monumenta.ch > Beda Venerabilis > 94
Beda, Homiliae, 3, HOMILIA XCIII. DE INVENTIONE SANCTAE CRUCIS. <<<     >>> HOMILIA XCV. DE NATIVITATE DOMINI.

Beda Venerabilis, Homiliae, 3, HOMILIA XCIV. DE SANCTO PETRO ET PAULO.

0 Felix per omnes festum mundi cardines apostolorum Petri et Pauli sacratissimi praepollet alacriter, quos Christo almo consecravit sanguine, Ecclesiarum deputavit principes. Fratres charissimi, legimus quod festivitas apostolorum Petri et Pauli per quatuor partes mundi declaratur, id est, ab Oriente usque in Occidentem, a Septentrione usque in Meridiem, quia hos apostolos constituit principes totius mundi, et doctores Ecclesiarum, quorum alter hodie pro Deo fuit decollatus, scilicet, sanctus Paulus; alter crucifixus, scilicet, sanctus Petrus. Isti sunt duae olivae coram Domino, etc. Hoc dicit quod apostoli qui hunc diem per sanguinem suum sibi consecraverunt, sunt floridi ante Deum, et suaviter olentes ut duae pulchrae olivae; et ideo sunt aequati ad olivas, quia de olivis factum est oleum, quod significat in sancta Ecclesia charitatem et misericordiam, quibus virtutibus isti pleni exstiterant: propter hoc dicit Scriptura quod hi duo fiunt olivae ante Deum, et praeclara duo luminaria et duo candelabra luce splendentia. Unde Dominus in Evangelio: Vos estis lux mundi, et sanctus Augustinus: 'Exueret Deus in tetra caligine mundum, doctrinae ascendit lumen apostolicae.' Isti apostoli solvunt et ligant vincula nostrorum apostolorum. Unde Scriptura dicit quod sicut homo missus in carcere, ita stringitur peccator diaboli ligaminibus, et ad infernum ducitur. Istis apostolis dedit Dominus potestatem ligandi ac solvendi. Si volumus illis ostendere nostra ligamina, et confiteri sacerdotibus peccata, tunc isti absolvunt nos a peccatis. Unde scriptum est: Accipite Spiritum sanctum; quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta sunt. Sed solo Petro dedit claves paradisi, quia nullus paradisum intrabit, si illam legem quam docuit, tenere contempserint. Ne forte nobis taedium incurrat, praetermittendum est de sancto Paulo et de Petro dicendum. In tempore illorum erat quidam perversus Romae, nomine Simon magus, qui fuerat Christianus per deprecationem apostolorum; sed postea diabolus cor eius intravit, et cogitare eum fecit, quomodo posset emere de apostolis illam virtutem, qua posset facere miracula sicut illi. Sanctus Petrus respondit ei, hoc audiens, quod illa virtus erat de Deo, quam illi habebant, nec homo posset emere, vel vendere, et homines qui illam emere putant, facti sunt maledicti et separati a Deo. Maledictio ista primum super Simonem magum venit, et super illos qui honorem sanctae Ecclesiae vendunt et emunt. In alio die Simon magus renuit Christianitatem, et adoravit idolum, et apostata factus est, id est, retrotractus. Iste inimicus Dei tantam virtutem ex parte diaboli habuit, quod per incantationes suas faciebat quae volebat. Etenim imperator tam amabat eum, quod dicebat eum defendere Romam ab omni malo, nec aliquid faciebat sine eius consilio. Sed quadam die Simon magus et Petrus contendebant coram imperatore de multis rebus, et Simon super omnia erat victus; et dum vidit quod non posset vincere Petrum, iratus, dixit imperatori quod sibi erat contrarius Petrus, nec magis vellet stare in terra, sed ascendere in coelum, omni plebe vidente. Imperator autem audiens promisit illi, si ascenderet, illa hora occideret apostolos. Placuit hic sermo Simoni, et ait Petro se velle altera die ascendere in coelum. Nocte vero illa viri ac mulieres qui erant Christiani in civitate venerunt ad sanctum, rogantes ut pro amore Dei clam exiret de civitate, et fugeret alibi. Non enim habebant opus ut tam cito moreretur, sciebant tamen illum pro Deo velle mori; sed nullum habebant pastorem, nec talem consiliatorem. Sanctus Petrus propter amorem illorum, non propter metum, exivit clam de civitate solus, et dum venit ad portam, obviavit Domino, et ait: Domine, quo vadis? Vado iterum crucifigi. Hoc dixit Dominus, quia Iudaei prius eum crucifixerunt, sed modo veniebat Romam, ut secundo cum Petro crucifigeretur, quia quantam poenam sustinuit Petrus in cruce, tantam sensit Iesus Christus. Postquam Petrus hoc audivit, intellexit quod non de seipso dicebat, sed propter hoc, quia ille exivit de Roma, volens