monumenta.ch > Beda Venerabilis > 101
Beda, Homiliae, 3, HOMILIA C . <<<     >>> HOMILIA CII. AD QUAMLIBET DIEM.

Beda Venerabilis, Homiliae, 3, HOMILIA CI. IN REVELATIONE SANCTI MICHAELIS.

0 Deus volens angelos honorari in terra ab hominibus, hanc occasionem, ut legimus, primam ostendit. Est autem quaedam civitas in Apulia quae dicitur Sipontus, in qua erat quidam dives, nomine Garganus, habens armenta multa boum et pecudum in monte vicino, qui dicitur Garganus. Erat autem quidam taurus nimis superbus, qui cum alii boves ad domum reverterentur, ille solus vagus remansit in monte: quadam vero die Dominus iratus, quia aliis revertentibus non revertebatur domum. Hic autem apprehendens [apprehendit] arcum et sagittas, volens eum occidere, sed voluntate Dei sagitta acuta rediit, et eum vulneravit a quo fuit missa. Quod videns Garganus, valde timuit, et propius accedere voluit, pergensque ad episcopum suum, narravit ei omnia quae acciderant. Tunc pontifex prudens instituit triduanum ieiunium populo, et orarent ut Dominus ostenderet eis quid esset, et quid significaret quod ille a telo suo fuerat vulneratus. Tertia vero nocte Michael archangelus apparuit pontifici, dicens ei: Scias quia voluntate Dei hoc factum est. Ego sum Michael princeps militiae coelestis, et locum illum iuxta quem taurus stabat, mihi consecravi, ut in eodem loco Christiani invocent auxilium, et sentiant. Vade ergo et tu et omnis populus ad speluncam iuxta quam stabat taurus, et intrate in eam, et videbitis altare, et super altare rubicundum pallium, ibi facite orationes vestras, et habete memoriam meam, et auxiliabor vobis. Audiens haec episcopus gavisus est valde, et mane cum populo ascendens in montem Garganum, intravit in speluncam, sicut angelus dixerat. Haec fuit prima causa quod memoria angelorum fuit in terra; ab hoc tempore usque in praesens sunt ecclesiae et festivitates eorum ad laudem Dei, qui vivit, etc.
Beda Venerabilis HOME

bke47.119v