Beda Venerabilis, Homiliae, 3, HOMILIA LXXXIII. IN DIE FESTO SANCTI STEPHANI PROTOMARTYRIS.
0 | LUC. XIII. MATTH. XXIII. In illo tempore, dicebat Iesus turbis Iudaeorum et principibus sacerdotum: Ecce ego mitto ad vos prophetas, et sapientes. Hierusalem, Hierusalem, quae occidis prophetas, et lapidas eos qui mittuntur ad te, etc. |
1 | Hierusalem non saxa et aedificia civitatis, sed habitatores vocat, quam patris plangit affectu, sicut et in alio loco legimus, quod videns eam fleverit [Luc. XIX]. In eo autem quod dicit: Quoties volui congregare filios tuos, omnes retro prophetas a se missos esse testatur. Avis quoque similitudinem congregantis sub pinnis nidum suum, in cantico Deuteronomii legimus: Sicut aquila protegere nidum suum, et super pullos suos desiderabit expandens alas suas, suscepit eos et tulit super pinnas suas [Deut. XXXII]. Et pulchre qui Herodem de sua nece tractantem vulpem vocarat [Luc. XIII], seipsum avi comparat. Fraudulenta enim vulpes, semper insidias avibus tendere non cessat. |
2 | Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. Ipsam civitatem quam nidum suum vocaverat, nunc domum Iudaeorum appellat: quae non immerito Domini auxilio nudata, suae ditioni relinquitur, quia non solum avis illius omnipotentis quam Matthaeus gallinam nuncupat [Matth. XXIII], alis protegi despexit, sed et eamdem avem se protegere volentem vulpibus devorandam, id est, Herodi et Pilato crucifigendum tradidit Christum. Nec mora, vulpium earumdem, hoc est, regum terrae, et ipsa rapinae donatur. Occiso enim Domino, venerunt Romani, et quasi nidum vacuum diripientes, tulerunt eorum locum, gentem et regnum. |
3 | Dico autem vobis quia non videbitis me donec veniat cum dicetis: Benedictus qui venit in nomine Domini. Haec quidem turbae dixerunt Domino veniente ad Hierusalem; sed quia Lucas non dicit quo hinc abscesserit Dominus, ut non veniret nisi eo tempore quo iam illud diceretur (perseverat quippe in itinere suo donec veniat Hierusalem), cogit profecto hoc mystice intelligi, hoc est, de illo eius adventu quo in claritate venturus est, maxime cum Matthaeus haec Dominum post decantatas ei a turba laudes dixisse testetur. Aliter quod dicit hoc est: Nisi poenitentiam egeritis, et confessi fueritis ipsum esse me de quo prophetae cecinerunt Filium omnipotentis Patris, meam faciem non videbitis. Habent Iudaei datum sibi tempus poenitentiae, confiteantur benedictum qui venit in nomine Domini, et Christi ora conspicient. |