monumenta.ch > Beda Venerabilis > 73
Beda, Homiliae, 3, HOMILIA LXXII. IN DIE SANCTO UNIUS APOSTOLI. <<<     >>> HOMILIA LXXIV. IN FESTO MARTYRUM.

Beda Venerabilis, Homiliae, 3, HOMILIA LXXIII. IN FESTO MARTYRUM.

0 LUC. XII. In illo tempore, dixit Iesus discipulis suis: Attendite a fermento Pharisaeorum, quod est hypocrisis. Nihil enim opertum est quod non reveletur, neque absconditum quod non sciatur. Quoniam quae in tenebris dixistis in lumine dicentur, et quid in aure locuti estis in cubiculis praedicabitur in tectis, etc.
1 Ad hoc fermentum pertinent omnia quae recumbens apud Pharisaeum superius disputaverat Dominus, de quo et Apostolus praecipit: Itaque epulemur non in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis [I Cor. V]. Nam sicut modicum fermenti totam farinae cui iniicitur massam corrumpit, universamque mox conspersionem suo sapore commaculat, sic nimirum simulatio, cuius semel animum imbuerit, tota virtutum sinceritate et veritate fraudabit.
2 Nihil autem opertum est quod non reveletur, neque absconditum quod non sciatur. Et quomodo in praesenti saeculo multorum diu latet hypocrisis? Ergo de futuro tempore intelligendum, quando iudicabit Deus occulta hominum. Nam sicut unus amicorum beati Iob verissime dixit: Laus impiorum brevis est, et gaudium hypocritae ad instar puncti, si ascenderit usque ad coelum superbia eius, et caput eius nubes tetigerit, quasi sterquilinium in fine perdetur [Iob. XX]. In fine, inquit, perdetur, qui in principio florere videbatur. Est ergo sensus: Attendite ne aemulemini simulatores, quia veniet profecto tempus in quo et vestra virtus omnibus et eorum reveletur hypocrisis. Verum quod sequitur:
3 Quoniam quae in tenebris dixistis in lumine dicentur, et quod in aure locuti estis in cubiculis praedicabitur in tectis: non solum in futuro, et quando cuncta cordium abscondita proferentur ad lucem, sed in praesenti tempore potest congruenter accipi, quoniam quae inter tenebras quondam pressurarum carcerumque umbras vel locuti vel passi sunt apostoli, nunc clarificata per orbem Ecclesia lectis eorum Actibus publice praedicantur. Sane quod ait, Praedicabitur in tectis, iuxta morem provinciae Palaestinae loquitur, ubi solent in tectis residere; non enim tecta nostro more culminibus sublimata, sed plano schemate faciunt aequalia. Unde lex praecepit ut qui novam domum aedificaret, murum tecti poneret in gyro [Deut. XXII], ne funderetur ibi sanguis innoxius, labente aliquo, et in praeceps ruente. Et in templi constructione legimus: Texit quoque domum laquearibus cedrinis, et aedificavit tabulatum super omnem domum, quinque cubitis altitudinis [III Reg. VI]. Ergo praedicabitur in tectis, cum cunctis audientibus palam dicetur:
4 Dico autem vobis amicis meis, ne terreamini ab his qui occidunt corpus, et post haec non habent amplius quid faciant. Si persecutores sanctorum occisis corporibus non habent amplius quod contra illos agant, ergo supervacua furiunt insania, qui mortua martyrum membra feris avibusque discerpenda proiiciunt, vel in auras extenuari, vel in undas solvi, vel per flammas in cinerem faciunt redigi, cum nequaquam omnipotentiae Dei quin ea resuscitando vivificet obsistere possint.
5 Ostendam autem vobis quem timeatis. Timete eum qui postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam. Ita dico vobis, hunc timete. Quia duo sunt genera persecutorum, unum palam saevientium, alterum ficte fraudulenterque blandientium, contra utrumque nos munire atque instituere volens Salvator, et supra ab hypocrisi Pharisaeorum attendere, et hic a carnificum caede praecipit non timere, quia, videlicet, post mortem nec horum crudelitas, nec eorum valeat simulatio durare; Domino potius qui semper videat placendum, Dominum qui semper punire vel liberare queat esse timendum.
