monumenta.ch > Beda Venerabilis > 71
Beda, Homiliae, 3, HOMILIA LXX. IN EADEM SOLEMNITATE OMNIUM SANCTORUM. <<<     >>> HOMILIA LXXII. IN DIE SANCTO UNIUS APOSTOLI.

Beda Venerabilis, Homiliae, 3, HOMILIA LXXI. IN EADEM SOLEMNITATE OMNIUM SANCTORUM.

0 Legimus in ecclesiasticis historiis quod sanctus Bonifacius, qui quartus a beato Gregorio Romanae urbis episcopatum tenebat, suis precibus a Phoca Caesare impetraret donari Ecclesiae Christi templum Romae, quod ab antiquis Pantheon ante vocabatur, quia hoc quasi simulacrum omnium videretur esse deorum; in quo, eliminata omni spurcitia, fecit ecclesiam sanctae Dei genitricis, atque omnium martyrum Christi, ut, exclusa multitudine daemonum, multitudo ibi sanctorum a fidelibus in memoria haberetur; et plebs universa in capite Kalendarum Novembrium, sicut in die natalis Domini, ad ecclesiam in honore omnium sanctorum consecratam conveniret, ibique missarum solemnitate a praesule sedis apostolicae celebrata, omnibusque rite peractis, unusquisque in sua cum gaudio remearet. Ex hac ergo consuetudine sanctae Romanae Ecclesiae, crescente religione Christiana, decretum est ut in Ecclesiis Dei, quae per orbem terrarum longe lateque construuntur, honor et memoria omnium sanctorum, in die qua praediximus, haberetur, ut quidquid humana fragilitas per ignorantiam, vel negligentiam, seu per occupationem rei saecularis, in solemnitate sanctorum minus plene peregisset, in hac observatione solveretur, quatenus, eorum patrociniis protecti, ad superna populorum gaudia pervenire valeamus. Beata Dei genitrix, et semper virgo Maria, templum Domini, sacrarium Spiritus sancti, virgo ante partum, virgo in partu, virgo post partum, praesentis solemnitatis diei, cum suis virginibus, expers nullo modo credenda est, quae Dei populum faciendo monebat spernere perituri luxus saeculi, a lenocinio mortalis naturae declinare, carnis pudicitiam, cum virginitatis honore, intra cordis hospitalia observare, eamque omnium virtutum reginam, et fructum salutis perpetuae: sociam quoque esse angelorum suis affirmabat exemplis, ita ut innumerabilis utriusque sexus multitudo eius sequeretur vestigia, et, relictis nuptiarum copulationibus, spretaque liberorum propagine, sponso qui in coelis est, perenni mente, actu, habitu et gestu, applicare se maluerunt; orationibus non deficiendo instantes, ieiuniis adhaerentes, vigilias sacras adamantes, eleemosynas sectantes, pauperes recreantes, nudos vestientes, infirmos visitantes, in tribulatione gaudentes, in verbis calumniae vel contumeliae patientes; in augmento suae profectionis humiles, in damno rerum temporalium Deo gratias agentes. His omnibus et his similibus pro desiderio regni coelestis, et propter spem aeternae remunerationis, ardentissimo amore indesinenter atque libenter insistentes, sic in charitate Dei ac proximorum amore perseverantes, Deo soli vitam finire gaudebant. O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam incomprehensibilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae eius! Quis enim cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius eius fuit, aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? quomodo ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia? ipsi honor et gloria in saecula saeculorum, Amen, qui superna coelorum regna spiritibus angelicis ad laudem et gloriam, atque honorem sui nominis ac maiestatis in perpetuum miro ordine collocavit. De quibus plura loqui pertimescimus, quia soli Deo scire est quomodo vel quemadmodum eorum invisibilis absque contagione seu diminutione in sua sola puritate consistat natura. Sed tamen novem esse angelorum ordines, ad Dei iudicia ac ministeria complenda, testante sacro eloquio, cognovimus, quorum principatus atque potestas subtiliter ac mirabiliter Omnipotentis nutu distinguitur. Alii ex illis ad nos in mundum missi, futura praedicando, perveniunt; alii ad hoc sunt constituti, ut per eos signa et miracula frequentius fiant; alii subiectis angelorum spiritibus praesunt, eisque ad explenda divina mysteria disponendo