Beda Venerabilis, Homiliae, 3, HOMILIA LXXVIII. IN FESTO CONFESSORUM SECUNDA.
0 | LUC. XII. MATTH. XXIV. MARC. XV. In illo tempore, dixit Iesus discipulis suis: Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes, etc. |
1 | Quia multos ostenderat Dominus vel in totum saeculo subditos, vel saecularis intuitu commodi Domino servientes, pulchre breviterque suos docet et lumbos praecingere, propter continentiam ab amore rerum saeculariumque et lucernas ardentes habere, ut hoc ipsum vero fine et recta intentione faciant. Aliter lumbos praecingimus, cum carnis luxuriam per continentiam coarctamus; lucernas autem ardentes in manibus tenemus, cum per bona opera proximis nostris lucis exempla monstramus. Redemptori etenim nostro unum sine altero placere nequaquam potest, si aut is qui bona agit adhuc luxuriae iniquinamenta non deserit, aut is qui castitate praeeminet necdum se per bona opera exercet. Sed et si utrumque agitur, restat ut quisque ille est, spe ad supernam patriam tendat, nequaquam se a vitiis pro mundi huius honestate contineat, sed totam spem in Redemptoris sui adventu constituat. Unde et protinus subdit: |
2 | Et vos similes hominibus exspectantibus Dominum suum, quando revertatur a nuptiis. Ad nuptias quippe Dominus abiit, quia resurgens a mortuis, ascendens in coelum, supernam sibi angelorum multitudinem novus homo copulavit; qui tunc revertitur, cum nobis iam per iudicium manifestatur. Bene autem de servis exspectantibus subditur: |
3 | Ut cum venerit et pulsaverit, confestim aperiant ei. Venit quippe, cum ad iudicium properat; pulsat vero, cum iam per aegritudinis molestias esse mortem vicinam designat. Cui confestim aperimus, si hunc cum amore suscipimus. Aperire etenim iudici pulsanti non vult, qui exire de corpore trepidat, et videre eum quem contempsisse se meminit iudicem formidat. Qui autem de sua spe et operatione securus est, pulsanti confestim aperit, quia laetus iudicem sustinet; et cum tempus propinquae mortis agnoverit, de gloria retributionis hilarescit. Unde et protinus subditur: |
4 | Beati servi illi, quos cum venerit Dominus, invenerit vigilantes. Vigilat, qui ad aspectum veri luminis mentis oculos apertos tenet. Vigilat, qui servat operando quod credit. Vigilat, qui a se torporis et negligentiae tenebras repellit. Hinc etenim Paulus dicit: Evigilate, iusti, et nolite peccare [I Cor. XV]. Hinc rursus ait: Hora est iam nos de somno surgere [Rom. XIII]. Sed veniens Dominus quid vigilantibus servis exhibeat, audiamus: |
5 | Amen dico vobis quod praecinget se, et faciet illos discumbere, et transiens ministrabit illis. Praecinget se, id est, ad retributionem praeparat; facit illos discumbere, id est, aeterna quiete refoveri. Discumbere quippe nostrum in regno quiescere est. Unde rursum Dominus dicit: Venient et recumbent cum Abraham, et Isaac et Iacob [Matth. VIII]. Transiens autem Dominus ministrat, quia lucis suae illustratione nos satiat. Transit vero dictum est, de iudicio ad regnum redit. Vel certe Dominus nobis post iudicium transit, qu a ab humanitatis forma in divinitatis suae contemplationem nos elevat. Et transire eius est in claritatis suae speculationem nos ducere, cum eum quem in humanitate in iudicio cernimus, etiam in divinitate post iudicium videmus. |
6 | Et si venerit in secunda vigilia, et si in tertia vigilia venerit, et ita invenerit, beati sunt servi illi. Prima vigilia primaevum tempus est, id est, pueritia. Secunda, adolescentia vel iuventus, quae auctoritate sacri eloquii unum sunt dicentis: Laetare, iuvenis, in adolescentia tua [Eccle. XI]. Tertia autem, senectus accipitur. Qui ergo vigilare in prima vigilia noluit, custodiat vel secundam, ut qui converti a pravitatibus suis in pueritia neglexit, ad vias vitae saltem in tempore iuventutis evigilet. Et qui vigilare in secunda vigilia noluit, tertiae vigiliae remedia non amittat, ut qui et in iuventute ad vias vitae non evigilat, saltem in senectute resipiscat. Ad excutiendam vero mentis nostrae desidiam, etiam exteteriora damna per similitudinem deducuntur, ut per haec animus ad sui custodiam suscitetur, nam dicitur: |
