monumenta.ch > Beda Venerabilis > 84
Beda, Homiliae, 3, HOMILIA LXXXIII. IN DIE FESTO SANCTI STEPHANI PROTOMARTYRIS. <<<     >>> HOMILIA LXXXV. IN DIE FESTO SANCTI WIGBERTHI.

Beda Venerabilis, Homiliae, 3, HOMILIA LXXXIV. IN DIE FESTO CATHEDRAE SANCTI PETRI.

0 MARC. VIII. MATTH. XVI. LUC. IX. In illo tempore, egressus est Iesus, et discipuli eius, in castellum Caesareae Philippi, etc.
1 Philippus iste est frater Herodis, de quo supra diximus, tetrarcha Ituraeae et Traconitidis regionis, qui in honorem Tiberii Caesaris Caesaream Philippi, quae nunc Paneas dicitur, appellavit; et est in provincia Phoenicis, imitatus Herodem patrem, qui in honorem Augusti Caesaris appellavit Caesaream, quae prius Turris Stratonis vocabatur, et ex nomine filiae eius Libyadem trans Iordanem exstruxit. Iste locus est Caesareae Philippi, ubi Iordanis ad radices oritur Libani, et habet duos fontes, unum nomine Ior, et alterum Dan, qui simul misti Iordanis nomen efficiunt.
2 Et interrogabat in via discipulos suos, dicens: Quem me dicunt esse homines? Qui responderunt illi, dicentes: Alii Ioannem Baptistam, alii Etiam, alii vero quasi unum de prophetis. Pulchre Dominus, fidem discipulorum exploraturus, primo hominum sententiam interrogat, ne, videlicet, illorum confessio non veritatis agnitione probata, sed vulgi videatur opinione firmata, nec comperta credere, sed instar Herodis de auditis haesitare putentur. Unde et Petro se Christum confitenti secundum Matthaeum, dicit: Quia caro et sanguis non revelavit tibi [Matth. XVI]; hoc est, doctrina humana fidei te veritatem non docuit. Pulchre etiam qui diversam de Domino sententiam ferunt, hominum nomine notantur. Nam qui veritatem potentiae eius fideliter ac pia mente cognoscunt, nequaquam homines, sed dii appellari merentur; quales fuisse apostolos secunda sua interrogatione Dominus ostendit. Nam sequitur:
3 Tunc dicit illis: Vos vero quem me dicitis esse? Attende enim, prudens lector, quod ex consequentibus textuque sermonis, apostoli nequaquam homines, sed dii appellentur. Cum enim dixisset: Quem me dicunt esse homines, subiecit: Vos vero quem me dicitis esse? Illis quia homines sunt, humana opinantibus, vos qui dii estis, quem me esse existimatis?
4 Respondens Petrus, ait: Tu es Christus. Licet caeteri apostoli sciant, Petrus tamen respondit prae caeteris. Complexus est itaque omnia, qui et naturam et nomen expressit, in quo summa virtutum est. Et iam ne nos de generatione Dei disseramus quaestiones, cum Paulus indicaverit nihil se scire, nisi Christum Iesum, et hunc crucifixum [I Cor. II], Petrus nihil amplius quam Christum Dei Filium putaverit confitendum, nos et quando et quomodo natus sit, et quantus sit, humanae infirmitatis contemplatione rimamur. Finis ergo fidei meae Christus est, finis fidei meae Dei Filius est. Non licet mihi scire generationis seriem, non licet tamen nescire generationis fidem.
5 Et comminatus est eis, ne cui dicerent de illo. Et coepit docere illos, quoniam oportet Filium hominis multa pati, et reprobari a senioribus, et a summis sacerdotibus, etc. Idcirco se ante passionem et resurrectionem noluit praedicari, ut, completo postea sanguinis sacramento, opportunius apostolis diceret: Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti [Matth. XXVIII]. Quia non prodesset publice praedicari, et eius vulgari in populis maiestatem, quem post paululum flagellatum visuri sint, et crucifixum, multa pati a senioribus et Scribis, et principibus sacerdotum. Et notandum, quod eum qui multa pati, et occidi, et resurgere debeat, Filium hominis appellat, quia, passo in carne Christo, divinitas impassibilis mansit.
6 Et apprehendens eum Petrus coepit increpare eum. Quomodo increpaverit eum, Matthaeus exponit apertius, dicens: Et assumens eum Petrus coepit increpare illum dicens: Absit a te, Domine, non erit tibi hoc [Matth. XVI]. Saepe diximus nimii ardoris atque amoris quam maximi fuisse Petrum in Dominum Salvatorem. Quia ergo post confessionem suam qua dixerat: Tu es Christus Filius Dei vivi, et praemium Salvatoris quo audierat, secundum Matthaeum: Beatus es, Simon Bariona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in coelis est, repente audit a Domino oportere eum ire in Hierosolymam, ibique multa pati a senioribus et Scribis, et principibus sacerdotum, et occidi, et tertia die resurgere, non vult destrui confessionem suam, nec putat fieri posse ut Dei Filius occidatur; apprehenditque eum in affectum suum, vel separatim ducit, ne praesentibus caeteris condiscipulis magistrum videatur arguere. Et coepit increpare illum amantis affectu, et optantis dicere: Absit a te, Domine: vel, ut melius habetur in Graeco: Provitius esto tibi, Domine, non erit istud; hoc est, non potest fieri, nec recipiunt aures meae ut Dei Filius occidendus sit.
7 Qui conversus, et videns discipulos suos, comminatus est Petro, dicens: Vade post me, satana. Satanas interpretatur adversarius, sive contrarius. Quia contraria, inquit, loqueris voluntati meae, debes adversarius appellari. Multi putant quod non Petrus correptus sit, sed adversarius spiritus, qui haec dicere apostolo suggerebat. Sed mihi error apostolicus, et de pietatis affectu veniens, nunquam incentivum videbitur diaboli. Vade, Satana, diabolo dicitur; Vade post me Petrus audit. Vade post me, hoc est, sequere sententiam meam. Quoniam non sapis quae Dei sunt, sed quae sunt hominum. Meae voluntatis est et Patris, cuius veni facere voluntatem [Ioan. VI], ut pro hominum salute moriar; tu tuam tantum considerans voluntatem, non vis granum tritici in terram cadere, ut multos fructus afferat [Ioan. XII].
Beda Venerabilis HOME

bke47.119v

Beda, Homiliae, 3, HOMILIA LXXXIII. IN DIE FESTO SANCTI STEPHANI PROTOMARTYRIS. <<<     >>> HOMILIA LXXXV. IN DIE FESTO SANCTI WIGBERTHI.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 84