monumenta.ch > Beda Venerabilis > 77
Beda, Homiliae, 3, HOMILIA LXXVI. IN FESTO UNIUS MARTYRIS. <<<     >>> HOMILIA LXXVIII. IN FESTO CONFESSORUM SECUNDA.

Beda Venerabilis, Homiliae, 3, HOMILIA LXXVII. IN FESTO CONFESSORUM PRIMA.

0 LUC. XI. MATTH. V. MARC. IV. In illo tempore, dixit Iesus discipulis suis: Nemo lucernam accendit, et in abscondito ponit, neque sub modio, sed supra candelabrum, ut qui ingrediuntur, lumen videant, etc.
1 De seipso Dominus haec loquitur ostendens, etsi supra dixerit nullum generationi nequam, nisi signum Ionae dandum, nequaquam tamen lucis suae claritatem fidelibus occultandam. Ipse quippe lucernam accendit, qui testam humanae naturae flamma suae divinitatis implevit: quam profecto lucernam nec credentibus abscondere, nec modio supponere, hoc est, sub mensura legis includere, vel intra unius Iudaeae gentis terminos voluit cohibere.
2 Sed supra candelabrum, inquit, ut qui ingrediuntur, lumen videant. Candelabrum Ecclesiam dicit, cui lucernam superposuit, quia nostris in frontibus fidem suae incarnationis affixit, ut qui Ecclesiam fideliter ingredi voluerint, lumen veritatis palam queant intueri. Qua sententia Iudaeorum quoque proceres condemnat, qui signa quaerentes exterius, apertam lucis ianuam noluerint intrare credendo. Denique praecipit ne opera tantummodo, sed et cogitationes, et ipsas etiam cordis intentiones mundare et castigare meminerint. Nam sequitur:
3 Lucerna corporis tui est oculus tuus. Corpus quippe dicit opera quae palam cunctis apparent; saeculum vero ipsam mentis intentionem, qua operatur, et de cuius merito eadem opera lucis an tenebrarum sint opera, discernuntur, sicut ipse consequenter exposuit, dicens:
4 Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit; si autem nequam fuerit, etiam corpus tuum tenebrosum erit. Si, inquit, pura rectaque intentione quae potes agere, bona studueris, lucis profecto sunt opera quae facis, etiam si coram hominibus imperfectionis aliquid habere videantur. Quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, his qui secundum propositum vocati sunt sancti [Rom. VIII]. Si autem perversa est intentio quae praecedit, pravum est omne opus quod sequitur, quamvis rectum esse videatur.
5 Vide ergo ne lumen quod in te est tenebrae sint. Hoc est, ne ipsa cordis intentio quae lumen est animae, vitiorum caligine fuscetur, sedula discretione perpende. Iuxta quod alibi praecipitur: Omni custodia serva cor tuum, quoniam ex ipso vita procedit [Prov. IV].
6 Si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit, non habens aliquam partem tenebrarum, erit lucidum totum, et sicut lucerna fulgoris illuminabit te. Totum corpus nostrum omnia nostra opera dicit, quia et Apostolus membra nostra nuncupat quaedam opera quae improbat, et mortificanda praecipit, dicens: Mortificate ergo membra vestra quae sunt super terram, fornicationem, immunditiam, libidinem, et caetera talia [Coloss. III]. Si igitur ipse bonum bona intentione patraveris, non habens in tua conscientia aliquam partem tenebrosae cogitationis, etiamsi contigerit aliquem proximorum tua bona actione noceri, verbi gratia, aut de pecunia quam a te indigens et petens acceperat, facere vel pati aliquid mali, aut de verbo exhortationis, quo errantem corrigere volebas forte perniciosius errare, tu tamen pro tuo simplici et lucido corde, et hic et in futuro lucis gratia donaberis.
Beda Venerabilis HOME

bke47.119v