principantur; alii mira potentia caeteris praeeminent, pro eo quod eis ad obediendum alia angelorum agmina subiecta sunt; alii tanta Divinitatis gratia replentur, ut in eis Dominus sedeat, et per eos sua iudicia decernat; alii tanto perfectiori scientia pleni sunt, quanto claritatem Dei vicinius contemplantur; alia vero ita Deo coniuncta sunt angelorum agmina, ut inter haec et Deum nulli alii intersint, et tanto magis ardent amore, quanto subtilius claritatem Divinitatis eius aspiciunt. Talibus, ut diximus, a primordio incipientis vitae beatorum spirituum distinctionibus, superna coelorum regna a Deo Conditore, in perpetuum mirabiliter collocata, subsistunt. Nos ergo, fratres charissimi, antiquorum memoriam praecedentium Patrum, quos ante legem et sub lege, Scriptura sancta demonstrante, cognovimus, ad hoc tantummodo proferimus, ut facilius intelligere valeatis quanta vel qualis sit huius sacratissimae praesentia diei, quae cum omnibus his de quibus loquimur sine fine constat honesta. Nunc vero revertamur ad eos quos unda baptismatis, et effusio sanguinis Christi, ab errore paterni delicti, a squalore vetustae gentilitatis, in novo testamento, per gratiam Spiritus sancti, abluendo purgavit; quorum oculi beati, qui Christum in carne venientem videre meruerunt. Huius tam praeclarae visionis Ioannes Baptista, qui eodem angelo, quo Christus denuntiante conceptus est, in exordio praedicationis atque baptismatis primatum tenebat, qui Iesum peccata mundi tollentem, videndo agnovit, ac digito demonstravit, quo inter natos mulierum non surrexit maior, Christo attestante. Qui merito praecursor Domini, praeco iudicis, propheta Altissimi, nuncupatur; qui nondum editus, Christum mundo venturum prophetavit, et ad redemptionem animarum ad inferos descendentem gloriosa praecucurrit passione. Huic athletae Dei electo concordat duodenus apostolorum numerus, quos a primis miraculorum virtutibus, ad componendum novae fidei fundamentum, erigendumque adhuc tenerae statum Ecclesiae divina Providentia, ex omnibus quos capiebat mundus, elegit, ut in omnem terram sonus eorum praedicationis exiret, et in fines orbis terrae eorum verba procederent. Qui verae viti, id est, Christo tanquam palmites adhaerentes, quorum fructus in sempiternum permanens non marcescit: quibus ipse Dominus locutus est dicens: Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita, neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed supra candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt. Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est. Et iterum: Iam non dicam vos servos, sed amicos, quia servus nescit quid faciat dominus eius; vos autem dixi amicos, quia omnia quaecunque audivi a Patre meo nota feci vobis. Et quodcunque ligare voluissent super terram, ligatum esse et in coelis; et quodcunque solverent super terram, solutum esse in coelis promisit. Et iterum, cum venisset ad iudicandum saeculum, eos super sedes duodecim esse sessuros, et secum iudicaturos orbem terrae praedixerat. Talibus, ut credimus, patronis haec dies subiecta declaratur. His subiectum est triumphale martyrum nomen, qui per diversa tormentorum genera Christi passionem non lacessantibus praecordiorum mentibus imitabantur. Alii ferro perempti, alii flammis exusti, alii flagris verberati, alii vectibus perforati, alii cruciati patibulo, alii pelagi periculo subiecti, alii vivi decoriati, alii vinculis mancipati, alii linguis privati, alii lapidibus obruti, alii frigore afflicti, alii fame cruciati; alii vero, truncatis manibus, sive caeteris caesis membris, spectaculum contumeliae in populis nudi propter nomen Domini portantes. Hi sunt triumphatores et amici Dei, qui, contemnentes sceleratorum iussa principum, modo coronantur et accipiunt palmas laborum, qui fundati erant supra firmam petram, id est, Christum. De talibus et huiusmodi Apostolus, mente compunctus, ingemiscens ait: Sancti ludibria et verbera experti, insuper et vincula et carceres. Lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt. Circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti, quibus