0 | Hodie, fratres charissimi, celebramus festum sancti Ioannis evangelistae, non quando natus est in mundo, sed quando reliquit mundum. Iste est frater beati Iacobi, cuius in Hispania corpus requiescit. Iste est filius Zebedaei, qui propter Deum reliquit patrem suum in mari, et secutus fuit Christum. Mater autem sancti Ioannis evangelistae consanguinea fuit beatae Mariae virginis: et fecit ibi vinum Dominus de aqua, et sanctificavit nuptias, et vocavit Ioannem de nuptiis, et ipse reliquit coniugem, et secutus est eum: et propter hoc amavit eum Iesus plus omnibus discipulis, quia traxit eum de amore mulieris, et castus permansit. Postea vero nocte illa, in qua fuit traditus, dormitavit beatus Ioannes in sinu illius, et vidit secreta coelestia, quae postea scripsit, et vocavit Apocalypsim, et postquam in coelum ascendit, beatus Ioannes praedicavit Ephesi: quod audiens Domitianus rex, inimicus veritatis, transivit ad Ioannem, et fecit eum ligatum Romam venire: et cum non posset eum separare a Christo, mittit eum in dolium plenum oleo bullienti. Sed B. Ioannes signans se signaculo crucis, sanus et laetus exivit. Quod videns Domitianus, ligavit illi manus a tergo, et sic cum iniuria magna fecit eum trahi in exsilium, in Pathmum insulam. Sed Dei voluntate in ipso anno interfectus est Domitianus, et sanctus Ioannes de exsilio venit: et cum ibi esset, Drusianam viduam suscitavit. Quod cum audisset Aristodemus, indignatus est, et ait beato Ioanni: Si vis ut credam in Deum tuum, dabo tibi venenum bibere, quod cum biberis, si mortuus non fueris, credam: sed prius dabo illud duobus latronibus, ut cum videris eos mortuos, magis timeas, et cesses a tua incredulitate: qui cum essent mortui coram illo, accepit calicem in quo erat venenum, et armavit seipsum signo crucis, et bibit totum quod erat in calice: et postquam bibit, stetit sanus, et suscitavit latrones, qui erant mortui, et ipse Aristodemus credidit in Iesum Christum. Postea cum beatus Ioannes habebat annos nonaginta et octo, venit ad eum Dominus Iesus Christus cum discipulis suis, et ait ei: Tempus est, chare amice, ut sedeas cum fratribus tuis ad mensam. Dominica die ad me venies. Tunc beatus Ioannes advocavit Christianos qui erant ibi, scilicet clericos ac laicos, et sacrificavit corpus et sanguinem Domini, et dedit eis, rogans ut permanerent in fide quam promiserant: et cum hoc fecisset, intravit ecclesiam, quam ipse fecerat, et per totam noctem docuit omnes in fide permanere: et cum aurora appropinquasset, praecepit foveam fieri iuxta altare, et intravit in eam, et subito venit lux de coelo, et descendit Dominus cum multitudine angelorum, et accepit eum vivum, et portavit in coelum, et sic stat coram Deo in oratione pro nobis. Et ideo, fratres charissimi, si volumus ut beatus Ioannes oret pro nobis, et si volumus esse participes eius laetitiae, debemus nos praeparare in eius festivitate cum omni humilitate, et aliis virtutibus: debemus etiam relinquere in navi Zebedaeum, id est diabolum in hoc mundo, et ambulare post Deum, sicut fecit beatus Ioannes; ut sicut non gustavit mortem, ita et nos per eius sanctam orationem possimus habere vitam aeternam. Amen. |