monumenta.ch > Beda Venerabilis > 75
Beda, Homiliae, 3, HOMILIA LXXIV. IN FESTO MARTYRUM. <<<     >>> HOMILIA LXXVI. IN FESTO UNIUS MARTYRIS.

Beda Venerabilis, Homiliae, 3, HOMILIA LXXV. IN FESTO UNIUS MARTYRIS.

0 LUC. IX. MATTH. X. MARC. VIII. IOAN. XII. In illo tempore, dixit Iesus discipulis suis: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam et sequatur me. Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam; qui autem perdiderit animam suam propter me et Evangelium, salvam faciet eam, etc.
1 Pulchre posuit ad omnes, quia superiora quae ad fidem dominicae nativitatis vel passionis pertinent, cum solis seorsum discipulis egit. Tunc autem nosmetipsos abnegamus, cum vitamus quod per vetustatem fuimus, et ad hoc nitimur, quo per novitatem vocamur. Dicat ergo Veritas, dicat: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum. Quia nisi quis a semetipso deficiat, ad eum qui supra ipsum est non appropinquat; nec valet apprehendere quod ultra ipsum est, si nescierit mactare quod est. Sed iam qui se a vitiis abnegat, exquirendae ei virtutes sunt, in quibus crescat. Nam protinus adiungitur:
2 Et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me. Duobus etenim modis crux tollitur, cum aut per abstinentiam afficitur corpus, aut per compassionem proximi affligitur animus. Pensemus qualiter utroque modo Paulus crucem suam tulerit, qui dicebat: Castigo corpus meum, et in servitutem redigo, ne forte aliis praedicans, ipse reprobus efficiar [I Cor. XI]. Ecce in afflictione corporis audivimus crucem carnis, nunc in compassione proximi audiamus crucem mentis. Ait: Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror [I Cor. IX]? Sed in utraque crucis baiulatione notandum quod hanc et quotidie tollere, et ea sumpta Dominum sequi iubemur.
3 Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet illam. Nam qui perdiderit animam suam propter me, salvam faciet illam. Sic dicitur fideli: Qui voluerit animam suam salvam facere, perdet eam; et qui perdiderit animam propter me, salvam faciet eam, ac si agricolae dicatur: Frumentum si servas, perdis; si seminas, renovas. Quis enim nesciat, quod frumentum cum in semine mittitur, perit ab oculis, in terra deficit? Sed unde putrescit in pulvere, inde viridescit in renovatione. Quia vero sancta Ecclesia aliud tempus habet persecutionis, atque aliud pacis. Redemptor noster ipsa eius tempora designavit in praeceptis. Nam persecutionis tempore ponenda est anima, pacis autem tempore ea quae amplius dominari possunt frangenda sunt desideria terrena. Unde et nunc dicitur:
4 Quid enim proficit homo, si lucretur universum mundum, se autem ipsum perdat, et detrimentum sui faciat? Cum persecutio ab adversariis deest, valde vigilantius cor custodiendum est. Nam pacis tempore, quia licet vivere, libet etiam ambire. Plerumque autem labentia cuncta despicimus, sed tamen adhuc humanae verecundiae usu praepedimur, ut rectitudinem quam servamus in mente, nondum exprimere valeamus in voce. Sed huic quoque vulneri congruum subiungitur medicamentum, cum Dominus dicat:
5 Nam qui me erubuerit, et meos sermones, hunc Filius hominis erubescet, cum venerit in maiestate sua, et Patris et sanctorum angelorum. Sed ecce nunc apud se homines dicunt: Nos iam Dominus et sermones eius non erubescimus, quia aperta eum voce confitemur; quibus ego respondeo, quod in hac plebe Christiana sunt nonnulli, qui Christum ideo confitentur, quia cunctos Christianos esse conspiciunt. Non ergo ad probationem fidei vox sufficit professionis, quam defendit a verecundia professio generalitatis. Et tamen ubi se quisque interroget, ut in confessione Christi se veraciter probet. Certe enim persecutionis tempore erubescere poterant fideles, substantiis nudari, de dignitatibus deiici, verberibus affligi; pacis autem tempore, quia haec a nostris persecutionibus desunt, est aliud ubi ostendamur nobis. Veremur saepe a proximis despici, dedignamur iniurias verbi tolerare; si contingat iurgium fortasse cum proximo, erubescimus priores satisfacere. Cor quippe carnale, dum huius vitae gloriam quaerit, humilitatem respuit.
6 Dico autem vobis vere, sunt aliqui hic stantes qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei. Regnum Dei hoc loco praesens Ecclesia vocatur, et quia nonnulli ex discipulis usque adeo in corpore victuri erant, ut Ecclesiam Dei constructam conspicerent, et contra mundi huius gloriam erectam, consolatoria promissione nunc dicitur: Sunt quidam de hic stantibus qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei. Sed cum tanta Dominus subeundae mortis praecepta ederet, quid necessarium fuit ut ad hanc subito promissionem veniret? Nisi quia discipulis rudibus etiam de praesenti vita aliquid promittendum fuit, ut possent robustius in futura solidari, quibus videndum regnum Dei promittit in terra, ut hoc ab eis fidelibus in coelo praesumatur. Quod si regnum Dei in hac sententia futuram in coelis beatitudinem velimus accipere, et hoc quidam de astantibus non post multos dies in monte viderunt, scilicet, ut manentis gaudii contemplatione, tametsi raptim delibata, modestius instantia saeculi transeuntis adversa tolerarent. Decentissimo sane verbo sanctos mortem gustare testatur, a quibus nimirum mors corporis libando gustatur, vita animae possidendo tenetur.
Beda Venerabilis HOME

bke47.119v

Beda, Homiliae, 3, HOMILIA LXXIV. IN FESTO MARTYRUM. <<<     >>> HOMILIA LXXVI. IN FESTO UNIUS MARTYRIS.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 75