0 | Restat igitur adhuc aliquid de beato Wigbertho brevi sermone narrare, qui tantis in hoc mundo beneficiis, omnibusque Christicolis claruit, ut merito totus Christianus populus summa veneratione de solemnitate illius gaudeat: maxime namque nos, qui in suum apud Deum patrocinium hic et in futuro confidimus. Credimus siquidem illum in praesentia Domini nostri Iesu Christi omnia posse impetrare, de quibus illum piis devotisque poscit precibus, dum tanta in praesentia populi miracula, sicut saepe audistis, pro eius laude nobilitavit. Videtis ergo, fratres charissimi, quanta humano generi gloria est, Deum devota mente sequi, qui nunquam in tribulationibus derelinquit sperantes in se, sed omnes qui pro amore illius florentem despiciunt mundum, aeternis in coelo gaudiis honorifice sublimat, sicut ipsa Veritas testatur, dicens: Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum. Paulus quoque apostolus de diligentibus Deum dixit: Quod oculus non vidit, nec auris corporis audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se. Erat quippe vir iste sanctus Wigbertus, sicut sacra fama narrat, omni dignitate praeclarus, corde pro Dei amore laetus, moribus semper compositus, in omni opere Dei strenuus; eius vero secreta conversatio in vigiliis et orationibus, vel etiam in ieiuniis, in sanctitate vitae, et signorum ostensione intelligi datur. Charitatem siquidem assiduus labor ostendit, quem quotidie pro Christi nomine sustinuit. Semper enim per omnes dies vitae suae in divino proficiens opere, Deo omnipotenti amabilis pro eximiis operibus, et omni populo placabilis. Ab infantia enim cuncta quae habere potuit, ad pietatis opus largifluis manibus tribuens: ut Christum pro nobis factum egenum, egens ipse sequeretur. Quis enim tam loquax in lingua, ut sigillatim omnia mirabilia vel beneficia, quae per illum Deus operatur, assiduis explicare valeat verbis? Non enim de crastino cogitans, sed semper secundum Evangelium, de Dei confidens clementia, omnes ad se venientes aeternis pascebat ferculis: nullum, scilicet, in sua despiciebat angustia, sed semper divino moestos reficiebat solamine, fraterno suffultus amore; cunctisque propter Deum prodesse satagebat, mente, videlicet, et corpore ad sublimia erectus. Hospes et inops in mundo fuit; quamvis namque terrenis nutritus esset usibus, totisque semper viribus coelestia tractabat, quamobrem, scilicet, cum Domino aequissimo, nec non et cum omnibus in coelo habitatoribus aeternaliter coronatur, ubi nunquam potest gaudiis fraudari, cui Christus ipse est gaudium. Idcirco quippe nos quantum divina suffragante gratia poterimus, illumque totis viribus imitari studeamus, ut si talia in coelestibus praemia acquirere non poterimus, saltem aliquo in coelo refrigerio non privemur. Habemus ergo arma iustitiae, sicut iste Dei famulus tenuit, Deum diligendo, proximumque sine simulatione amando, charitatem et pacem cum omnibus habendo, quia Christianae perfectionis est pacificum esse cum suis inimicis, spe correctionis, non consensu malignitatis, humilitatem et patientiam corde et opere ostendendo, quia malignus spiritus superbus hominem primum superbientem deduxit ad mortem, Christus quoque humilis hominem obedientem reduxit ad vitam. Simus namque pietatis et Christianae religionis amatores, misericordes, ad bonum opus unanimes, concordiam, quae est custos virtutum, firmiter custodientes, sicut alibi dicit: Cavete ergo, viri, ne sit in vestris mentibus sententia discors: quod sapimus, coniungat unus amor, quod vivimus et intelligimus, uno eodemque constet studio. Nil firmum est dissociabile, et nil est in hominibus Deo placitum sine pace, nec munus amplissimum ad aram. Similiter etenim e contrario, divinis armati suffragiis, fugiamus arma diaboli, id est, superbiam; omnia enim vitia in malis operibus tantum valent, sola superbia in perfectis rectisque factis cavenda est, quia sine dubio frangit Deus omnem superbum, et semper superbis resistit Deus. Postea quoque toto nisu vel affectu cavenda est ebrietas, quae est radix omnium mortalium ad peccandum. Iram, videlicet, fugimus, quae saepissime stomachando in proprium cadit luctum. Luxuriam et avaritiam, Deo donante, a nobis quasi venenum expellimus; luxuria vero malesuada, mellisque sapore damnat in poenas incorrigibiles. Nil namque in moderno tempore omne genus humanum tam miserabiliter devastat, quam avaritia. Odium ergo et invidiam a nostris cordibus respuimus, quia omnino non condecet Christianum ut imaginem Dei in odio habeat; sed tamen in malis odimus prorsus malitiam, et diligimus creaturam. Discordiam quoque et fraudem divinis munificentiis adiuti fugimus, nilque boni potest esse, ubi fraus et discordia regnant. Putet autem de his longius disputare. Omittimus malas, Domino adiuvante, syrenas, quae hominum mentes assuefaciunt morbo, non liberant: tenemus illas virtutes, in quibus est sola sanitas, et aeterna felicitas. Ideoque, dilectissimi fratres, scitote quia in maxima egestate sunt divites in hoc mundo, iustitiae et veritatis opes non habentes; qui autem altithrono Domino fideliter serviunt, ea bona inveniunt quae nullatenus perire possunt; parva enim sunt praesentis saeculi bona, in comparatione futurorum bonorum. Potest ergo unusquisque homo coactus dimittere temporalia bona, nunquam vero nisi per negligentiam et incuriam perdit aeterna: quamobrem qui triumphale Christi signo signati estis, et Domino opitulante vultis ancipitem superare vitam, in qua nil est aliud, nisi seductiones et infestationes, diligite semper moribus et operibus, quod verus amator Christus iam habet; fervent enim mundi amatores pro damnis, proque pestiferis lucris; idcirco namque, quia mundus amaritudine et casu totus plenus est, et fluunt gaudia falsa. Appropinquate Deo bonis operibus, et appropinquabit vobis; quaerite illum non ficte, sed veraciter, et invenietis illum. Nullus, obsecro, dubitet in fide, nec de veniae largitione haesitet, nec de piae petitionis effectu, quia quanto fiducialius et benignius Deum deprecamur, tanto citius exaudiri mereamur. Fides enim omnibus bonis abundat, sicut in Evangelio ipse Salvator ait: Omnis enim qui cum fide petit, accipit: et qui quaerit invenit, et pulsanti aperietur; et iterum: Omni habenti dabitur, et abundabit; ei autem qui non habet, et quod habet auferetur ab eo. Habemus igitur multa in divinis paginulis exempla patrum nostrorum; habemus etiam ante oculos exempla certissima, sicuti huius sancti viri, cuius hodie festivum celebramus diem, qui patriam cognationemque, et amicos saeculares, fervente fide, pro amore Dei dereliquit, terrena contempsit cum pompaticis laudibus, ut coelestia conquireret. Despiciamus quoque Domino suffragante mundum, et amemus cum praeceptis eius Creatorem nostrum, quatenus per praesentia bona quae agimus, ad gaudia aeterna felicitatis pervenire valeamus, praestante Domino nostro Iesu Christo, qui patria virtute trinus et unus vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen. |