Beda Venerabilis, Homiliae, 3, HOMILIA LXXXII. IN DIE FESTO SANCTI NICOLAI.
0 | LUC. XIX. In illo tempore, dixit Iesus discipulis suis parabolam hanc: Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam, accipere sibi regnum, et reverti, etc. |
1 | Quoniam discipuli supra audita Domini passione vel resurrectione Hierosolymis implenda, non intelligebant quae dicebantur, existimantes continuo regnum Dei esse venturum: hanc eorum ignorantiam illuminans ostendit se primo sui regni fidem toto orbe dispersurum, ac sic in fine mundi iudicem omnium saeculorum Regemque venturum. |
2 | Dixit ergo: Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum, et reverti. Homo nobilis ille est cui caecus supra clamabat: Fili David, miserere mei. Et venienti Hierosolymam concinebant: Hosanna filio David, benedictus qui venit in nomine Domini [Matth. XXI, ] [Marc. XI, L] [ucae XIX, Ioan. XII], Rex Israel. Longinqua regio Ecclesia est ex gentibus, de qua eidem homini nobili qui loquitur: Ego autem constitutus sum Rex ab eo, dicitur a Patre: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae [Psal. II]. Quae videlicet haereditas ac possessio, bifaria ratione regio longinqua vocatur: vel quia a finibus terrae clamat ad Dominum [Psal. LX], vel quia longe est a peccatoribus salus [Psal. CXVIII]. Et cum Deus ubique sit praesens, longe tamen ab eorum sensu qui idola colunt, Deus verus abest. Sed qui erant longe, facti sunt prope in sanguine Christi [Ephes. II]. |
3 | Vocatis autem servis dedit illis decem minas. Denarius numerus ad legem pertinet propter decalogum. Vocat igitur paterfamilias decem servos, quia elegit discipulos per litteram legis imbutos: dat eis decem minas, quia dicta legis spiritaliter intelligenda revelat. Post passionem quippe resurrectionemque suam aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas [Luc. XLII]. Mina namque, quam Graeci mnan vocant, centum drachmis appenditur. Et omnis Scripturae sermo, quia vitae coelestis perfectionem suggerit, quasi numeri centenarii pondere fulgescit. |
4 | Et ait illis: Negotiamini dum venio. Verba, inquit, legis ac prophetarum mystica interpretatione discussa populis offerte, atque ab eis fidei confessionem, morumque probitatem recipite. Iuxta quod Psalmista suis auditoribus praecipit, dicens: Sumite psalmum, et date tympanum [Psal. LXXX], hoc est, laudem praedicationis in cordis intentione percipite, et devotionem operis in carnis castigatione adhibete. Tympanum quippe est pellis in ligno extenta; pellis vero in ligno extenta caro est nostra, ad exemplum dominicae crucis afflicta. |
5 | Cives autem eius oderant eum, et miserunt legationem post illum, dicentes: Nolumus hunc regnare super nos. Cives impios Iudaeos dicit, de quibus alibi protestatur: Nunc autem et viderunt, et oderunt et me, et Patrem meum [Ioan. XV]. Qui non solum praesentem usque ad mortem crucis oderant, sed etiam post resurrectionem eius immiserunt persecutionem apostolis et praedicationem regni coelestis spreverunt [Act. IV]. |
6 | Et factum est ut rediret accepto regno. Significat tempus quando in manifestissima et eminentissima claritate venturus est, qui eis humilis apparuit cum diceret: Regnum meum non est de hoc mundo [Ioan. XVIII]. |
7 | Et iussit vocari servos, quibus dedit pecuniam, ut sciret quantum quisque negotiatus esset. Ut sciret, inquit, non eum quid lateat, cui verissime dictum est, Domine, tu omnia scis [Ioan. XXI]: sed sciret dicit, scire omnes faceret. Tunc enim omnium opera et cogitationes palam omnibus ostenduntur, quomodo in Deuteronomio: Tentat, inquit, vos Dominus Deus vester, ut sciat si diligitis eum [Deut. XIII], hoc est, scire faciat. Nemo sane arbitretur eos solummodo quibus gratia praedicandi data est, non autem et eos quibus praedicatum est ad iudicium, tunc esse vocandos. Ipsi sunt enim pecunia quam boni servi acquisiere mercando; quin etiam sciat eos quoque, quibus nunquam est praedicatum, ibidem adesse damnandos, de quibus infra dicemus. |
8 | Venit autem primus, dicens: Domine, mina tua decem minas acquisivit. Primus servus ordo doctorum est in circumcisionem missorum, qui unam minam negotiaturus accepit, quia unum Dominum, unam fidem, unum baptisma, unum Deum praedicare missus est. Sed haec eadem mina decem minas acquisivit, quia populum sub lege constitutum sibimet docendo sociavit. |
