0 | Laudate et exsultate in Domino, dilectissimi fratres, qui devotis mentibus ad solemnia sancti Wigberthi convenistis, et Dominum Iesum Christum multimodis devotissime laudibus collaudate, qui nunquam derelinquit sperantes in se, sed misericorditer nobis in hoc miserrimo mundi ergastulo constitutis, patronos pro nobis laudabiles intercedendum procuravit: quatenus per hos Christianae religionis imbuti, ferculisve satiati coelestibus, spem coelestium praemiorum iam habere possimus, si illuc corde et opere sequamur. Ipse quoque Dominus noster Iesus Christus, omniumque creator sanctus, omnes sanctos condidit, et nullus unquam per se fit sanctus absque Dei larga providentia. Ideo quippe, sicut in sacris legimus Scripturis, ab Abel protomartyre, usque nunc glorificans sanctos et electos suos salutiferis in hoc mundo miraculis, qui mundialibus non fuerunt comprehensi illecebris, sed omni quidem conamine mentis et corporis recte cogitando, atque ab omni iniquitate se continendo, diabolicis efficacissime resistebant suggestionibus: quapropter divina exuberante gratia consortes et haeredes sunt angelicis in coelo sedibus, ubi nil ulterius desiderare queant, sed Domini Iesu Christi insatiabiliter visione ac consortio supernorum civium perfruantur. Et ideo, fratres charissimi, assumamus nobis divino suffragio arma et exempla illorum, qui per imaginabilem Dei adiuvamine fidem vicerunt regna transitoria, operati sunt iustitiam, adepti sunt promissiones: et sicut namque Dominus Iesus Christus veridica in Evangelio voce praedixit, Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est. Paulus sane egregius praedicator praemonuit, ita dicens: Non habemus hic manentem in coenoso mundo civitatem, sed futuram bonis operibus inquirimus. Quamobrem namque oportet vos, qui sincerissimam apostolorum fidem tenetis, ut in omnibus sagaci atque infatigabili mente, quantum quiveritis, illos imitari studeatis; quia sicut legimus in sacris paginis, tantoque accensi fuerunt apostoli amore Christi, ut nec ullo modo tormentis vel minis regum, necnon etiam persecutionibus infidelium ab illo potuerunt avelli: sed firma fide et opere vel indissolubili charitate unanimiter perseverantes, donec divina ab hoc mundo vocatione coelestia scandere meruerunt. Quid enim dicimus de virginibus, quia humanis non sufficit ingeniis, de illis aliquid pro fragilitate carnis condignum scribere, vel imitari: quibus fuit una fides, immutabilis amor, charitas una: eratque illis virginitas carnis, corpus intactum, virginitas animae, fides incorrupta. Et ideo vero, quia fuerunt piis in Christo Domino studiis adornatae, virtutum palmas coronasque dignis acceperunt in coelo praemiis. De martyribus quoque quid dicendum est, qui panniculis despectisque vestibus, corpora ad tormenta tradiderunt terrestria, quatenus Deum dominatorem omnium habere, et cum illo aeternaliter regnare meruerint. Respuerunt florigeros huius mundi flores cum fallacibus curis, quae homines insipientes commentis suis ludificant, totisque viribus Dominum Christum dilexerunt: et propter hoc in coelestibus thalamis regnat cum confessoribus (ex quorum collegio iste Dei famulus est) vel etiam omnibus sanctis. Legimus in divinis historiis omnes diversis ab huius mundi calle tribulationibus coelestia scandere: de quorum scilicet omnium sanctissima vita aliquid nobis imitandum est, in quantum humana suppetit fragilitas, quia ad imaginem Dei facti sumus, sicut et illi: et ideo siquidem altithrono Deo nostras impollutas imagines reddere debemus, sicut alibi dicit, Imago Caesaris reddatur Caesari, imago Dei reddatur Deo: si non in comparatione illorum luculentam pro sanctitate habemus vitam, tamen quippe in desperationem quae periculosa est, cadere, Domini adminiculo non debemus, quia universae viae Domini misericordia et veritas suo fine distinctae sunt. Etenim Omnipotentis benigna atque inffabilis voluntas, nihilque discernit, nisi illud quod iustissime convenit. Nemo vero de supra memoratis sanctis tam doctus fuit, qui summa non indiguerit misericordia: non enim ita ulli divinorum bonorum sufficiunt augmenta, ut non semper amplius supersit, quod mens armata divinis suffragiis, et intelligendum desideret, et gerendum. Quamobrem nemo de magnitudine iniquitatum suarum desperet, sicut alibi dicit: Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur, et vivat. Sed tamen videlicet accelerandae sunt medicinae conversationis [Lege conversionis] ad Dominum, ne tempus correctionis atque emendationis pereat tarditate atque negligentia, quia nemini nostrum ultima dies nota est. Ideoque veridicis Pauli sententiis aures cordis accommodemus, ubi dicit: Abiiciamus ergo opera tenebrarum, et induamus nos arma lucis, sic ut in die honeste ambulemus. Nulla enim Domini nostri Iesu Christi opera misericordia vacant: quando homini et indulgentia consulit, et castigatione, et misericorditer providet temporalem austeritatem, ne aeternam iuste inferat ultionem. Ideo vero nemo in huius vitae itinere torpeat, ne in patria amoenissimum perdat locum: idcirco qui Deum bona quaerit voluntate, in quo est summum bonorum omnium, cuncta intra se bona perfectaque continens [F. continet]. Nil namque aliud quaerit, nisi sempiternum in coelo gaudium. Quaeramus ergo Dominum, sicut iste beatus Dei famulus fecit, et propter hoc coram Deo et hominibus honoratur. Quaeramus illum armis cum quibus eum invenire possimus: Deum diligendo, proximumque amando, eleemosynam dando, ecclesiam continuis orationibus frequentando, armisque semper diabolicis Domino donante resistendo, quia etiam per varios casus mortalis vita, quasi mundi orbita cucurrit. Nemo in hac vita gaudia habet certa, sed ab initio mundi usque huc multi deviaverunt per ignorantiam, quia inter multa turbulenta et fallacia Deum nosse et amare difficile est. Propter hoc faciamus sicut propheta dicit: Quaerite Dominum dum inveniri potest, invocate eum dum prope est. Derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas, et revertatur ad Dominum, et miserebitur eius. Quaerite igitur bonum sine fine bonum, et persistite reperto: quia veram etiam beatitudinem in summo Deo sitam esse necesse est, cui contradici nullo modo potest. Neque enim fas est homini cunctas divinae operae machinas vel ingenio comprehendere, vel explicare sermone. Veniet tempus quando quae nunc specie gerimus, rerum veritate capiamus. Haec vero strictim breviterque attingimus: caeterum quid felicius, quidve salubrius, quam servire Deo, qui mundum tantis gubernaculis regit, et omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire: quatenus sane cum generalis advenerit dies, omnes laeti pro bonis operibus, et Dei suffragio protecti, aeternam beatitudinem una cum sanctis suis accipere mereamur. |