0 | Notandum est, fratres charissimi, qua de causa celebretur festivitas sancti Petri a vinculis, scilicet, Kalendis Augusti. Hoc enim a quibusdam asseritur. Dux Romanorum, nomine Quirinus, habebat filiam gutturosam, nomine Balbinam, habebatque dux ille beatum Alexandrum papam in carcere clausum propter Christianae fidei confessionem; ipsa vero puella pergebat saepissime ad carcerem, ubi beatus Alexander catenis tenebatur ligatus, et osculabatur quotidie catenas quibus ligatus erat, ob gratiam recuperandae sanitatis. Cui beatus Alexander dixit: Noli, filia, osculari has catenas, sed quaere catenas quibus beatus Petrus ab Herode Ierusalem vinctus fuit, et osculare illas, et recipies sanitatem. Quae puella audiens, narravit patri suo, sicut audivit a praefato papa. Quod audiens pater puellae misit Hierosolymam nuntios, qui perquirerent carcerem ubi apostolus fuerat ligatus, et inde secum afferrent catenas, et ita factum est: quas ablatas praefata puella deosculans, illico recepit sanitatem, sicque beatus Alexander exiens de carcere constituit hanc celebrari festivitatem, Kalendis Augusti, in honorem sancti Petri, et eius nomine aedificavit ecclesiam, quae dicitur Avincula, in qua catenae eius deosculabantur a populo devoto. Merito beati Petri apostoli principis apostolorum nostris infirmitatibus plura sanitatum beneficia praestantur, largiente Domino. |