7 | Hoc autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias qua hora fur veniret, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam. Ex qua praemissa similitudine etiam exhortatio subinfertur, cum dicitur: |
8 | Et vos estote parati, quia qua hora non putatis, Filius hominis veniet. Nesciente enim patrefamilias fur domum perfodit, quia dum a sui custodia spiritus dormit, improvisa mors veniens carnis nostrae habitaculum irrumpit, et eum quem dominum domus invenerit dormientem, necat, quia cum ventura damna spiritus minime praevidet, hunc mors ad supplicium nescientem rapit. Furi autem resisteret, si vigilaret, quia adventum iudicis qui occulte animam rapit praecavens, ei poenitendo occurreret, ne impoenitens periret. Horam vero ultimam Dominus noster idcirco nobis voluit esse incognitam, ut semper possit esse suspecta, ut dum illam praevidere non possumus, ad illam sine intermissione praeparemur. |
9 | Ait autem ei Petrus: Domine, ad nos dicis hanc parabolam, an et ad omnes? Duo quidem Dominus praemissa parabola monuerat: et se videlicet subito venturum, et illos eum paratos exspectare debere: sed de quo horum, an de utroque Petrus interrogaverit, quisve sibi sociisque suis comparaverit, cum ait: Ad nos dicis, an et ad omnes? non facile patet. Et quidem in eo quod ait, Nos et omnes, non alios quam vel apostolos apostolorumque similes, et caeteros fideles, vel eos, qui, viritim morientes, quotidie sui iudicis adventu volentes nolentesque suscipiunt, et eos qui veniente universali iudicio vivi sunt in carne reperiendi, significare putandus est. Sed mirum si beatus Petrus dubitavit, vel omnibus quae velint sobrie et iuste, et pie vivendum, exspectantibus beatam spem et adventum gloriae magni Dei [Tit. II], qui vult omnes homines salvos fieri [I Tim. II], vel inopinatum et singulorum, et omnium, et magnorum et pusillorum, et fidelium et infidelium futurum esse iudicium. Unde restat intelligi his iam bene cognitis, ea magis quae nescire forte poterat quaesitum digna duxisse, videlicet, si sublimia illa vitae coelestis instituta, quibus possessa vendere, sacculos qui non veterascerent facere, thesaurum coelo condere, lumbis praecinctis, lucernisque ardentibus vigilare, et Dominum exspectare praeceperat, ad apostolos solum similesque illorum, an et ad omnes qui salvandi sint pertineant. Qui sensus esse quaerentis ex ipsa, ni fallor, Domini responsione declaratur. |
10 | Dixit autem Dominus: Quis putas est fidelis dispensator et prudens, quem constituit dominus super familiam suam. Respondens ad interrogata Salvator, primo docet iudicium cunctis adfuturum, singulosque iuxta meritum operis ac sensus sui capacitatem, praemia vel tormenta nacturos. Deinde quod maxime quaesierat, gratiam virtutum quam mundo attulerit, a singulis, quantum possint, ostendit esse sectandam. Ignem, inquit, veni mittere in terram, et quid volo, nisi ut accendatur [Luc. XII]? Sane quod ait, Quis putas est, difficultatem, non impossibilitatem perficiendae virtutis insinuat, quomodo Psalmista: Quis sapiens, et custodiet haec [Psal. CVI]? non neminem, sed rarum significat. Nam alibi idem verbum non pro difficili, sed pro impossibili posuit: Deus, quis similis erit tibi? id est, nullus. Tu enim solus altissimus super omnem terram [Psal. LXXXII]. |
11 | Ut det illis in tempore tritici mensuram. Per mensuram tritici exprimitur modus verbi. Alta etenim quaeque debent multis audientibus contegi, et vix paucis aperiri, ne cum angusto cordi incapabile aliquid tribuitur, extra fundatur. Hinc Moyses a secreto Dei exiens, coruscantem faciem coram populo velat, quia nimirum turbis claritatis intimae arcana non indicat [Exod. XXXIV]. Pro qualitate igitur audientium formari debet sermo doctorum, ut et ad sua singulis congruat, et tamen a communis aedificationis arte nunquam recedat. |
