0 | Venite, filii, audite me, timorem Domini docebo vos. Multum debemus diligere Dominum nostrum Iesum Christum, qui per Spiritum sanctum nos appellat, et dicit quod veniamus ad eum, et audiamus suum sermonem. Nam ille docebit, quomodo nos timeamus et amemus Dominum, et nequaquam appellat nos homines, vel servos, sed suos filios: quia dulcius nos appellare non potest, quam nomine filii, sicut modo audistis in capite huius sermonis, quod dicit Spiritus sanctus per os David: O vos filii, venite et audite me, timorem Domini docebo vos; et bene dicit Spiritus sanctus, quod ille primitus nos timorem docebit, sicut ipse idem dicit alio loco in Psalmo: Initium sapientiae timor Domini. Nec aliqua sapientia valet homini, si Deum nescit timere et amare. Sed propter hoc quod diabolus decipit homines tribus modis, et per tres artes facit eum facere peccata omnia, nobis Dominus praecepit tres virtutes habere, quibus deleamus artes diaboli. Sed modo debetis scire quales illae tres artes diaboli, per quas decipit homines, scilicet male cogitando, et loquendo, et operando: nec ullum peccatum potest esse factum sine his tribus artibus, qualecunque sit. Nam de illis peccatis, quae in mente non inveniuntur hominis, nullus sacerdos eum potest absolvere, nisi ipse confiteatur ea, et nominet. Modo audiamus illas tres virtutes, quas Dominus nobis praecepit habere contra tres artes diaboli, sicut Paulus apostolus nobis insinuat dicens: Nunc autem manent fides, spes, charitas, tria haec. Omnis homo debet habere fidem, et spem suam ponere in Deo, quia ille qui spem suam non ponit in Deo, peior est quam ille homo qui adorat idola, quia ita invenimus scriptum: Maius peccatum est de Dei misericordia desperare, quam idolis sacrificare; sed postquam habebit fidem et spem in Deo, oportet ut charitatem habeat, quae est maior virtus omnibus aliis, sicut dicit apostolus Paulus: Maior autem his est charitas; et alibi Ioannes apostolus: Deus charitas est, etc. Sed charitas partita est in duas partes, scilicet in dilectionem Dei et proximi. Sed istas tres virtutes bene habuit iste pretiosus martyr sanctus Laurentius, cuius nos hodie festum colimus. Hoc invenimus in legendo, quod sanctus Laurentius fuit levita cuiusdam episcopi, multum sancti viri, qui habebat nomen Sixtus, et tamen diligebat eum sanctus Sixtus, quod nunquam cantavit missam sine sancto Laurentio: thesauros Ecclesiae custodiebat, et suus claviger erat. Sed in illo tempore Decius Caesar, qui erat paganus et imperator Romae, mandavit suis ministris ut caperent sanctum Sixtum, et adducerent ad se. Sed quando sanctus Sixtus fuit adductus ante imperatorem, et noluit adorare idola, sicut imperator ei praecepit, iussit ut in ipsa hora mitteretur in carcerem, usque in alium diem. Sed sanctus Laurentius, qui suum magistrum sequebatur, cum vidit illum mitti in carcerem, voluit secum ire, et ait: Quo progrederis sine filio, Pater? quo, sacerdos sancte, sine diacono properas? respondit ei Sixtus: Non ego te desero, fili, neque derelinquo, sed voluntas Dei est ut tu sustineas maiores poenas pro Dei fide. Sed nunc tibi mando, vade et accipe thesauros Ecclesiae, quos ego tibi commendavi, et da pauperibus, quia post dies tres me sequeris. Sanctus Laurentius cogitavit statim quod expendisset et dedisset pauperibus thesauros, antequam illa nox transisset, suus magister postea dimitteret ire secum ad martyrium, et propter hoc cito accepit thesauros Ecclesiae, et exivit foras de civitate, et ascendit in montem qui vocatur Celio, in domum