Beda Venerabilis, Homiliae, 3, HOMILIA LXXIX. IN FESTO CONFESSORUM TERTIA.
0 | MARC. X. MATTH. XIX. LUC. XVIII. In illo tempore, dixit Iesus discipulis suis: Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei, etc. |
1 | Si facilius est camelum ingentibus membris enormem angustum foramen acus penetrare, quam divitem intrare in regnum Dei, nullus ergo dives intrabit in regnum Dei. Et quomodo vel in Evangelio Matthaeus, Zachaeus et Ioseph [Luc. V] [Luc. XIX] [Matth. XXVII], vel in veteri testamento qui plurimi divites intraverunt in regnum Dei, nisi forte quia divitias vel pro nihilo habere, vel ex toto corde relinquere Domino inspirante didicerunt? Nunquid enim David in regni divitiis confidebat, qui et de semetipso canit: Quoniam unicus et pauper sum ego [Psal. XXIV]? Et alios hortatur: Divitiae, si affluant, nolite cor apponere [Psal. LXI]. Credo non ausus est dicere Nolite suscipere. Nunquid Abraham Domino substantiam praetulisse credibile est, pro quo unicum ferire non dubitavit haeredem [Gen. XXII]? Altiore autem sensu facilius est Christum pati pro dilectioribus saeculi, quam dilectores saeculi ad Christum posse converti. Cameli enim nomine se intelligi voluit, qui sponte humilitatis infirmitatis nostrae onera sustulit. In quo enim manifestius intelligitur, quam in ipso quod scriptum est: Quanto magnus es, humilia te in omnibus [Eccli. III]? Per acum autem punctiones significat, per punctiones dolores in passione susceptos. Foramen ergo acus dicit angustias passionis, qua scissa nostrae quasi vestimenta naturae quodammodo resarcire, id est, recuperare dignatus est, quatenus post lapsum melius reformati, gaudeamus ad testimonium Apostoli dicentis: Quicunque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis [Galat. III]. |
2 | Qui magis admirabantur, dicentes ad semetipsos: Et quis potest salvus fieri? Quo pertinet ista responsio, cum incomparabiliter maior sit turba pauperum, quae divitibus perditis potuerit salvari, nisi quia intellexerunt cunctos qui divitias amant, etiamsi adipisci nequeant, in divitum numero deputari? |
3 | Et intuens illos Iesus, ait: Apud homines impossibile est, sed non apud Deum. Omnia enim possibilia sunt apud Deum. Non ita accipiendum est, quod cupidi et superbi, qui nomine illius divitis significati sunt, in regnum coelorum sint intraturi cum suis cupiditatibus et superbia, sed possibile est Deo ut per verbum eius, sicut etiam factum esse et quotidie fieri videmus, a cupiditate temporalium ad charitatem aeternorum, et a perniciosa superbia ad humilitatem saluberrimam convertantur. |
4 | Coepit Petrus et dicere: Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te. Grandis fiducia, Petrus piscator erat, dives non fuerat, cibos manu et arte quaerebat, et tamen loquitur confidenter: Dimisimus omnia. Et quia non sufficit tantum dimittere, iungit quod perfectum est: Et secuti sumus te, fecimus quod iussisti; quid ergo nobis dabis praemii? |
5 | Respondens Iesus, ait: Amen dico vobis, nemo est qui reliquerit domum, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut filios, aut agros, propter me et propter Evangelium, qui non accipiat centies tantum, nunc in tempore hoc domos, et fratres, et sorores, et matres, et filios. et agros cum persecutionibus, et in saeculo futuro vitam aeternam. Quidam ex occasione huiuscemodi sententiae Iudaicam mille annorum fabulam post resurrectionem iustorum dogmatizant, quando omnia quae propter Deum dimisimus multiplici nobis sint fenore reddenda, insuper et vita aeterna donanda. Nec vident inepti, quod etsi in caeteris digna sit repromissio, in uxoribus tamen iuxta alios Evangelistas centenis appareat turpitudo, praesertim cum Dominus et in resurrectione nubendum non esse testetur [Matth. XXII], et ea quae dimissa fuerint, propter se recipienda in hoc tempore cum persecutionibus asseveret; quas utique persecutiones illi Chiliastae, sicut et caetera quoque contraria mille annis suis omnimodis abesse confirmant. Sensus ergo iste est: Qui propter Evangelium Christi carnalia reliquerit, spiritalia bona recipiet, quae comparatione et merito sui ita erunt, quasi parvo numero centenarius numerus comparetur. Quia nimirum a fratribus atque consortibus propositi sui, qui ei spiritali glutino colligantur, multo gratiorem etiam in hac vita recipiet charitatem. Lege Actus apostolorum, quod multitudinis credentium erat cor unum, et anima una, et erant illis omnia communia, nullusque egens erat inter eos qui sua Domino reliquerant [Act. IV]; de quibus et Apostolus ait: Tanquam nihil habentes, et omnia possidentes [II Cor. VI]. Potest sane hoc quod ait, Accipiet centies tantum, nunc in tempore hoc domos, et fratres, et sorores, et matres, et filios, et agros, cum persecutionibus, per significationem altius intelligi. Centenarius quippe numerus de laeva translatus in dexteram, licet eamdem inflexu digitorum videatur tenere figuram, quam habuerat denarius in laeva, nimirum tamen quantitatis magnitudine supercrescit. Quia, videlicet, omnes qui propter regnum Dei temporalia spernunt, etiam in hac vita persecutionibus plenissima eiusdem regni gaudium fide certa degustant, a que in exspectatione patriae coelestis, quae iure in dextera significatur, omni pariter electorum sincerissime dilectione fruuntur. Verum quia multi virtutum studia non eadem qua incipiunt intentione pietatis consummant, sed vel accepto virtutum amore tepescunt, vel ex integro ad scelerum volutabra relabuntur, terribilis mox sententia subinfertur. |
6 | Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi. Vide enim Iudam de apostolo in apostatam versum, et dicito quod multi erunt primi novissimi [Ioan. VI] [Luc. XXIII]. Vide latronem in cruce factum confessorem, eodemque die quo pro suis crucifixus est peccatis gratia fidei cum Christo in paradiso gaudentem, et dicito quod novissimi erunt primi. Sed et quotidie videmus multos in laico habitu constitutos, magnis vitae meritis excellere, et alios a prima aetate spiritali studio ferventes, ad extremum otio torpente lassescere, atque inerti stultitia, quod spiritu coeperant, carne consummare. |