0 | Hodie, dilectissimi, omnium sanctorum sub una solemnitatis laetitia celebramus festivitatem, quorum societate coelum exsultat, quorum patrociniis terra laetatur, triumphis Ecclesia facta coronatur, quorum confessio quanto in passione fortior, tanto est clarior in honore, quia dum crevit pugna, crevit et pugnantium gloria, et martyrii triumphus multiplici passionum genere adornatur, perque graviora tormenta graviora fuere et praemia, dum catholica mater Ecclesia, quae per totum orbem longe lateque diffusa est, in ipso capite suo Christo Iesu edocta est contumelias, cruces et mortem, non timere, magis magisque roborata, non resistendo, sed perferendo, universos quos agmine inclyto carcer poenalis inclusit, pari et simili calore virtutis, ad gerendum certamen, gloriam triumphalem inspiravit. O vere beata mater Ecclesia, quam sic honor divinae dignationis illuminat, quam vincentium gloriosus martyrum sanguis exornat, quam inviolata confessionis candida induit virginitas. Floribus eius nec rosae nec lilia desunt. Certent nunc charissimi singuli, ut ad utrosque honores amplissimam accipiant dignitatem, coronas vel de virginitate candidas, vel de passione purpureas, in coelestibus castris pax et acies habens flores suos, quibus milites Christi coronantur. Dei enim ineffabilis et immensa bonitas, etiam hoc praevidit, ut laborum quidem tempus et agonis non extenderet, ne longum faceret, aut aeternum, sed breve, et, ut ita, dicam, momentaneum, ut in hac brevi et exigua vita agones essent et labores, nulla vero quae aeterna est, corona et praemia meritorum, ut labores quidem cito finirentur, meritorum vero praemia sine fine durarent, ut post huius tenebras visuri essent candidissimam lucem, et accepturi maiorem passionum cunctarum acerbitatibus beatitudinem, testante hoc idem Apostolo, ubi ait: Non sunt condignae passiones huius temporis ad superventuram gloriam, quae revelabitur in nobis; quam laxo sinu de praelio revertentes civitas coelestis excipit, de hoste prostrato trophaea ferentibus occurrit. Cum triumphantibus viris et feminae veniunt, qui cum saeculo sexum quoque vicerunt, et, geminata gloria militiae, virgines cum pueris, teneros annos virtutibus transeuntes; sed et caetera fidelium turba aulae perpetuae regiam intravit, qui sinceritatem fidei inconcussis praeceptorum coelestium disciplinis unita pace observaverunt. Ergo agite nunc, fratres, adgrediamur iter vitae, revertamur ad civitatem coelestem, in qua scripti sumus, et cives decreti. Non sumus hospites, sed cives sanctorum et domestici Dei, etiam illius haeredes, cohaeredes autem Christi: huius nobis urbis ianuas aperiet fortitudo, et fiducia latum praebebit ingressum. Consideremus ergo inclytam urbis illius felicitatem, in quantum considerare possibile est; ut enim vere est, comprehendere nullus sermo sufficiet. Dicitur de ea in quodam loco sic, quod 'aufugiet ibi dolor, et tristitia et gemitus. Quid hac vita beatius, ubi non est paupertatis metus, non aegritudinis imbecillitas? Nemo laedetur, irascetur nemo; nemo invidet, cupiditas nulla exardescit; nullum ibi desiderium honoris pulsat, aut potestatis ambitio; nullus ibi diaboli metus, insidiae daemonum nullae, terror gehennae procul; mors neque corporis neque animae, sed immortalitatis munere vita iucunda; nulla erit tunc usquam discordia, sed cuncta consona, cuncta convenientia, quia omnium erit sanctorum una concordia, pax cuncta et laetitia continet. Tranquilla sunt omnia et quieta, iugis splendor, non iste qui nunc est, sed tanto clarior, quanto felicior, quia civitas (ut legitur) illa non egebit lumine solis, sed Dominus omnipotens illuminabit eam, et lucerna eius est Agnus. Ibi sancti fulgebunt ut stellae in perpetuas aeternitates, et sicut splendor firmamenti qui erudiunt multos. Quapropter nox ibi nulla, nullae tenebrae, concursus nubium nullus, nec frigoris aut ardoris asperitas ulla; sed talis quaedam erit rerum temperies, qualem nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, nisi illorum qui ea perfrui digni inveniuntur, quorum nomina scripta sunt in libro vitae; qui et laverunt stolas in sanguine agni, et sunt ante sedem Dei, serviuntque ei die ac nocte. Nec est senectus ibi, nec senectutis miseria, dum omnes occurrunt in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi. Verum super haec omnia est consociari angelorum et archangelorum coetibus, thronis etiam et dominationibus, principatibus et potestatibus, omniumque coelestium supernarum virtutum contuberniis perfrui, et intueri agmina sanctorum splendidis sideribus micantia, patriarcharum fide fulgentia, prophetarum spe laetantia, apostolorum in duodecim tribus Israel orbem iudicantia, martyrum purpureis victoriae coronis