0 | Ezechiel propheta vidit quamdam arborem, habentem quatuor radices circa quatuor partes mundi extensas, in qua erant tres rami, qui penetrabant coelum, et erant ibi septem folia; in medio eius erat sol et luna, et duodecim stellae. Per quatuor radices intelligimus quatuor evangelistas. Sicut enim quatuor radices erant circa quatuor partes mundi extensae, ita praedicatio quatuor evangelistarum fuit extensa. Unde David: In omnem terram exivit sonus eorum, etc. Per tres ramos fidem Trinitatis, scilicet, Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Per septem folia, intelligimus septem dona Spiritus sancti. Unde David in alio loco: Et folium eius non decidet. Per solem in medio positum, intelligimus Dominum nostrum Iesum Christum, qui dicitur Sol iustitiae: per lunam intelligimus sanctam Ecclesiam; sicut luna crescit et decrescit, sic sancta Ecclesia crescit in bonis virtutibus, et decrescit amittendo eas. Per duodecim stellas, duodecim apostoli significantur. Sicut luna et stellae recipiunt splendorem a sole, ita Ecclesia et apostoli recipiunt lumen a Christo, et gratiam Spiritus sancti. Per arborem, intelligimus Mariam matrem Domini, de qua dicitur: Egredietur virga de radice Iesse, et flos de radice eius ascendet. Sicut sol erat positus in medio arboris, ita Christus fuit positus in medio utero Virginis; et sicut sol nascitur in oriente, et cadit in occidentem, et gyrat orbem terrarum, ita Dominus noster Iesus Christus voluit nasci in utero virginis: et quia ut Domini est, ipse est verus sol iustitiae, et vera lux, ut ait Ioannes: Ille est vera lux quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Nos eum deprecemur, ut ille dignetur illuminare corda, et tenebras vitiorum abolere, ut eo ducente ad coelestem patriam pervenire valeamus. |