monumenta.ch > Beda Venerabilis > 74
Beda, Homiliae, 3, HOMILIA LXXIII. IN FESTO MARTYRUM. <<<     >>> HOMILIA LXXV. IN FESTO UNIUS MARTYRIS.

Beda Venerabilis, Homiliae, 3, HOMILIA LXXIV. IN FESTO MARTYRUM.

0 LUC. XXI. MATTH. X. MARC. XIII. In illo tempore, dixit Iesus discipulis suis: Cum audieritis praelia, et seditiones, nolite terreri, etc.
1 Pensanda sunt verba Redemptoris nostri, per quae nos aliud interius, aliud exterius passuros denuntiat. Praelia quippe ad hostes pertinent, seditiones ad cives. Quae utraque a tempore dominicae passionis in populo Iudaeorum, qui sibi pro Salvatore seditiosum latronem elegit, satis superque constat abundasse [Marc. XV]. Sed his praecurrentibus apostoli ne terreantur, ne Hierosolymam Iudaeamque deserant, admonentur. Quia, videlicet, non statim finis, qui in quadragesimum potius differendus sit annum, id est, desolatio patriae supremumque urbis ac templi sequatur excidium.
2 Tunc dicebat illis: Surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum, et terraemotus magni erunt per loca, et pestilentiae, et fames. Constat haec ante finem desolationis templi, hoc est, tempore Iudaicae seditionis ad litteram contigisse. Potest autem regnum contra regnum, et pestilentia eorum quorum sermo serpit ut cancer [II Tim. II], et fames audiendi verbum Dei, et commotio universae terrae, et a vera fide separatio, etiam in haereticis intelligi, qui, contra se invicem dimicantes, Ecclesiae victoriam faciunt.
3 Terroresque de coelo, et signa magna erunt. Et haec tempore eodem completa quisquis Iosephi Historiam legerit, inveniet. 'Nam et stella gladio similis (ut perhibet) per annum totum supra Hierosolyma pendens infausto trepidos cives portento terrebat; et currus itidem equitesque armati per aera discurrere, ac morem bellantium imitari per dies quadraginta sunt visi. Sed et vitula sacrificiis admota inter immolantium manus enixa est agnam (Ioseph., de bello Iud., lib. VII, cap. 12).' Quo autem haec merito contigerint, protinus subinfertur, cum dicitur:
4 Sed ante haec omnia iniicient vobis manus suas, et persequentur tradentes in synagogas et custodias, trahentes ad reges et praesides propter nomen meum. Haec quippe Iudaicae genti vel sola, vel maxima causa exitii fuerat, quia post Domini Salvatoris occisionem, nominis quoque eius praecones simul et confessores impia crudelitate vexavit.
5 Continget autem vobis in testimonium. Testimonium, videlicet, quorum, nisi eorum, qui aut persequendo mortes inferunt, aut videndo non imitantur? Mors quippe iustorum bonis in adiutorium est, malis in testimonium, ut inde perversi sine excusatione pereant, unde electi exemplum capiunt ut vivant. Sed auditis tot terroribus turbari poterant infirmorum corda, atque ideo consolatio adiungitur, cum protinus subinfertur:
6 Ponite ergo in cordibus vestris non praemeditari quemadmodum respondeatis. Ego enim dabo vobis os et sapientiam cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri. Ac si aperte membris suis infirmitatibus dicat: Nolite terreri, nolite pertimescere. Vos ad certamen acceditis, sed ego praelior; vos verba editis, sed ego sum qui loquor.
7 Trademini autem a parentibus, et fratribus, et cognatis, et amicis, et morte afficient ex vobis, et eritis odio omnibus propter nomen meum. Minorem dolorem mala ingerunt, quae ab extraneis inferuntur; plus vero in nobis ea tormenta saeviunt, quae ab illis patimur, de quorum mentibus praesumebamus, quia cum damno corporis mala nos cruciant amissae charitatis. Sed quia dura sunt quae praedicuntur de afflictione mortis, protinus consolatio subditur de gaudio resurrectionis, cum dicitur:
8 Et capillus de capite vestro non peribit. Scimus quia caro incisa dolet, capillus non dolet incisus. Ait ergo martyribus suis: Capillus de capite vestro non peribit, videlicet, aperte dicens: Cur timetis ne pereat quod incisum dolet, quando et illud in vobis perire non potest quod incisum non dolet? Aliter: Capillus de capite discipulorum Domini non peribit, quia non solum fortia quaeque gesta vel dicta sanctorum, de quibus dicitur: Dominus custodit omnia ossa eorum [Psal. XXXIII], sed et volatilis (ut ita dicam) ac tenuissima cogitationum fidelium superficies, quae de occulta cordis radice, quasi de cerebro caesaries, exit, apud iustum Iudicem conservata digna mercede donabitur. Unde recte Propheta, ut bonorum etiam cogitatuum merita Domino quam sint accepta demonstret: Et reliquiae, inquit, cogitationum diem festum agent tibi [Psal. LXXV]. Unde etiam Nazareni in lege tempore consecrationis comam nutrire iubentur [Num. VI] [Iud. XIII], et novacula super caput Samuel non ascendisse perhibetur [I Reg. I]. At contra mulier captiva, ut viro Israelitae nubere queat, mundatus a lepra, ut Ecclesiae communicare mereatur, omnes sui corporis pilos praecipiuntur eradere [Deut. XXI] [Levit. XIV], quia, videlicet, omnis sapientium cogitatio, quae bona placens et perfecta est, salvatur in perpetuum, et apud Dominum est merces eius; stultorum vero pravorumque quasi Dei aspectibus indigna radix, operum cogitatio poenitendo debet excidi [Sap. V].
9 Et in patientia vestra possidebitis animas vestras. Idcirco possessio animae in virtute patientiae ponitur, quia radix omnium custosque virtutum patientia est. Per patientiam vero possidemus animas nostras, quia dum nobis ipsis dominari discimus, hoc ipsum incipimus possidere quod sumus. Sic enim conditi mirabiliter sumus, ut ratio animam, et anima possideat corpus; ius vero animae a corporis possessione repellitur, si non prius anima a ratione possidetur. Custodem igitur conditionis vestrae patientiam Dominus esse monstravit, qui in ipsa nos possidere nosmetipsos docuit. Patientia autem vera est, aliena mala aequanimiter perpeti, contra eum quoque qui mala irrogat nullo dolore moveri. Nam qui sic proximi mala portat, ut tacitus doleat, et tempus dignae retributionis quaerat, patientiam non exhibet, sed ostendit.
Beda Venerabilis HOME

bke47.119v

Beda, Homiliae, 3, HOMILIA LXXIII. IN FESTO MARTYRUM. <<<     >>> HOMILIA LXXV. IN FESTO UNIUS MARTYRIS.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 74