monumenta.ch > Beda Venerabilis > 76
Beda, Homiliae, 3, HOMILIA LXXV. IN FESTO UNIUS MARTYRIS. <<<     >>> HOMILIA LXXVII. IN FESTO CONFESSORUM PRIMA.

Beda Venerabilis, Homiliae, 3, HOMILIA LXXVI. IN FESTO UNIUS MARTYRIS.

0 LUC. XIV. In illo tempore, dixit Iesus discipulis suis: Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus, etc.
1 Percontari libet quomodo parentes et carnaliter propinquos praecipimur odisse, qui iubemur et inimicos diligere. Et certe de uxore Veritas dicit: Quod Deus coniunxit, homo non separet [Marc. X]. Et Paulus ait: Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus Ecclesiam [Coloss II]. Ecce discipulus uxorem diligendam praecipit, cum magister dicat: Qui uxorem non odit, non potest meus esse discipulus. Nunquid aliud iudex nuntiat, aliud praeco clamat? An simul et odisse possumus et diligere? Si vim praecepti perpendimus, utrumque agere per discretionem valemus, ut eos qui nobis carnis cognatione coniuncti sunt et quo proximos novimus, diligamus, et quo adversarios in via Dei patimur, odiendo et fugiendo nesciamus. Ut autem Dominus demonstraret hoc erga proximos odium non de inaffectione procedere, sed de charitate, addidit protinus, dicens: Adhuc autem et animam suam. Tunc etenim bene animam nostram odimus, cum eius carnalibus desideriis non acquiescimus, cum eius appetitum frangimus, eius voluptatibus reluctamur. Quae ergo contempta ad melius ducitur, quasi per odium amatur. Sic sic nimirum exhibere proximis nostris odii discretionem debemus, ut in eis diligamus quod sunt, et habeamus odio quod in Dei nobis itinere obsistunt. Hoc ipsum vero animae odium qualiter exhiberi debeat, subdendo Veritas manifestat, dicens:
2 Et qui non baiulat crucem suam, et venit post me, non potest meus esse discipulus. Crux quippe a cruciatu dicitur. Et duobus modis crucem Domini baiulamus, unde per abstinentiam carnem afficimus, aut per compassionem proximi necessitatem illius nostram putamus. Qui enim dolorem exhibet in aliena necessitate, crucem portat in mente. Sciendum vero est quod sunt nonnulli qui carnis abstinentiam non pro Deo, sed pro inani gloria, exhibent; et sunt plerique qui compassionem proximo non spiritaliter, sed carnaliter, impendunt, ut ei non ad virtutem, sed quasi miserando ad culpas faveant. Hi itaque crucem quidem videntur ferre, sed Dominum non sequuntur. Unde et recte haec eadem Veritas dicit: Qui non baiulat crucem suam, et venit post me, non potest meus esse discipulus. Baiulare etenim crucem, et post Dominum ire, est vel carnis abstinentiam vel compassionem proximo pro studio aeternae intentionis exhibere. Nam quisquis haec pro temporali intentione exhibet, crucem quidem baiulat, sed ire post Dominum recusat. Quia vero sublimia praecepta data sunt, protinus comparatio aedificandae sublimitatis adiungitur, cum dicitur:
3 Quis enim ex vobis volens turrim aedificare, nonne prius sedens computat sumptus qui necessarii, sunt si habeat ad perficiendum? Omne quod agimus, praevenire per studium comparationis debemus. Ecce enim, iuxta Veritatis vocem, qui turrim aedificat, prius aedificii sumptus parat. Si igitur humilitatis turrim construere cupimus, prius nos praeparare ad adversa huius saeculi debemus. Hoc enim inter terrenum et coeleste aedificium distat, quod terrenum aedificium expensas colligendo construitur, coeleste autem aedificium expensas dispergendo. Ad illud sumptus facimus, si non habita colligamus; ad istud sumptus facimus, si et habita relinquamus. Considerandum vero quod dicitur:
4 Ne posteaquam posuerit fundamentum, et non poterit perficere, omnes qui viderint incipiant illudere ei, dicentes: Quia hic homo coepit aedificare, et non potuit consummare. Quia, iuxta Pauli vocem, spectaculum facti sumus mundo, angelis et hominibus [I Cor. IV]. Et in omne quod agimus considerare occultos adversarios nostros debemus, qui semper nostris operibus intendunt, semper ex nostro defectu gratulantur. Quos Propheta intuens, ait: Deus meus, in te confido, non erubescam, neque irrideant me inimici mei [Psal. XXIV]. In bonis enim operibus intenti, nisi contra malignos spiritus sollicite vigilemus, ipsos irrisores patimur, quos ad malum persuasores habemus. Sed quia de construendo aedificio comparatio data est, nunc ex minori ad maius similitudo subditur, ut ex rebus minimis maiora pensentur. Nam sequitur:
5 Aut quis rex iturus committere bellum adversum alium regem, non sedens prius cogitat, si posset cum decem millibus occurrere ei, qui cum viginti millibus venit ad se? Alioquin adhuc illo longe agente, legationem mittens rogat ea quae pacis sunt. Rex contra regem ex aequo venit ad praelium, et tamen si se perpendit non posse sufficere, legationem mittit, et ea quae pacis sunt postulat. Quibus ergo nos lacrymis sperare veniam debemus, qui in illo tremendo examine cum Rege nostro ex aequo ad iudicium non venimus, quos nimirum conditio, infirmitas et causa, inferiores exhibet? Sed fortasse iam mali operis culpas abscidimus, iam prava quaeque exterius declinavimus, nunquid ad reddendam rationem cogitationis nostrae sufficimus? Cum duplo ergo exercitu contra simplum venit, qui nos vix in solo opere praeparatos simul de opere et cogitatione discutit. Et ideo dum adhuc longe est, legationem mittamus, rogemus ea quae pacis sunt. Longe enim esse dicitur, quia adhuc praesens per iudicium non videtur. Mittamus legationem lacrymas nostras, mittamus misericordiae opera, mactemus in ara eius hostias placationis. Haec est nostra legatio, quae Regem venientem placat.
6 Sic ergo omnis ex vobis qui non renuntiat omnibus quae possidet non potest meus esse discipulus. Manifestissime Dominus hac conclusione docet quid sit aedificare turrim, vel cum rege fortiore facere pacem: suum, videlicet, esse discipulum. Praeparare autem sumptus ad perficiendam turrim, et mittere legationem ad impetrandam pacem, non esse aliud quam renuntiare omnibus quae possidemus. Inter quae omnia et amor proximorum, de quo praedictum est, et ipsa anima nostra, quam quidam pro temporali hac vita dictam putant, intelligatur necesse est: quam sic possidere ad tempus oportet, ut non nos impediat ab aeterna, si quis eam fuerit auferre minatus. Distat sane inter renuntiare omnibus et relinquere omnia. Paucorum enim perfectorumque est relinquere omnia, curas mundi postponere, solis desideriis aeternis inhiare. Cunctorum autem fidelium est renuntiare omnibus quae possident, hoc est, sic tenere quae mundi sunt, ut tamen per ea non teneantur in mundo; habere rem temporalem in usu, aeternam in desiderio; sic terrena gerere, ut tamen tota mente ad coelestia tendant.
Beda Venerabilis HOME

bke47.119v

Beda, Homiliae, 3, HOMILIA LXXV. IN FESTO UNIUS MARTYRIS. <<<     >>> HOMILIA LXXVII. IN FESTO CONFESSORUM PRIMA.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 76