0 | Homo natus de muliere, brevi vivens tempore: et dum vivit, multas sustinet miserias, plus amore corporis quam animae. Sed anima non potest mori, sed cum exit de corpore, cito moritur corpus, et antequam exeat de corpore, magnum sustinet pavorem, quia videt ante se sanctum Michaelem, qui exspectat eam, et propter misera agmina timet exire. Vae illis animabus quas diabolus suscipit, et ligat sub laqueo, quia non possunt de eius laqueo evadere, non per eleemosynas et orationes fidelium. Legimus de sancto Machario quod una die dum perambulabat, pervenit in desertum locum in coemeterio Iudaeorum, et invenit caput Iudaei mortui, et postquam tetigit illud baculo, ait, Quid me volvis? Respondit sanctus Macharius: Dic mihi ubi sunt animae Iudaeorum? Respondit caput: Puteus est mirae profunditatis, quantum est a terra usque ad coelum, et in puteo est aqua frigida super omne frigus, et ignis calidior cunctis ignibus, et fetor intolerabilis, fames et sitis, et serpentes, et inter dolores istos stamus et cruciamur nos et multae animae Christianorum. Et ait sanctus Macharius: Dic mihi si habetis ullam requiem. Respondit caput: Quandiu tu sive alter ita bonus missas pro mortuis dicis, quantum durat missa, tantum sumus in requie. Et post haec Macharius lacrymans discessit, orans pro animabus. Et, charissimi, oremus Dominum nostrum Iesum Christum pro animabus omnium fidelium defunctorum, cum missis et psalmis, et orationibus, ieiuniis et eleemosynis, ut dimittat eis omnia peccata sua per suam misericordiam, tribuatque eis vitam aeternam: et nos dum vivimus, talia facere, et sic obedire suae iussioni studeamus, ut post hanc vitam mereamur ingredi in ianuas paradisi, quod nobis praestare dignetur Iesus Christus. |