monumenta.ch > Beda Venerabilis > 100
Beda, Homiliae, 3, HOMILIA XCIX. IN DIE CINERUM. <<<     >>> HOMILIA CI. IN REVELATIONE SANCTI MICHAELIS.

Beda Venerabilis, Homiliae, 3, HOMILIA C .

0 Dies Dominicus, dies electus est, in quo gaudent angeli. Interrogandum est quis primus rogavit ut animae haberent requiem in inferno, et respondendum est quia Paulus apostolus et Michael archangelus rogaverunt Dominum, quando ex inferno exierunt, quia Dominus voluit ut Paulus videret poenas inferni. Vidit autem portas arboreas, igneas, et peccatores cruciatos in illis arboribus: et alii pendebant per pedes, alii per manus, alii per capillos, alii per colla, alii per linguas, alii per brachia. Et iterum vidit fornacem ignis ardentem septem flammis, et multi puniebantur in ea, et septem plagae erant in circuitu fornacis. Prima nix, secunda glacies, tertia ignis, quarta sanguis, quinta serpentes, sexta fulgur, septima fetor. Et in ipsa fornace ponebantur animae peccatorum quae non egerunt poenitentiam in hoc saeculo: ibi cruciantur, et recipit unusquisque secundum opera sua. Alii flent, alii ululant, alii gemunt, alii ardent et desiderant habere requiem, sed non inveniunt, quia animae nunquam morientur. Timendus autem est nobis ille locus, in quo est dolor sempiternus, in quo gemitus, in quo tristitia sine gaudio, in quo abundantia lacrymarum propter cruciationem animarum, in quo rota ignea mille vicibus: in illo die ab angelo tartareo in unaquaque vice mille animae concremantur. Postea vidit flumen horribile, in quo multae bestiae diabolicae erant quasi pisces in medio maris, quae animas peccatorum devorant; et desuper illud flumen habetur pons, per quem transeunt animae iustae sine dubitatione, et animae peccatorum unaquaeque secundum meritum suum: ibi vidit Paulus multas animas peccatorum demersas, alteras usque ad genua, alteras usque ad umbilicum, alteras ad labia, alteras ad supercilia, et quotidie perenniter cruciantur. Et flevit Paulus, et suspirans interrogavit qui essent demersi ad genua; et dixit angelus: Hi sunt qui detrahunt alienis sermonibus: et qui ad umbilicum, hi sunt fornicatores et adulteri, qui non sunt reversi ad poenitentiam; qui vero ad labia, hi sunt qui intrantes ecclesiam, non audiunt verbum Domini: qui ad supercilia, hi sunt qui gaudent de malitia proximi sui. Et flens Paulus dixit: Vae his quibus praeparantur tantae poenae. Et vidit alium locum tenebrosum, plenum viris et mulieribus comedentibus linguas suas, et dixit ei angelus: Hi sunt feneratores pecuniarum, qui usuras recipiunt, et non sunt misericordes, propterea sunt in hac poena. Et vidit alium locum in quo erant puellae nigrae, habentes vestimenta nigra, indutae pannis et sulphure, et igne, et dracone, et serpentes et viperas circa colla habebant: et quatuor angeli increpantes eas, et habebant cornua ignea, et ibant in circuitu earum dicentes: Agnoscite quod egistis male. Et interrogavit Paulus quae essent; et ait angelus: Hae sunt quae non servaverunt castitatem ad nuptias, et quae maculaverunt se in parentibus suis, et necaverunt infantes suos, dantes eos bestiis in escam. Et post haec vidit viros ac mulieres super camelos, et multos fructus habebant ante illos, et non poterant sumere ab eis. Dixit itaque angelus Paulo: Hi sunt qui absolvunt ieiunium ante tempus. Et vidit in alio loco senem inter quatuor diabolos plorantem, et interrogavit Paulus quis hic esset; et angelus: Hic est negligens, qui non custodit legem Dei, sed avarus fuit et dolosus, et superbus, et ideo sustinebit poenas innumeras, usque in diem iudicii. Et flevit Paulus, et ait angelus ei: Paule, cur fles super humanum genus? nam videbis adhuc maiores poenas; et ostendit ei puteum signatum septem foribus, et dixit ei: Sta longius, ut possis sustinere fetorem; et