monumenta.ch > Beda Venerabilis > 90
Beda, Homiliae, 3, HOMILIA LXXXIX. <<<     >>> HOMILIA XCI. DE SANCTO LAURENTIO.

Beda Venerabilis, Homiliae, 3, HOMILIA XC. DE SANCTO BARTHOLOMAEO.

0 Cum venisset beatus Bartholomaeus in Indiam, introivit in templum ubi erat daemon, nomine Astarot, et coepit manere quasi peregrinus. De hoc dicebant homines illius terrae, quod sanabat omnes infirmos: et tunc venerunt ibi multi de longinquis regionibus, et quaerere eum omnes ut eos sanaret. Ipse vero per virtutem sancti Bartholomaei manebat mutus. Perrexerunt homines ad illam civitatem, ubi erat alius daemon, et interrogaverunt eum, si sciebat quare non poterat loqui: et ait illis: Ex illa hora, qua ibi fuit ingressus Bartholomaeus apostolus, ita fuit vester deus ligatus igneis catenis, quod non potuit loqui nec suspirare; et interrogaverunt quis esset iste Bartholomaeus: respondit daemon Berith: Amicus Dei omnipotentis est, et ideo venit ad istam provinciam, ut omnia vana idola destruat. Responderunt omnes, et dixerunt ei: Dic nobis signum ut possimus eum cognoscere. Respondit daemon: Capillos habet nigros, caro eius candida, oculi sunt grandes, nares aequales et directae, aures coopertae crine capitis, barba prolixa habens paucos canos. In corpore eius aequalis statura est, nec multum longus, nec multum brevis. Vestitus est albo pallio, et singulis annis habet gemmas purpureas: XXVI anni sunt, nunquam veterascunt eius vestimenta: per diem orat centies, per noctem toties: vox eius quasi tuba, ambulant cum eo angeli Dei, qui non sinunt eum fatigari nec esurire. In omni nocte et die permanet laetus in Deum, omnia providet, omni lingua loquitur, et intelligit. Reversi autem homines, eum invenerunt praedicantem, et cognoverunt eum, et venit quidam homo plenus daemonio, clamans et dixit: Bartholomaee apostole Dei, incendunt me orationes. Et ait Apostolus: Obmutesce, diabole, et exi ab eo, et statim exivit: ad ultimum rex mandavit eum decollari. Tunc venerunt innumerabiles populi, duodecim civitatum, qui per eum in Deum crediderunt, et portaverunt corpus eius cum hymnis et cum omni gloria, et fecerunt ei basilicam mirae magnitudinis, et posuerunt in ea corpus eius. Rex vero XXX depositionis eius die est arreptus a daemonio, venit ad tumulum sancti Bartholomaei, et multi pontifices pleni daemoniis, et confitebantur apostolum Dei, et ita fuerunt mortui. Et factus est timor magnus super omnes incredulos, et crediderunt universi, ac baptizati sunt a presbyteris, quos ordinavit sanctus Bartholomaeus. Factum est per revelationem apostoli universo populo clamante, et omni clero ordinaverunt regem episcopum. Ordinatus est rex Apollonius episcopus, et coepit multa signa facere in nomine Domini, et sancti Bartholomaei, et permansit in episcopatu viginti annos, et migravit ad Dominum per intercessionem sancti Bartholomaei: nos ita suscipiat Deus, qui vivit et regnat.
Beda Venerabilis HOME

bke47.119v