monumenta.ch > Beda Venerabilis > 81
Beda, Homiliae, 3, HOMILIA LXXX. IN FESTO CONFESSORUM QUARTA <<<     >>> HOMILIA LXXXII. IN DIE FESTO SANCTI NICOLAI.

Beda Venerabilis, Homiliae, 3, HOMILIA LXXXI. IN DIE FESTO SANCTI ANDREAE.

0 MARC. I. MATTH. IV. LUC. V. In illo tempore, praeteriens Iesus secus mare Galilaeae, vidit Simonem et Andream fratrem eius, mittentes retia in mare, etc.
1 Isti primi vocati sunt, ut Dominum sequerentur. Piscatores et illitterati mittuntur ad praedicandum, ne fides credentium non in virtute Dei, sed eloquentia atque doctrina putaretur. Quaeri autem potest quomodo binos vocaverit de naviculis piscatores, primo Petrum et Andream, deinde progressus paululum alios duos filios Zebedaei, sicut narrant Matthaeus et Marcus, cum Lucas dicat ambas eorum naviculas impletas magna illa captura piscium, sociosque Petri commemoret Iacobum et Ioannem filios Zebedaei vocatos ad adiuvandum, cum retia plena extrahere non possent, simulque miratos tantam multitudinem piscium quae capta erat, et eum Petro tantum dixisse: Noli timere, ex hoc iam homines eris capiens [Luc. V], simul eum tamen, subductis ad terram navibus, secutos fuisse. Unde et intelligendum est, hoc primo esse factum, quod Lucas insinuat, nec tunc eos a Domino vocatos, sed tantum Petro fuisse praedictum quod homines esset capturus. Quod non ita dictum est, quasi iam pisces nunquam esset capturus, nam et post resurrectionem Domini legimus esse piscatos [Ioan. XXI]. Dictum est ergo quod deinceps capturus esset homines, non dictum est quod iam non esset capturus pisces. Unde datur secundum Lucam intelligi, eos ad capturam piscium ex more remeasse, ut postea fieret quod Matthaeus et Marcus narrant, quando eos binos vocavit, et ipse iussit ut eum sequerentur, primo duobus Petro et Andreae, deinde aliis Zebedaei duobus filiis. Tunc enim non subductis ad terram navibus tanquam cura redeundi, sed ita eum secuti sunt, tanquam vocantem ac iubentem ut sequerentur.
Beda Venerabilis HOME

bke47.119v