Beda Venerabilis, Homiliae, 3, HOMILIA LXXII. IN DIE SANCTO UNIUS APOSTOLI.
0 | LUC. IX. MATTH. X. MARC. III. In illo tempore, convocatis Iesus duodecim apostolis, dedit illis virtutem et potestatem super omnia daemonia, et ut languores curarent, et misit illos praedicare regnum Dei, et sanare infirmos, etc. |
1 | Concessa primum potestate signorum, misit praedicare regnum Dei, ut promissorum magnitudini attestaretur etiam magnitudo factorum, fidemque vel bis daret virtus ostensa, et nova facerent quia nova praedicarent. Unde nunc quoque cum fidelium numerositas excrevit, intra sanctam Ecclesiam multi sunt, qui vitam virtutum tenent, et signa virtutum non habent, quia frustra miraculum foris ostenditur, si deest quod intus operetur. Nam, iuxta Magistri gentium vocem, linguae in signum sunt non fidelibus, sed infidelibus [I Cor. XIV]. |
2 | Et ait ad illos: Nihil tuleritis in via, neque virgam, neque peram, neque panem, neque pecuniam, neque duas tunicas habeatis. Solet quaeri quomodo Matthaeus et Lucas commemoraverint dixisse Dominum discipulis ut nec virgam ferrent, cum dicat Marcus: Et praecepit eis ne quid tollerent in via nisi virgam tantum. Quod ita solvitur, ut intelligamus sub alia significatione dictam virgam, quae secundum Marcum ferenda est, et sub alia illam, quae secundum Matthaeum et Lucam non est ferenda; sicut sub alia significatione intelligitur tentatio, de qua dictum est, Deus neminem tentat [Iac. I], et sub alia de qua dictum est: Tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat si diligitis eum [Deut. XIII]. Illa seductionis est, haec probationis. Utrumque ergo accipiendum est, a Domino apostolis dictum, et ut nec virgam ferrent, et ut non nisi virgam ferrent. Cum enim secundum Matthaeum diceret eis: Nolite possidere aurum neque argentum, et caetera [Matth. X], continuo subiecit: Dignus est enim operarius cibo suo. Unde satis ostendit cur eos haec possidere ac ferre noluerit, non quo necessaria non sint sustentationi huius vitae, sed quia sic eos mittebat, ut eis haec deberi monstraret ab illis quibus Evangelium credentibus annuntiarent. Clarum autem haec non ita praecepisse Dominum tanquam evangelistae vivere aliunde non debeant, quam eis praebentibus annuntiant Evangelium (alioquin contra hoc praeceptum fecit Apostolus, qui victum de manuum suarum laboribus transigebat, ne cuiquam gravis esset , sed potestatem dedisse in qua scirent sibi ista deberi. Cum autem a Domino aliquid imperatur, nisi fiat, inobedientiae culpa est; cum autem potestas datur, licet cuique non uti, et tanquam de suo iure cedere. Hoc ergo ordinans Dominus quod eum ordinasse dicit Apostolus, iis qui Evangelium annuntiant de Evangelio vivere [I Cor. IX], illa apostolis loquebatur, ut securi non possiderent neque portarent huic vitae necessaria, nec magna, nec minima. Ideo posuit Nec virgam, ostendens a fidelibus suis omnia deberi ministris suis, nulla superflua requirentibus. Ac per hoc, attendo: Dignus est enim operarius cibo suo, prorsus aperuit et illustravit unde haec omnia loqueretur. Hanc ergo potestatem virgae nomine significavit, cum dicit: Ne quid tollerent in via nisi virgam tantum, ut intelligatur quia per potestatem a Domino acceptam, quae virgae nomine significata est, etiam quae non portantur non deerunt. Hoc et de duabus tunicis intelligendum est, ne quisquam eorum praeter eam quam esset indutus aliam portandam putaret, sollicitus ne opus esset, cum ex illa potestate posset accipere. Quod vero secundum Marcum non portari vel haberi duas tunicas, sed expressius indui prohibet, dicens et ne induerentur duabus tunicis [Marc. III], quid eos monet, nisi non dupliciter, sed simpliciter ambulare? Aliter, in duabus tunicis videtur mihi duplex ostendere vestimentum, non quo in locis Scythiae, et glaciali nive rigentibus, una quis tunica debeat esse contentus, sed quo in tunica vestimentum intelligamus, ne, alio vestiti, aliud nobis futurorum timore servemus. |
3 | Et in quamcunque domum intraveritis, ibi manete, et inde ne exeatis. Dat constantiae generale mandatum, ut hospitalis necessitudinis iura custodiant, alienum a praedicatore regni coelestis astruens, cursitare per domos, et inviolabilis hospitii iura mutare. Nec otiose secundum Matthaeum domus, quam ingrediantur apostoli, legenda decernitur, ut mutandi hospitii necessitudinisque violandae causa non suppetat. |
4 | Et quicunque non receperint vos, exeuntes de civitate illa etiam pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium super illos. Pulvis excutitur de pedibus in testimonium laboris sui, quod ingressi sint in civitatem, et praedicatio apostolica ad illos usque pervenerit. Sive excutitur pulvis, ut nihil ab eis accipiant, ne ad victum quidem necessarium qui Evangelium spreverint; allegorice autem qui verbo humiliter intendunt, si quibus ut homines terrenae levitatis naevis obscurantur, per ea mox quae recipiunt evangelicae praedicationis vestigia purgantur. Qui vero perfidia, vel negligentia, vel etiam studio, contemnunt, horum vitanda communio, fugienda synagoga censetur; excutiendus pedum pulvis, ne gestis manibus, et pulveri comparandis, mentis castae vestigium polluatur. |
5 | Egressi autem circumibant per castella evangelizantes, et curantes ubique. Quid evangelizarent, vel quomodo curarent apostoli, Marcus exponit plenius. Praedicabant, inquit, ut poenitentiam agerent, et ungebant oleo multos aegrotos, et sanabant [Marc. VI]. Dicit et Iacobus: Infirmatur quis in vobis, inducat presbyteros Ecclesiae, et orent super ipsum, ungentes eum oleo in nomine Domini; et si in peccatis sit, dimittentur ei [Iac. V]. Unde patet ab ipsis apostolis hunc sanctae Ecclesiae morem esse contraditum, ut pontificali benedictione consecrato oleo perungantur aegroti. Praedicabant autem, ut poenitentiam agerent; et supra, Misit illos, inquit, evangelizare regnum Dei. Quia, videlicet, utrumque, iuxta Ioannis Baptistae, vel ipsius Salvatoris, exemplum praedicabant. Poenitentiam agite, appropinquabit enim regnum coelorum [Matth. III]. Regni enim coelorum ianuis propinquare est, de his quemque quibus ab eo discesserat poenitere. |