lucentia, virginum quoque coruscantia serta gestantes inspicere. De rege autem, qui horum medius residet dicere, vox nulla sufficiet; effugit enim omnem sermonem, atque omnem sensum humanae mentis excedit decus illud, illa pulchritudo, illa virtus, illa gloria, illa magnificentia, illa maiestas. Ultra enim omnem sanctorum est gloriam ipsius inaestimabilem adipisci conspectum, et splendore maiestatis eius irradiari. Sic enim quotidie oporteret nos tormenta perferre, sic ipsam gehennam parvo tempore tolerare, ut Christum videre possimus in gloria venientem, et sanctorum numero sociari. Nonne erat dignum pati omne quod triste est, ut tanti boni tantaeque gloriae participes haberemur?' Quae erit illa, fratres charissimi, iustorum gloria, quam grandis sanctorum laetitia, cum unaquaeque facies fulgebit ut sol, cum ordinibus distinctis populum suum Dominus in regnum Patris sui coeperit recensere, et meritis atque operibus singulorum praemia promissa restituere; pro terrenis coelestia, pro temporalibus sempiterna, pro modicis magna praestare; adducere sanctos in visionem paternae gloriae, et facere in coelestibus consedere, ut sit Deus omnia in omnibus, et aeternitatem quam amatoribus promisit suis, et immortalitatem largiri, ad quam eos sanguinis sui vivificatione reparavit; denuo ad paradisum reducere, regnum coelorum fide et veritate suae pollicitationis aperire. Haec haereant firmiter sensibus nostris, haec intelligantur plena fide, haec corde toto diligantur, haec indesinentium operum magnanimitate acquirantur. Res posita est in potestate facientis, quia regnum coelorum vim patitur. Res ista, o homo, id est, regnum coeleste, aliud non quaerit pretium nisi te ipsum; tantum valet, quantum es tu; te da, et habebis illam. Quid turbaris de pretio? Christus semetipsum tradidit, ut acquireret te regnum Deo Patri, ita et tu teipsum da, ut sis regnum eius, ac non regnet peccatum in mortali tuo corpore, sed spiritus in acquisitionem vitae. Ad hanc igitur operum salutarium delectet nos pervenire palmam. Libenter ac prompte certemus omnes in agone iustitiae, Deo et Christo spectante curramus, et qui saeculo et mundo maiores esse iam coepimus, cursum nostrum nulla saeculi cupiditate tardemus. Si expeditos, si celeres in hoc operis agone currentes dies nos ultimus invenerit, nusquam Dominus meritis nostris deerit remunerator. Qui coronam in persecutione purpuream pro passione donabit, ipse in pace vincentibus pro iustitiae meritis dabit et candidam. Nam nec Abraham, nec Isaac, nec Iacob occisi sunt, et tamen fidei et iustitiae meritis honorati, inter patriarchas primi esse meruerunt; ad quorum congregatur convivium, quisquis fidelis, et iustus et laudabilis, invenitur. Memores esse debemus voluntatem, non nostram, sed Dei, facere debere, quia qui fecerit eius voluntatem, manet in aeternum, quomodo et ille manet in aeternum: Quapropter, charissimi, mente integra, fide firma, virtute robusta, charitate perfecta, parati ad omnem voluntatem Dei simus, conservantes fortiter dominica mandata: in simplicitate innocentiam, in charitate concordiam; modestiam in humilitate, diligentiam in administratione; vigilantiam in adiuvandis laborantibus, misericordiam in fovendis pauperibus; in defendenda veritate constantiam, in disciplinae severitate censuram, ne aliquid ad exemplum bonorum factorum desit in nobis. Haec sunt enim vestigia quae nobis sancti quique revertentes in patriam reliquerunt, ut, illorum semitis inhaerentes, sequeremur et gaudia. Patriam quoque nostram paradisum cum illis computemus, parentes patriarchas iam habere coepimus, quid non properamus et currimus, ut patriam nostram videre, ut parentes salutare possimus? Magnus nos illic charorum numerus exspectat, parentum, fratrum, filiorumque frequens nos et copiosa turba desiderat (iam de sua incolumitate secura, adhuc de nostra salute sollicita); ad eorum complexum et conspectum venire, quanta et illis et nobis in commune laetitia est, qualis illic coelestium voluptas conservorum societate exspectantium, quam summa et perpetua felicitas! Illic apostolorum gloriosus chorus, illic prophetarum exsultantium numerus insignis, illic martyrum populus innumerabilis ob certaminum victoriam coronatus, illic clarissima virginum turba laetatur, illic etiam confessorum fortitudo laudatur. Sed et illorum remunerationi censentur, qui, praecepta dominica servantes, ad coelestes thesauros terrena patrimonia transtulerunt. Ad hos si venire delectat, avida cupiditate properemus, ut cum his cito esse, et cito ad Christum venire contingat: eum per huius itineris ducem habeamus salutis auctorem, lucis principem, laetitiae largitorem, qui vivit et regnat cum Deo Patre omnipotente et spiritu sancto. |