dignus non erat mundus, et caetera. Et beatus papa Gregorius, in expositione cuiusdam Evangelii, de istiusmodi bellatoribus querimoniam faciendo: 'Ecce, inquit, electi Dei carnem domant, spiritum roborant, daemonibus imperant, virtutibus coruscant; praesentia despiciunt, aeternam patriam cum vocibus moribusque praedicant: eam etiam moriendo diligunt, atque ad illam per tormenta pertingunt. Occidi possunt, et flecti nequeunt; et si coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum inmortalitate plena est; in paucis vexati, in multis bene disponentur; quomodo Deus tentavit eos, et invenit illos dignos se. Tanquam aurum in fornace probavit illos, et quasi holocausta hostiam accepit illos.' Nunc ergo martyrum Christi certamina atque victorias audivimus, eis nimirum hunc diem tantum credimus sanctificatum, quantum in semetipsis ut sanctificaretur laborare per tormenta non cessavere; Christi vero sacerdotibus atque doctoribus, sive confessoribus, huius festivitatem diei non ignotam esse credimus, qui corda fidelium spiritaliter quasi imbribus irrigant coelestibus, ut feliciter proferre immarcescibilem bonorum operum possint fructum, qui talenta sibi credita non solum reddere, verum etiam cum usura sine fraude amplificare procuraverunt; qui bonum, quod per gratiam Spiritus sancti intelligendo didicere, non sibimet tantummodo profuturum, sed et aliis subiectorum mentibus, secundum Apostoli praeceptum, arguendo, obsecrando, increpando, curamque faciendo, inserere nitebantur. Quorum mens lucidissima, manus vero plenae sunt munditia, eo quod in mensa altaris sacrosancta Christi corporis et sanguinis mysteria celebrantes, et in sui cordis penetralibus hostiam vivam Deoque placentem, id est, semetipsos sine macula atque admistione pravi operis offerre non desistant; et licet persecutorum non sensissent gladium, tamen per vitae meritum Deo digni martyrio non privantur, quia martyrium non sola sanguinis effusione, sed abstinentia peccatorum, et exercitatione Dei praeceptorum perficitur. Nos ergo, fratres charissimi, tantorum patrocinia intercessorum, de quibus locuti sumus, tota mentis intentione quaeramus, ut per temporalia festa quae gerimus, eorum meritis intercedentibus, ad aeterna pervenire valeamus. Transeunt cuncta quae temporaliter festa celebrantur; et ideo curate, qui his solemnitatibus interestis, ne ab aeterna solemnitate separemini. Quid prodest interesse festis hominum, si deesse contingat festis angelorum? Nolite ergo pensare in vobis transitoria, quae possidetis, sed considerate quid estis. Ecce mundus, qui diligitur, fugit. Sancti isti, quorum hodie mentionem facimus, florentem mundum mentis despectu calcaverunt. Tunc enim erat vita longa, salus continua, opulentia in rebus, fecunditas in propagine, tranquillitas in diuturna pace; et tamen cum in seipso floreret, iam in eorum cordibus mundus aruerat. Ecce iam in seipso mundus aruit, et adhuc in nostris cordibus florescit. Ubique desolatio, undique percutimur, undique amaritudinibus replemur, et tamen caeca mente carnales concupiscentias, ipsas eius amaritudines amamus. Fugientem sequimur, labenti inhaeremus; cum ipso labimur, quem cadentem tenemus. Aliquando nos mundus retraxit a Deo, nunc tantis plagis plenus est, ut ipse iam nos mundus mittat ad Dominum. Pensate ergo quia nulla sunt quae temporaliter currunt, finis enim temporalium ostendit quia nihil sit quod transire potest. Casus rerum indicat quia res transiens et tunc prope nihil fuit, cum stare videretur. Haec igitur vobiscum agite, haec in mente sedula cogitatione versate; etsi adhuc hic tenemur in infirmitate corporis, tamen ad eos de quibus loquimur toto corde tendamus, ut cum ipsis postmodum in aeterno saeculo gaudere mereamur, per eum qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
Beda Venerabilis HOME

bke47.119v

Beda, Homiliae, 3, HOMILIA LXX. IN EADEM SOLEMNITATE OMNIUM SANCTORUM. <<<     >>> HOMILIA LXXII. IN DIE SANCTO UNIUS APOSTOLI.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 71