6 Nonne quinque passeres veneunt dipondio? Et unus ex illis non erit in oblivione coram Deo. Si minutissima, inquit, animalia, et quae quolibet per aera feruntur volatilia, Deus oblivisci non potest, vos qui ad imaginem facti estis Creatoris, non debetis terreri ab iis qui occidunt corpus, quia qui irrationabilia gubernat, rationabilia curare non desinit. Dipondius quo quinque passeres veneunt, id est, venduntur, genus est ponderis levissimi ex duobus assibus compositi. Quaerit fortasse aliquis quomodo dicat Apostolus: Nunquid de bobus cura est Deo [I Cor. IX]? cum utique bos passere pretiosior existat. Sed aliud cura, aliud vero est scientia. Denique numerus capillorum, de quo consequenter ait:
7 Sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt, non in actu computationis, sed in facultate cognitionis accipitur. Non enim sollicitam Deus curae numerantis intendit excubiam, sed cui cognita sunt omnia, quasi numerata sunt omnia. Bene autem numerata dicuntur, quia quae volumus servare, numeramus. Ubi immensam Dei erga homines ostendit providentiam, et ineffabilem signat affectum, quod nil nostrum lateat Deum, et parva etiam otiosaque dicta eius scientiam non fugiant. Derident intelligentiam ecclesiasticam in hoc loco, qui carnis resurrectionem negant, quasi nos ipsam terrenam materiam, quae discedente anima fit cadaver, ita resurrectione reparandam dicamus, ut ea quae dilabuntur, et in alias atque alias aliarum rerum species formasque vertuntur, quamvis ad corpus redeant unde dilapsa sunt, ad easdem quoque corporis partes ubi fuerunt redire necesse sit. Alioquin si capillis capitis redit quod tam crebra tonsura detraxit, si unguibus quod toties depressit exsectio, immoderata et indecens cogitantibus, et ideo resurrectionem carnis non credentibus, occurrit informositas. Sed quemadmodum si statua cuiuslibet solubilis metalli aut igne liquesceret, aut contereretur in pulverem, aut confunderetur in massam, et eam vellet artifex rursus ex illius materiae quantitate reparare, nihil interesset ad eius integritatem, quae particula materiae cui membro statuae redderetur, dum tamen totum ex quo constituta fuerit resumeret: ita Deus mirabiliter atque ineffabiliter artifex de toto quo caro nostra constiterat eam mirabili et ineffabili celeritate restituet; nec aliquid attinebit ad eius redintegrationem utrum capilli ad capillos redeant, et ungues ad ungues, an quidquid eorum perierat mutetur in carnem, et in partes alias corporis revocetur, curante artificis providentia ne quid indecens fiat.
8 Nolite ergo timere, multis passeribus pluris estis. Non plures estis legendum est, quod ad comparationem numeri pertinet; sed pluris estis, hoc est, maioris apud Deum meriti, dignitatis et aestimationis, quam innumera passerum vel corpora vel genera computamini.