unius mulieris bonae Christianae, quae fuerat vidua XXXII annos, cui nomen erat Cyriaca: ibi invenit sanctus Laurentius multos Christianos absconditos, et lavit omnibus pedes, et osculabatur, deditque unicuique eorum de thesauris Ecclesiae. Sed illa vidua Cyriaca habebat grandem infirmitatem in suo capite, et rogavit sanctum Laurentium ut ille dignetur manu sua tangere caput eius, et deprecari ad Dominum pro ea. Sed sanctus Laurentius nequaquam multum se rogare [sic], sed plenus misericordia, posuit manum super caput eius, et Deus sanavit eam pro amore sancti Laurentii. Postea exivit inde sanctus Laurentius, et ivit in alium locum, ubi invenit multos Christianos absconditos, et lavit pedes eorum, et osculabatur; et erat ibi quidam caecus, nomine Cercentius, quem sanctus Laurentius per virtutem Dei illuminavit. Sed antequam exiret inde, omnibus Christianis dedit de thesauris Ecclesiae, et nihil aliud fecit nisi quaerebat pauperes, distribuebat thesauros Ecclesiae, quos ille portavit secum, et mane obviavit sancto Sixto, quem ministri imperatoris ducebant ad decollandum, et ait sancto Sixto: Noli me, sancte Pater, derelinquere, quia thesauros quos mihi dedisti, iam expendi. Sanctus Sixtus ei respondere non potuit, quia ligatus erat, et ministri imperatoris ducebant eum ad decollandum, et duos sacerdotes secum, Fidelissimum et Agapitem. Tunc milites imperatoris ligaverunt sanctum Laurentium, et duxerunt eum ad imperatorem, dicentes quod ille habebat thesauros sui magistri, qui nunc erat decollatus: et ideo ceperunt eum, et adduxerunt ad eum. Tunc ait imperator illi, ut redderet thesauros, quos habebat reconditos. Cui sanctus Laurentius non respondit; unde imperator iratus, dixit Valeriano praeposito suo ut eum custodiret, donec eum interrogasset. Valerianus autem accipiens eum, tradidit eum villico suo cuidam ad custodiendum, qui custodiebat omnes illos quos imperator, vel Valerianus suus praepositus faciebat capere, et ille villicus vocabatur Hippolytus. Sed sanctus Laurentius quando fuit missus in custodia Hippolyti, inter alios carceratos invenit ibi hominem nomine Lucillum, et non erat Christianus, et tantum ploraverat in carcere quod caecus factus fuerat: et precabatur sanctum Laurentium, ut eum illuminaret per virtutem Dei. Cui sanctus Laurentius promisit, ut si ille crederet in Deum, et baptizaretur, in ipsa hora redderet ei lumen suum. Ille dixit se semper desiderasse ut baptizatus fieret, et statim sanctus Laurentius catechizavit eum, et benedixit aquam, et baptizavit eum in nomine sanctae Trinitatis, et post Deus reddidit ei visum. Similiter faciebat omnibus caecis civitatis: et sanctus Hippolytus, qui eum custodiebat, cum vidit sanctum Laurentium tales virtutes facere, venit ad eum, dicens ut sibi redderet thesauros, propter quos captus erat. Cui sanctus respondit Laurentius: O Hippolyte, si credideris in Dominum Iesum Christum, et thesauros tibi ostendo, et promitto vitam aeternam. Hippolytus respondit: Si facis quod promittis, vere credam in Dominum Deum tuum Iesum Christum. Baptizatus est autem a beato Laurentio et statim illuminatus est a Spiritu sancto, ita quod vidit sanctas animas gaudere in coelo ante Deum: et hoc videns gaudebat, et precabatur sanctum Laurentium ut baptizaret totam familiam suam: et baptizavit ibi sanctus Laurentius homines ac mulieres viginti et novem in domo Hippolyti. Tunc Hippolytus beato Laurentio ait quod imperator volebat eum videre; et ille respondit: Ambulemus, quia mihi et tibi gloria paratur. Et cum