0 | Fratres charissimi, dignum est ut audiatis qua de causa litaniae rogationum fuerant inventae. Tempore Mauricii imperatoris erat sanctus Gregorius archidiaconus Romae, et papa Pelagius; et in illo tempore tantae pluviae fuerunt, ut omnia flumina transcenderent terminos suos, ita ut Tiberis super muros Romae ascenderet. Aquae autem, quae ita exundarant, quidquid in silvis serpentum et scorpionum erat deportabant, et quidam magnus serpens in modum trabis venit per Tiberim, quem omnes Romani viderunt. At postquam coeperunt siccari flumina, ex ardore solis ascendit magnus fetor de cadaveribus serpentum, ut quicunque sentiebant fetorem veneni statim moriebantur. Et fuit magna mortalitas in urbe Roma, ita ut cum sero esset, et dominus cum uxore et filiis et omni familia iret dormitum, mane omnes ferebantur ad sepulturam; et insuper sagittae igneae descendebant de coelo, et percutiebant homines, et statim moriebantur. Et primum percussit Pelagium papam, et mortuus est; deinde multa millia tali morte mortua sunt. Erat ubique dolor et luctus, quia omni die et hora nihil aliud faciebant Romani, nisi mortuos sepeliebant. Elegerunt autem Gregorium, ut esset papa, et miserunt Constantinopolim, ut ita assentiret. Interea dum exspectabant praeceptum imperatoris, et mortalitas magna in civitate erat, vocavit omnem populum Romanum, et dixit eis ut agerent poenitentiam de malefactis, et invocarent misericordiam Dei; et statuit septem litanias, ut omnes irent simul ad sanctum Petrum. Prima litania omnium clericorum, secunda abbatum et monachorum, tertia sanctimonialium, quarta viduarum, quinta coniugatorum, sexta omnium puerorum, septima mulierum; et ita, secundum praeceptum Gregorii, venerunt ad secundum [Leg. sanctum] Petrum et omnes clamantes dixerunt: Kyrie eleison, sancte Petre, ora, etc., et subito ceciderunt in ecclesia mortui septuaginta, et tunc remansit mortalitas, et ieiunaverunt die illa in pane et aqua, et praecepit omni Ecclesiae agere hunc diem dicens. Quicunque hunc diem celebraverit, non morietur in illo anno morte subitanea. Post multum tempus fuit magna mortalitas in civitate Viennensi. Erat autem episcopus civitatis nomine Mamercus, vir sanctus et bonus, et cum faceret baptisterium in vigilia paschae, subito descendit ignis de coelo, et incendit ecclesiam, et medietatem civitatis: et mortalitas hominum ex una parte erat, ex altera ignis, qui incendebat omnes villas et castella. Et leones et lupi intrabant vicos, et devorabant homines. Tunc instituit sanctus Mamercus tres dies rogationum, ut omnis populus qui erat auxilium et misericordiam a Deo peteret, et ut eos defenderet a morte subitanea: et nos precemur omnes sanctos ut pro nobis intercedant ad Deum, ut dignetur nobis dare remissionem peccatorum, et custodiat corpora et animas nostras, qui vivit et regnat, cum Patre et Spiritu sancto, per omnia saecula saeculorum. Amen. |