monumenta.ch > Beda Venerabilis > 95
Beda, Homiliae, 3, HOMILIA XCIV. DE SANCTO PETRO ET PAULO. <<<     >>> HOMILIA XCVI. DE VINCULIS SANCTI PETRI.

Beda Venerabilis, Homiliae, 3, HOMILIA XCV. DE NATIVITATE DOMINI.

0 Apparuit benignitas et humanitas Salvatoris nostri Dei, etc. Benignitas Domini nostri apparuit, cum mundum per assumptam humanitatem redimere venit, quod factum est ad similitudinem roris vel pluviae, quia sicut lana recipit rorem vel pluviam, et emittit sine corruptione sui, ita et virgo Maria recepit Christum in se, et emisit integritate virginitatis servata. Unde dictum est: Descendet sicut pluvia in vellus, et sicut stilla stillavit super terram. Et alibi: Aperiatur terra, id est, virgo Maria, et germinet Salvatorem, id est, Dominum nostrum Iesum Christum. Virgo fuit ante partum, et in partu, et post partum, ad similitudinem bonae terrae, quae emittit spicam ex se. In spica sunt quatuor: palea, culmus, arista et granum, quae in Christo bene demonstrantur. Palea fuit in Christo passibilitas, id est, eius mortalitas, culmus est integritas humanae carnis, arista eius sanctissima anima. Granum dicitur esse puritas divinitatis; et sicut ex grano efficitur homo exterior, ita ex divinitate Christus homo spiritualis reficitur. Cuius Christi Nativitas hodie, fratres charissimi, celebratur, ut per eius mysterium et dignam eius participationem a potestate diaboli liberemur. Sed notandum est quod tres missae hodie celebrantur, prima in nocte, secunda in crepusculo, tertia in clara die. Istae tres missae celebrantur propter tria tempora quae fuerunt in hoc saeculo: primum tempus ante legem, secundum sub lege, tertium gratiae. Prima missa cantatur pro illis in obscura nocte, qui fuerunt in primo tempore in omni obscuritate saeculi sine cognitione Dei; secunda cantatur in crepusculo pro illis qui fuerunt in secundo tempore, qui per legem datam et prophetas habuerunt Dei cognitionem, sed non plenariam; tertia cantatur in clara die pro illis qui sunt in novo tempore, quibus plenaria cognitio Dei facta est. Vel tres missae celebrantur propter tres virtutes, scilicet, spem, fidem, charitatem. Sed ut digne hanc festivitatem celebrare possimus, ille nobis suam gratiam praestare dignetur, qui cum Patre et Filio regnat per omnia saecula saeculorum. Amen.
Beda Venerabilis HOME

bke47.119v