essent ambo ante Valerianum praepositum, Valerianus dixit beato Laurentio ut redderet sibi thesauros, antequam duceret eum ad imperatorem. Sed S. Laurentius dixit ad eum ut daret sibi inducias per duos dies vel tres, et redderet sibi thesauros. Tunc Valerianus dedit ei inducias per tres dies, ita ut semper esset in custodia Hippolyti: nesciebat enim quod Hippolytus esset Christianus. Tunc Hippolytus duxit sanctum Laurentium ad suam domum, et Valerianus nuntiavit imperatori quod sanctus Laurentius promisisset reddere thesauros die tertia. Sed istis tribus diebus sanctus Laurentius nihil aliud fecit quam quaerebat pauperes, caecos, claudos, leprosos, et illos congregabat in domo Hippolyti; et tertia die cum omnibus pauperibus et Hippolyto ad palatium imperatoris ivit, quos fecit stare foras, et ipse intravit in palatium ad imperatorem et Valerianum. Quem ut vidit imperator, interrogavit ubi essent thesauri, quos ille illa die dicebat se reddere. Cui ait beatus Laurentius ut exiret foras, misitque omnes pauperes, quos adunaverat ante palatium, et dixit imperatori: Isti sunt thesauri Ecclesiae Dei, et de istis talibus quos vides perfecta est gloria Dei, sicut ipse dicit in Evangelio: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Imperator autem dixit Valeriano quod S. Laurentius hoc per ludibrium fecisset, et praecepit ut afferret tormenta crudelissima, quibus eum tormentaret; et ita factum est. Deinde imperator Laurentio dixit: Laurenti superbe, nunc adora deos nostros, quos adoravimus: quod si non feceris, omnia haec tormenta hac nocte expendam in te, malaque morte morieris. Cui respondit Laurentius quod non sacrificaret neque adoraret, nisi solum Deum vivum et verum quem semper adoravit. Tunc imperator magis iratus, mandavit denudare, et eum flagellare fortiter cum corrigiis minutis, quae habebant mammazas in capitibus. Et postquam verberatus fuit, imperator iussit ut mitteretur in tormentum unum, quod illi appellabant catasta, ubi omnia membra sua erant extensa, quod non poterat se movere: sed per voluntatem Dei quidam probus miles, nomine Romanus, de familia imperatoris, vidit angelum unum in specie pulcherrimi iuvenis, qui stabat iuxta S. Laurentium, et sanabat omnia vulnera eius, et tergebat eum uno gausape, et dixit ei: Video ante te iuvenem pulcherrimum, festina me baptizare: afferens labrum cum aqua, misit ante pedes eius; et postquam baptizatus fuit, clamavit coram omnibus: Christianus ego sum. Imperator autem hoc audiens, iratus valde, iussit eum decollari, et ita martyr factus est. Post haec imperator iussit apportare lectum ferreum in specie craticulae, ubi solent homines pisces tostire, iussitque ut beatus Laurentius desuper extenderetur, et carbones subtermitterentur. Postquam S. Laurentius ex una parte tostus fuit, dixit imperatori: Assatus est, iam versa et manduca. Post hoc dictum, angeli susceperunt animam eius, et portaverunt in coelum. Imperator vero dimisit corpus super craticulam, et ivit totus confusus, et Christiani qui erant in civitate, venientes levaverunt eum de craticula, et sepelierunt in monumento. Audivimus qualiter beatus Laurentius pro amore Christi suscepit martyrium, sed nihil hoc nobis proficit, si inde exemplum bene vivendi non accipimus. Unde Apostolus dicit: Si fuerimus socii compassionum, erimus et consolationum: propterea deprecemur Deum, ut per intercessionem sancti Laurentii, det nobis sic istum martyrem imitari, ut cum illo vitam aeternam habere mereamur, per Dominum nostrum Iesum Christum. Amen. |