsilium praesentis vitae, de qua dictum est: Heu mihi! quia incolatus meus prolongatur. Secundus qui eum decollavit, miseria est mundi, quae nos omnes poenis et miseriis afficit; tertius qui eum iugulavit, mors est, quae nos omnes iugulat et occidit; quartus qui eum devoravit, vermis est, quia, sicut dixi, ex quo homo moritur, vermes ad corrodendum eum suscipiunt. Quatuor itaque tortores isti, videlicet, huius exsilii carcer, et miseria mundi, mors et vermis, a primo homine usque ad novissimum per totam successionem poenas primi transgressoris exigunt. Carcer vero nos detinet, id est, miseria mundi, quae nobis omnia mala infert. Mors nos iugulat, vermis nos rodit. Videns igitur filius his quatuor tortoribus famulum suum mancipatum, non potuit non misereri, quia Misericordiam comitem habuit, et introsiliens in carcerem mortis, mortem suam vicit, et alligato forti, eius vasa rapit, et spolia distribuit, et copiosa praeda, ascendens in altum, captivitatem duxit captivam, donaque dedit hominibus, et famulum duplicato honore in patriam reduxit induta stola immortalitatis. Hoc videns Misericordia, non habehat unde conquereretur, quia vidit famulum duplicato honore reversum, stola immortalitatis indutum. Veritas non inveniebat causas quaerelae, quia pater fuerat inventus verax. Iam omnes famulus poenas exsolverat. Iustitia similiter iam nihil conquerebatur, quia in transgressore fuerat iustitia, et sic qui perierat reinventus est. Videns igitur Pax sorores suas concordantes, reversa est, et eas pacificavit. Ecce Misericordia et Veritas obviaverunt sibi: Iustitia et Pax osculatae sunt. Sic igitur per mediatorem hominum et angelorum pacificatus et reconciliatus est homo, et ad ovile Dei ovis centesima reducta est: ad quod ovile nos perducat Iesus Christus, cui est honor et gloria in omne aevum. Amen. |