9 | Et ait illi: Euge, serve bone, quia in modico fuisti fidelis, eris potestatem habens supra decem civitates. In modico servus est fidelis, quia non adulterat verbum Dei, sed sicut ex Deo coram Deo in Christo loquitur. Quidquid enim in praesenti percipimus donorum, in comparatione futurorum perpaucum est et modicum, quia ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus: cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est [I Cor. IV] [II Cor. II] [I Cor. XIII]. Civitates autem decem sunt animae per legis verbum ad gratiam Evangelii venientes, quibus iure tunc glorificandus ille praeponitur qui eis pecuniam verbi digne Deo commodaverit. Unde quidam negotiator egregius, civitates quibus praeerat, hoc est, animas quas regendas acceperat, alloquens: Quae est, ait, spes nostra aut gaudium, aut corona gloriae? Nonne vos ante Dominum Iesum [I Thess. II]? |
10 | Et alter venit, dicens: Domine, mina tua fecit quinque minas. Servus iste coetus est eorum qui praeputio evangelizare missi sunt, cui Dominus ad praedicandum eunti, unam minam, hoc est, unam eamdemque fidem, quae et circumcisioni credita est, praestiterat. Sed haec quinque minas fecit, quia gentes corporis sensibus ante mancipatas ad fidei evangelicae gratiam convertit. |
11 | Et huic ait: Et tu esto supra quinque civitates. Hoc est, ex earum quas imbueras animarum fide et conversione, magnus sublimisque fulgeto. De quibus mystice dicit Isaias: In die illa erunt quinque civitates in terra Aegypti, loquentes lingua Chanaan (Isaii XIX). Quinque enim civitates in terra Aegypti quinque sunt corporis sensus, quibus in hoc mundo utimur, videlicet visus, auditus, gustus, olfactus et tactus. Et qui viderit mulierem ad concupiscendam eam, qui avertit aures suas ne audiat pauperem, qui inebriatur vino, in quo est luxuria, qui coronare se gaudet rosis antequam marcescant, cuius sanguine plenae sunt manus, et dextera repleta est muneribus [Matth. V] [Tob. IV] [Sap. II] [Ephes. V], huius quinque civitates loquuntur lingua Aegypti, id est, universi sensus faciunt opera tenebrarum. Aegyptus enim tenebras sonat. At qui obturat aures suas ne audiat sanguinem, et claudit oculos suos ne videat malum [Isa. XXXIII], qui gustat et videt quam suavis est Dominus, qui castigat corpus suum, et servituti subiicit [Psal. XXV ] [et XXXIII], qui potest dicere cum Apostolo Christi, bonus odor sumus Deo [II Cor. II], huius civitates loquuntur lingua mutata, quod interpretatur Chanaan. Et qui eas a tenebris docendo commutaverit, recte quinque civitatibus praefici mereatur, quia non de suis tantum, sed et de auditorum suorum, quos ad lucem vocavit, profectibus honoratur. |
12 | Et alter venit, dicens: Domine, ecce mina tua, quam habui repositam in sudario. Timui enim te, quia homo austerus es: tollis quod non posuisti, et metis quod non seminasti. Servus qui negotiari iussus acceptam domini pecuniam in sudario reposuit, ostendit eos qui ad praedicandum idonei, praedicationis officium iubente Domino per Ecclesiam vel saltem suscipiendum vel susceptum digne gerere detrectant. Pecuniam quippe in sudario ligare, est percepta dona sub otio lenti torporis abscondere. Sunt enim homines hac sibi perversitate blandientes, ut dicant: Sufficit ut de se unusquisque rationem reddat. Quid opus est aliis praedicare, ut etiam de ipsis rationem reddere quisque cogatur, cum apud Dominum etiam illi sint inexcusabiles quibus lex data non est, neque audito Evangelio dormierunt, quia per creaturam poterant Creatorem agnoscere [Rom. I]? Hoc est enim quasi metere ubi non seminavit, id est, eos etiam impietatis reos tenere, quibus verbum legis aut Evangelii non ministratum est. Hoc autem veluti periculum iudicii devitantes, pigro languore a verbi ministratione conquiescunt, et hoc est quasi in sudario ligare quod acceperunt. |
13 | Dicit ei: De ore tuo te iudico, serve nequam. Servus nequam vocatur, quia et piger ac deses est ad exercendum negotium, et procax ac superbus ad accusandum Domini iudicium. |
