Beda Venerabilis, Homiliae, 3, HOMILIA LXXX. IN FESTO CONFESSORUM QUARTA
0 | MARC. XIII. MATTH. XXIV. LUC. XII. In illo tempore, dixit Iesus discipulis suis: Videte, vigilate, et orate; nescitis enim quando tempus sit, etc. |
1 | Perspicue ostendit Dominus quare dixerit: De die autem illo, vel hora nemo scit, neque angeli in coelo, neque Filius, neque Pater, quia non expediat scire apostolis, ut pendulae exspectationis incerti semper eum credant esse venturum, quem ignorant quando venturus sit. Et non dixit: Quia nescimus qua hora Dominus venturus sit, sed: Nescitis. Praemissoque patrisfamilias exemplo, cur reticeat consummationis diem, manifestius docet, dicens: |
2 | Vigilate ergo, nescitis enim quando dominus domus veniat, sero, an media nocte, an galli cantu, an mane, ne cum venerit, repente inveniat vos dormientes. Homo autem qui peregre profectus, reliquit domum suam, haud dubium quoniam Christus sit, qui, ad Patrem post resurrectionem victor ascendens, Ecclesiam corporaliter reliquit, quam tamen nunquam divinae praesidio praesentiae destituit, manens in illa omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. Carnis etenim locus proprie terra est, quae velut ad peregrina ducta est, cum per Redemptorem nostrum est in coelo collata. Dedit autem servis suis potestatem cuiusque operis, quia fidelibus suis concessa sancti Spiritus gratia, facultatem tribuit bonis operibus serviendi. Ianitori quoque praecepit ut vigilaret, quia ordini pastorum ac rectorum spiritalium, commissae sibi Ecclesiae curam solerti observantia iubet impendere. |
3 | Quod autem vobis dico, omnibus dico, vigilate. Non apostoli tantum et successores eorum, rectores nimirum Ecclesiae, sed et omnes vigilare praecipimur. Universi ianuas cordium nostrorum, ne hostis antiquus mala suggerendo irrumpat, instanter servare iubemur, ne nos dormientes Dominus veniens inveniat, sedulo singuli praecavere debemus. Unusquisque enim pro se reddet rationem Deo. Vigilat autem, qui ad aspectum veri luminis mentis oculos apertos tenet; vigilat, qui servat operando quod credit; vigilat, qui a se torporis et negligentiae tenebras repellit. Hinc etenim Paulus dicit: Evigilate, iusti, et nolite peccare [II Cor. XV]. Hinc rursus ait: Hora est iam nos de somno surgere [Rom. XIII]. |