0 | Hodie, fratres charissimi, in pugnam contra diabolum intramus, et debemus illum vincere per totam Quadragesimam, et propter hoc imponimus hodie cineres super capita nostra. Antiqui milites cum debebant ire ad bellum, fortiter per septem dies equos suos pascebant levibus cibis, ut plus currere possent. In capite septem dierum ponebant cineres super capita sua, ut Deus omnipotens daret eis victoriam. Et nos, fratres charissimi, pascamus corpora nostra levibus cibis his diebus, ut veloces possimus esse contra antiquum hostem, et ut Deus det nobis victoriam de inimico nostro. Et in alia figura intelligitur quod recordari debemus nos de pulvere esse factos, et in pulverem reverti: sicut dixit Deus ad primum hominem, Terra es, et in terram ibis; et omnia quae sunt nobis transitoria, nobis vilescere debent, quia mundus transibit et concupiscentia sua. Et Iacobus apostolus nos docet, dicens: Fratres, nolite diligere mundum, quia qui eum diligit, non est charitas in eo. Et alia figura est quare hodie portamus cineres: Pater de coelis venit ad Ionam prophetam, et dixit ei: Vade in Niniven civitatem magnam, et praedica in ea quod nisi dimiserit idola quae adorat, in capite quadraginta dierum submergetur. Respondit Ionas: Domine mi, nescio civitatem; et Ionas fugit a facie Domini, et veniens ad mare intravit navem cum navigatoribus, qui volebant transire ad aliam provinciam; et factum est dum navigarent, orta est tempestas magna in mari, et navis coepit perire: et navigantes miserunt sortem, et cecidit super Ionam: et iactaverunt eum in mare, et cetus deglutivit eum, et portavit eum in ventre suo tribus diebus et tribus noctibus, donec venit in Niniven, et eum ibi evomuit. Ipse autem exiens de ore piscis, nesciebat ubi esset, et perdiderat omnes capillos propter piscis calorem, et quaesivit ab hominibus quae terra esset illa, et dixerunt quia Ninive est. Videns itaque Ionas voluntatem Dei, intravit civitatem, et praedicabat dicens: In capite quadraginta dierum Ninive subvertetur. Postquam rex audivit sermones Ionae, timore percussus surrexit de solio suo, et proiecit vestimentum regale, et vestivit se sacco, et conspersit se cinere, et praecepit ieiunium fieri per totam civitatem, ut neque homines neque pecora gustarent cibum per tres dies: et vidit Deus quod conversi sunt a via sua mala, et misertus est populi sui. Et nos, fratres, qui multum sumus in abyssum mersi propter peccata nostra, hodie aspergimus nos cinere, et ut Deus videat humilitatem nostram, et dimittat peccata nostra nobis, et habeat misericordiam, sicut habuit de Ninive. Propterea, fratres charissimi, hodie laboratis evomere peccata vestra, et nolite redire ad vomitum quasi canis qui cum plenus est vomit morticinam carnem, et iterum manducat: sed pugnemus cum diabolo his quadraginta diebus, ut in die resurrectionis cum Domino mereamur habere vitam aeternam. |