14 | Sciebas ergo quod ego austerus homo sum, tollens quod non posui, et metens quod non seminavi: et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam? Quod putaverat se pro excusatione dixisse, in culpam propriam vertitur. Si, inquit, durum et crudelem esse me noveras, et aliena sectari, ibique metere ubi non seminaverim, quare non tibi istiusmodi cogitatio incussit timorem, ut scires me mea diligentius quaesiturum, et dares pecuniam meam sive argentum ad mensam? Utrumque enim ἀργυρίω Graecus sermo significat. Eloquia Domini, inquit, eloquia casta, argentum igne examinatum [Psal. XI]. Pecunia ergo et argentum praedicatio Evangelii est, et sermo divinus, qui dari debuit ad mensam, hoc est, promptis paratisque fidelium cordibus intimari. Ad quam videlicet mensam, id est, auditorum mentem, non alia quam Dominica est deferenda pecunia, ut omnis sermo docentis Scripturae sensum sequatur [I Petr. IV]. Nam quod Dominus non quamlibet pecuniam, sed suam dicit nummulariis esse fenerandam, exponit Apostolus, dicens: Si quis loquitur quasi sermones Dei. |
15 | Et ego veniens, cum usuris utique exegissem illud? Qui verbi pecuniam a doctore percipit, emitque credendo, necesse est eam cum usuris solvat operando, ut quod auditu didicit, exsequatur et actu. In usura quippe pecunia etiam non data recipitur. Vel certe de accepto verbi fenore usuras solvit, qui ex eo quod audit etiam alia studet intelligere quae necdum ex praedicatorio ore didicit. |
16 | Et astantibus dixit: Auferte ab illo minam, et date illi qui decem minas habet. Et dixerunt ei: Domine, habet decem minas. Recte amittit collatam gratiam, quam praedicando aliis communicare neglexit, ut ei augeatur qui inde laboravit. Iuxta quod angelo Ephesi Ecclesiae dicitur: Et movebo candelabrum tuum de loco suo, nisi poenitentiam egeris [Apoc. II]. Et cum regium chrisma, quod superbiendo Saul amisit, David obediendo promeruit: Spiritus, inquit, Domini discessit a Saul, et directus est in David a die illa [I Reg. XVI], et deinceps. Quod vero ablata a nequam servo mina, ei qui decem minas habebat dari iussa est, mystice, ut reor, indicat, intrante plenitudine gentium omnem Israel salvum futurum, et tunc abundantiam gratiae spiritalis, quam modo nos tepenter exercemus, illius populi doctoribus esse conferendam [Rom. XI]. |
17 | Dico autem vobis quia omni habenti dabitur: ab eo autem qui non habet, et quod habet, auferetur ab eo. Haec ad superiora sententia respicit, docens et illum posse amittere munus Dei, qui habens non habet, id est, non utitur; et in eo augeri qui habens habet, hoc est, bene utitur. Quae gratiarum mutatio quoniam in hac vita geri solet, notandum quod illud Domini redeuntis examen etiam nunc ex parte celebratum, sed tunc est universaliter implendum. Quotidie namque accepto a Patre regno redit, quia peregrinantis in terra Ecclesiae semper statum conspicit: quotidie in tanto fidelium servorum numero huic pecuniam negotiaturo commodat, in altero modum consummati operis examinatur: hunc fideliter prudenterque laborantem amplioris gratiae munere donat, illum desidias molles et marcida luxu otia sectantem, et eo quod dederat, privat. Verum universali manifestato iudicio, quod dictu quoque terribile est, multi qui ad docendum videbantur idonei, ob negligentiae suae noxam inter indoctos reputabuntur. At alii simpliciores fratres, et elementorum penitus ignari ob conversationis tamen eximiae devotionem inter apostolicos doctores praemia summa percipient. Qui enim recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet [Matth. X]. |
18 | Verumtamen inimicos meos illos, qui noluerunt me regnare super se, adducite huc, et interficite ante me. Impietatem Iudaeorum vel omnium reproborum ad Christum converti nolentium significat in die iudicii puniendam, ut per duos fideles servos utriusque populi doctores, per decem et quinque minas iidem credentes populi, per servum nequam mali catholici, per inimicos qui eum super se regnare noluerunt, impietas eorum qui verbum fidei aut nunquam audire aut male interpretando corrumpere maluerunt; per messionem ruris non seminati, eorum etiam quos verbum Dei nec audire contigit, discussio signetur. Quibus quinque personis omne genus humanum, quod in die iudicii futurum est, exprimitur. |