fugere ad locum, ubi vero eum invenire non possit; et ideo rediit in civitatem, nuntians Christianis, quomodo obviavit Christo ad portam. Christiani hoc audientes, laudaverunt Deum in miraculis suis, et amplius eum non rogabant exire, quia cognoverunt quod voluntas Dei esset, ut martyrizaretur. Altera die imperator iussit quod Petrus et Paulus, et omnis populus civitatis ad se venirent, et viderent quomodo Simon magus ascenderet in coelum, et descenderet sanus. Postquam adunati sunt, Paulus ait Petro: Domine magister, qui prius erat electus quam ego, quem magis Deus diligit, et magistrum constituit hominibus, ego procumbens precor Deum, tu vero stans quando Simonem videbis volare, coniura diabolos, qui illum tenent, quod amplius non teneant. Itaque sancto Petro stante, et Paulo ante pedes eius in oratione procumbente, Simon turrim ascendit magnam omni populo vidente, ibi incantationes fecit, et ligavit duas alas cruribus suis, et totidem brachiis, et coepit volare. Sed quia sanctus Petrus sciebat quod quanto plus ascenderet, tanto magis de alto caderet, dimisit eum bene ascendere; et quando erat in alto, ait Paulo: Frater, leva oculos tuos, et vide: videns itaque Paulus, quod Simon posset facere quod promiserat, pro timore rogavit Petrum, ut coniuraret diabolos per virtutem Dei, ut illi dimitterent eum. Post haec Petrus coniuravit, illi vero coniurati dimiserunt, et cadens in terram crepuit medius. Tunc sanctus Paulus et omnes videntes laudaverunt Deum, qui tam grande miraculum propter amorem beati Petri operatus est. Imperator autem videns Simonem mortuum, ira commotus, iussit Petrum et Paulum ligari, Paulumque decollari, et Petrum crucifigi. Itaque dum Petrus duceretur ad crucem, totus populus clamabat quod tota civitas periret si Petrus moreretur; sed Petrus eos precabatur ut tacerent, et non deturbarent suam passionem, quia gloria Domini sibi parata fuit. Et postquam venit ad crucem, rogavit ministros, quod non crufigerent eum sicut Iudaei crucifixerunt, sed converterent illi pedes sursum, et caput deorsum, 'Quia non est dignum me peccatorem et servum ad similitudinem eius fuisse crucifixum, qui totum mundum fecit de nihilo.' Illi vero secundum rogationem eius fecerunt. Beatus Petrus in cruce expansus oravit ad Deum, et dixit: Domine Iesu Christe, gratias nunc reddo tibi, qui es pastor omnium animarum Christianarum; oves quas mihi tradidisti, id est, animas, tibi commendo, et illas reddo tibi, ut custodias eas ab omni malo, ne noceat illis diabolus, sed partem habeant mecum de tua gloria, in qua vivis et regnas sine fine. Omnes iuxta crucem stantes, et hanc orationem audientes, quam Petrus pro vivis ac defunctis dixit, responderunt Amen. Et post orationem emisit spiritum, animamque sancti angeli portantes ante Deum in coelum, cantaverunt Gloria in excelsis Deo, etc. Marcellus autem quidam discipulus sancti Petri, accepit corpus apostoli, et lavit illud tali unguento, quod nunquam posset putrescere, et postea misit illud in monumento. Sed totus populus Romae consilium inierunt simul, ut occiderent Neronem, quia occiderat istos duos apostolos amicos Dei. Imperator vero hoc cognoscens, propter metum de Roma exivit, et fugit in insulas, ubi mortuus fame et frigore, et a lupis et leonibus comestus est, animamque eius diaboli, quibus servivit, ad infernum deportaverunt. Audistis, fratres, qualem passionem apostoli sustinuerunt pro Deo, et solemnitas eorum quae hodie colitur parum nobis prodest, si exemplum Domini [F. Domino] vivendi ab eis non sumimus. Unde scriptura dicit: Nihil prodest interesse festis hominum, si deesse contingat festis angelorum, id est, nihil proficit facere festum inter homines in hoc saeculo, si non possumus facere festum in coelo cum angelis, qui Deum laudant die ac nocte; propterea quia tales non sumus, ut Deum digne laudare possimus, mundemur a vitiis, et precemur Deum, ut per suam misericordiam, et preces apostolorum Petri et Pauli, det nobis ita in hoc saeculo vivere, ut dum animae de corporibus exierint, ad illam possint venire gloriam, per Dominum nostrum Iesum Christum. Amen.
Beda Venerabilis HOME

bke47.119v

Beda, Homiliae, 3, HOMILIA XCIII. DE INVENTIONE SANCTAE CRUCIS. <<<     >>> HOMILIA XCV. DE NATIVITATE DOMINI.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 94