monumenta.ch > Beda Venerabilis > 103
Beda, Homiliae, 3, HOMILIA CII. AD QUAMLIBET DIEM. <<<     >>> HOMILIA CIV. AD QUAMLIBET DIEM.

Beda Venerabilis, Homiliae, 3, HOMILIA CIII. AD QUAMLIBET DIEM.

0 Fratres charissimi, tempus est transeundi de malo ad bonum, de tenebris ad lucem, de isto infidelissimo saeculo ad gaudia sempiterna, ut non comprehendat nos illa dies, in qua Dominus noster Iesus Christus adveniet ponere orbem terrae desertum, et peccatores aeternis cruciatibus mancipare, qui noluerunt agere poenitentiam de peccatis quae egerunt. In mendacio est magnum crimen, sicut ait Salomon: Os quod mentitur, occidit animam. Iracundia viri iustitiam Dei non operatur, et cupiditas. Unde dicit Apostolus: Radix omnium malorum est cupiditas, et superbia, per quam ille angelus apostata cecidit, qui initium viarum Dei, sicut legitur in prophetia, contempsit. Lucifer qui mane oriebatur, cecidit. Vitanda est superbia, quae valuit angelos decipere; quanto magis homines valebit decipere! Et invidia est nobis timenda, per quam diabolus primum hominem decepit, sicut scriptum est: Per invidiam crucifixus est Christus; et ideo qui invidet proximo, Christum crucifigit. Videte ut semper pavidi et solliciti exspectetis Iudicis adventum, ne nos imparatos inveniat, quia Apostolus ait: Dies Domini tanquam fur in nocte veniet. Vae illis quos inveniet dormientes in peccatis. Tunc namque congregabuntur, sicut legitur in Evangelio, ante eum omnes gentes, et congregabit oves, sicut pastor segregat oves suas ab hoedis: et statuet oves a dextris, haedos autem a sinistris. Tunc dicet rex his qui a dextris eius erunt: Venite, benedicti Patris mei, etc., ubi nullus dolor, nec tristitia erit, ubi vox non invenitur alia, nisi charitas et pax et laetitia sempiterna cum omnibus electis Dei, ubi nullum bonum deesse poterit. Tunc respondebunt iusti dicentes: Domine, cur tantam gloriam, et tanta bona praeparasti? Respondebit: Pro misericordia, pro fide, et pietate et veritate, et caetera. Domine, quando vidisti ista bona in nobis? Respondebit Dominus: Amen dico vobis, quod fecistis uni ex minimis meis fratribus, mihi fecistis, et quod fecistis in abscondito, ego palam vobis reddam. Tunc dicet Rex his qui erunt a sinistris eius: Ite, maledicti, in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis eius, ibi erit fletus et stridor dentium, et lacrymae oculorum; ubi mors optatur, et non datur; ubi vermes non moriuntur et ignis non exstinguetur; ubi nullum gaudium, sed tristitia; ubi nulla requies, nisi poena; ubi nullus auditus, nisi gemitus. Tunc respondebunt et ipsi dicentes: Domine, cur tantas poenas nobis praeparasti? Pro iniquitate et malignitate vestra, dicet Dominus. Itaque, fratres, rogo vos, ut qui in bonis operibus sunt, perseverent in omni opere bono; qui vero mali sunt, cito se corrigant, antequam illos mors subitanea inveniat. Dum ergo tempus habemus, operemur bonum ad omnes, et mala facere cessemus, ut ad vitam aeternam pervenire valeamus.
Beda Venerabilis HOME

bke47.119v