aperuit os putei, et surrexit fetor magnus superans omnes poenas; et dixit ei angelus: Qui in hunc puteum mittuntur, nunquam de eis fiet conversio in conspectu Dei: et dixit ei Paulus: Qui sunt hi qui mittuntur in eum? Qui non credunt Christum Filium Dei venisse in carnem: et qui non baptizantur, non communicantur corpori Christi. Et vidit in alio loco viros ac mulieres, vermes ac serpentes comedentes eos, et erat anima super animam, quasi ovis in ovili: profunditasque illius loci, quasi exaltantur coeli a terra: et audivit gemitum suspirantium quasi tonitrum magnum, et post haec vidit inter coelum et terram animam peccatoris, ululantem inter septem diabolos, ducentes eam eo die exeuntem de corpore, et clamaverunt angeli contra eam dicentes: Vae tibi, misera anima, quid fecisti in terra, contempsisti mandata Dei, nec ulla bona fecisti opera, ideoque eris posita in tenebras exteriores, ubi erit fletus et stridor dentium. Post haec, in uno momento deduxerunt animam angeli de corpore ad coelum, et audivit vocem millium angelorum laetantium propter eam, et dicentium: O anima felicissima ac beata, laetare hodie, quia fecisti voluntatem Dei: et levaverunt eam ante Deum quia ipse elegit opera sua bona, et postea sanctus Michael eam collocavit in paradiso, ubi erant sancti, et clamaverunt cum magna laetitia contra animam iustam: et clamor factus est quasi coelum et terra moverentur; et clamaverunt peccatores qui erant in poenis, dicentes: Miserere nostri, Michael, et tu, Paule dilectissime Dei, intercede pro nobis ad Deum. Et ait angelus: Nunc flete, et flebimus vobiscum, et angeli nobiscum, ut forte misereatur Deus, et det aliquod refrigerium. Audientes autem haec qui erant in poenis, exclamaverunt voce magna, et Michael archangelus et Paulus, et millia millium angelorum: et auditus est sonus vocis eorum in quarto coelo dicentium: Miserere, Christe Fili hominis: et vidit Paulus coelum moveri, et Filium Dei descendentem de coelo, habentem diadema in capite suo. Rursus clamaverunt qui erant in inferno, una voce dicentes, Miserere nostri, Fili Excelsi. Et vox Filii audita est, dicens eis desuper: Ego pro vobis crucifixus fui, lancea perforatus, clavis fixus, felle et aceto potatus, pro vobis mortuus, ut vos viveretis: sed vos mendaces fuistis, avari, invidi, superbi, malefici, nec ullum bonum fecistis, nec poenitentiam accepistis, sed iniqui fuistis in omni vita vestra. Post haec se prostravit Michael et Paulus et angeli millia millium angelorum, orantes Dei Filium ut requiem haberent omnes qui erant in inferno. Et ait Dominus: Propter Michaelem ac Paulum et angelos meos, et maxime pro resurrectione mea concedo vobis requiem ab hora nona sabbati usque ad horam primam feriae secundae. Et ostiarius inferni, qui dicitur Cerberus, extulit caput suum super omnes qui erant in inferno, et contristatus est valde. Tunc laetati sunt omnes qui erant in poenis, clamantes una voce: Benedicimus te, fili David, qui dedisti nobis misericordiam. Nam plus prodest nobis remedium unius diei ac noctis, quam totum tempus vitae nostrae quod consumpsimus super terram. Et dixit angelus: Qui custodierit diem Dominicum, habebit partem cum angelis Dei. Et interrogavit Paulus ab angelo quot essent poenae in inferno? et dixit angelus, poenae sunt centum quadraginta quatuor millia, ac si essent centum viri eloquentes ab initio mundi, unusquisque habens quatuor linguas ferreas, non possent caeteras poenas inferni numerare. Nos autem, fratres charissimi, audientes tanta tormenta inferni, convertamur ad Dominum nostrum, ut cum angelis eius valeamus regnare.
Beda Venerabilis HOME

bke47.119v

Beda, Homiliae, 3, HOMILIA XCIX. IN DIE CINERUM. <<<     >>> HOMILIA CI. IN REVELATIONE SANCTI MICHAELIS.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 100