12 | Beatus ille servus, quem cum venerit Dominus, invenerit ita facientem. Vere dico vobis quia super omnia quae possidet constituet eum. Quanta inter bonos auditores et bonos doctores meritorum distantia, tanta est et praemiorum. Hos enim adveniens cum vigilantes invenerit, faciet discumbere, et transiens ministrabit eis. Illos autem cum verbi annonam familiae sibi creditae, fideliter prudenterque dispensantes invenerit, supra omnia quae possidet constituet, id est, supra omnia coelestis regni gaudia, non utique ut horum soli Dominum teneant, sed ut eorum abundantius caeteris sanctis aeterna possessione fruantur. Qui enim docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti: et qui ad iustitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates [Dan. XII]. Et Apostolus ait: Qui bene praesunt presbyteri, duplici honore digni habeantur, maxime qui laborant in verbo et doctrina [I Tim. V]. |
13 | Quod si dixerit servus ille in corde suo: Moram facit Dominus meus venire, et coeperit percutere pueros et ancillas, et edere et bibere, et inebriari. Sicut in uno fideli dispensatore totus bonorum rectorum quomodo vel vivat, vel remuneretur ordo docetur; sic et in hoc nequissimo servo cunctorum praesulum malorum damnandum pariter opus, et damnatio narratur aeterna; qui, neglecto Domini timore, non modo ipsi luxuriae vacant, sed et subditos iniuriis stimulant. Quamvis et typice possit intelligi pueros et ancillas percutere corda infirmorum, nec adhuc fide, spe et charitate solidatorum, ostenso pravae operationis aut locutionis exemplo vitiare. Edere autem, bibere et inebriari, cunctis facinoribus et saeculi illecebris quae mentem dementent, et errare faciant occupari. Nota sane inter vitia servi mali ascriptum, quod tardum sui Domini reditum putaverit; non autem inter boni virtutes adnumeratum, quod hunc citum speraverit, sed tantum quod ad iussionem Domini quandocunque venturi, conservis in tempore tritici mensuram dederit, hoc est, vel sermonis divi, vel exempli sui regulam monstraverit. Quinetiam quosdam bonos servos legimus ab Apostolo castigatos, quod trementes atque anxii crederent instare diem Domini, quem ipse inopinatum promiserit esse venturum [II Thes. II]. Unde optimum esse probatur, quanquam magnopere, si liceat, cupiamus scire quando veniat desideratus cunctis gentibus [Aggaei II], aequanimiter tamen nos scire quae scire non liceat, tantum in exemplum boni servi sive prope seu procul sit, paratos exspectare, et diligere adventum eius. |
14 | Veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua nescit, et dividet eum, partemque eius cum infidelibus ponet. Dividet eum non gladio desecando, sed a fidelium consortio segregando; et eis qui nunquam vel ad fidem pertinuerant sociando, quia qui suorum et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior, ut Apostolus ait [I Tim. V]. |
15 | Ille autem servus qui cognovit voluntatem domini sui, et non praeparavit, et non fecit secundum voluntatem eius, vapulabit multis. Multi hanc sententiam male intelligentes, nolunt scire quid faciant, et quasi minus se vapulaturos existimant, si nesciant quid operari debuerant. Sed aliud est nescisse, aliud est scire noluisse. Nescit namque, qui apprehendere volet [vult], et non valet; qui autem ut nesciat autem a voce veritatis avertit, iste non nesciens, sed contemptor addicitur. |
16 | Qui autem non cognovit, et fecit digna plagis, vapulabit paucis. Omni autem cui multum datum est, multum quaeretur ab eo; et cui commendaverunt multum, plus petunt ab eo. Quare postquam dixit, Cui multum datum est, adiecit: Et cui commendaverunt multum? subaudis divina iudicia. Nisi forte per hoc utrumque fidelium ordinem, et rectorum, videlicet, et subditorum, voluit intimare, quia multum saepe datur etiam quibusque privatis, quibus et cognitio Dominicae voluntatis, et exsequendi quae cognoscunt facultas impenditur. Multum autem commendator ei cui cum sua salute dominici quoque gregis pascendi cura committitur. Itaque potentes potenter tormenta patiuntur, et fortioribus fortior instat cruciatio [Sap. VI], hoc est, maiori gratia donatos, si reliquerint, maior vindicta sequitur. Mitissima autem omni poena erit eorum qui, praeter peccatum quod originale traxerunt, nullum insuper addiderunt, et in caeteris qui addiderunt tanto quisque ibi tolerabiliorem habebit damnationem, quanto hic minorem habuerit iniquitatem. |