9 Dico autem vobis: Omnis quicunque confessus fuerit me coram hominibus, et Filius hominis confitebitur illum coram angelis Dei. Qui autem negaverit me coram hominibus, denegabitur coram angelis Dei. Respicit ad superiora, ubi dictum est operta quaelibet et abscondita esse revelanda, concludens hanc revelationem non in vili quolibet conciliabulo, sed in conspectu supernae civitatis aeternique Regis ac Iudicis agendam. Et ne ex eo quod ait, eos qui se negaverint esse denegandos, una cunctorum, hoc est, eorum qui studio, et eorum qui infirmitate vel ignorantia negant, conditio putaretur, continuo subiecit:
10 Et omnis qui dicit verbum in Filium hominis, remittetur illi; ei autem qui in Spiritum sanctum blasphemaverit, non remittetur. Qui scandalizatur carne mea, me hominem tantum arbitrans, quod filius sim fabri, et fratres habeam Iacobum, et Ioseph et Iudam [Matth. XIII] [Marc. VI], et homo vorator ac vini potator sim [Matth. XI], talis opinio a blasphemia quanquam culpa non careat erroris, tamen habet veniam propter corporis utilitatem; qui autem manifeste intelligens opera Dei, cum de virtute negare non possit, eadem stimulatus invidia, calumniatur, et Christum Deique Verbum, et opera Spiritus sancti dicit esse Beelzebub [Luc. XI], isti non dimittetur, neque in praesenti saeculo, neque in futuro. Non quod negemus et ei, si poenitentiam agere possit, posse dimittit ab eo qui vult omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire [I Tim. II]; sed quod ipsi Iudici et largitori veniae credentes, qui et se poenitentiam semper accepturum, et hanc blasphemiam nunquam dicit esse remittendam, credamus hunc blasphemum exigentibus meritis, sicut nunquam ad remissionem, ita nec ad ipsos dignae poenitentiae fructus esse perventurum, iuxta quod Ioannes evangelista de quibusdam blasphemiae suae merito excaecatis verissime scripsit: Propterea non poterant credere [Ioan. XII], quia iterum dixit Isaias: Excaecavit oculos eorum, et induravit cor eorum, ut non videant oculis, et intelligant corde, et convertantur et sanem illos [Isai. VI]. Quidam sane volunt illum dicere verbum, vel blasphemare in Spiritum sanctum, qui unitati Ecclesiae ubi in Spiritu sancto fit remissio peccatorum, corde impoenitente resistit, dicentes unum esse suffugium, ne sit irremissibilis blasphemia, cor impoenitens caveatur. Quorum multis sententia nequaquam firma videtur, quia videlicet quisquis unitati Ecclesiae corde impoenitenti resistit, sive ille Iudaeus, seu gentilis, sive etiam haereticus sit, potest utique remissionem habere peccatorum in Spiritu sancto, si ad unitatem Ecclesiae corde poenitenti refugerit. Sed dicunt: Quandiu corde impoenitenti quis spiritui gratiae resistit, tandiu non habet remissionem. At illi obiiciunt hanc conditionem in cunctis constare criminibus. Quomodo enim quandiu quis fornicationem, idololatriam, adulterium, masculorum concubitum, furtum, caeteraque flagitia gesserit, non habet haereditatem in regno Christi et Dei [I Cor. VI]; his vero criminibus abdicatis, potest ablui, sanctificari, iustificari in nomine Domini nostri Iesu Christi, et in spiritu Dei nostri; ita, inquit, etiam impoenitens, quandiu cor impoenitens habuerit, non potest habere veniam; mox vero ut poenituerit, consequitur et veniam, nulloque discrimine impoenitentia caeteris obligatior aut irremissibilior invenitur esse peccatis, quae in similitudinem scelerum caeterorum usque ad poenitentiam manens, mox acta poenitentia delebitur; sola autem blasphemia in Spiritum sanctum qua quisque in similitudinem diaboli et angelorum eius contra conscientiam suam maiestatem Deitatis oppugnare non trepidat, non habet remissionem in aeternum, sed reus erit aeterni delicti, sicut evangelista Marcus evidenter exponit, qui, posito hoc Domini testimonio, subiunxit atque ait, quoniam dicebant: Immundum spiritum habet [Marc. III]. Nam neque hi qui Spiritum sanctum non esse, neque qui hunc esse quidem, sed Deum non esse, neque qui hunc Deum quidem esse, sed Patre Filioque minorem credunt et confitentur, quia non invidentia diabolica, sed humana ignorantia ducti faciunt, hoc irremissibilis blasphemiae crimine tenentur. Quapropter principes Iudaeorum proprie, et quique similis invidiae peste corrupti maiestatem blasphemant, sine fine peribunt.
Beda Venerabilis HOME

bke47.119v

Beda, Homiliae, 3, HOMILIA LXXII. IN DIE SANCTO UNIUS APOSTOLI. <<<     >>> HOMILIA LXXIV. IN FESTO MARTYRUM.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 73