Beda Venerabilis, Homiliae, 3, HOMILIA LXIX. IN SOLEMNITATE OMNIUM SANCTORUM.
0 | LUC. VI. MATTH. V. In illo tempore descendens Iesus cum discipulis de monte, stetit in loco campestri, et turba discipulorum eius, etc. |
1 | Electurus apostolos Dominus, in montana subiit; turbas vero docturus, ad campestria redit, quia non nisi in humili Christum turbae videre sufficiunt. Nam haec est norma quam secutus Apostolus ait: Non potui vobis loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus. Quasi parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam [I Cor. III]. Nondum enim poteratis, sed ne nunc quidem potestis. Apostoli autem ipsi, secundum Matthaeum, quasi perfectiores, et in monte et aperto Salvatoris ore docti esse narrantur. [Matth. V]. Ubi si qui diligentius utrumque evangelistam velit perscrutari, potest intelligi cum in monte duodecim discipulos elegit, e pluribus, quos et apostolos nominavit, quod Matthaeus praetermisit, tunc illum habuisse sermonem, quem Matthaeus interposuit, et Lucas tacuit, hoc est, in monte, ac deinde cum descendisset, in loco campestri habuisse alterum similem, de quo Matthaeus tacet, Lucas non tacet, et utrumque sermonem eodem modo esse conclusum. |
2 | Ab omni Iudaea et Hierusalem, et maritima, et Tyri et Sidonis, etc. Maritimam multitudinem non a proximo mari Galilaeae (neque enim hoc miraculi loco poneret), sed a mari magno reor esse cognominatam, in qua etiam Tyrus et Sidon comprehendi poterant. Verum quia gentium civitates sunt Iudaeis quidem sorte data, sed non ab eis possessae, eo quod hostes exterminare nequirent, consulte nominatim ponuntur, ut quanta sit fama virtusque Salvatoris, intimetur, quae exteras etiam ad sanitatem doctrinamque capessendam civitates accersat. Ubi notandum quia Dominus etsi venientibus ad se gentilibus misertus sit, unde et puerum centurionis [Matth. VIII] et Chananaeae filiam [Matth. XV], approbata petentum fide, curavit, non tamen eorum civitates intrasse reperitur, ne, videlicet, occasionem querelae Iudaeis calumniantibus suggereret, sed perfectam potius salutem gentium passionis et resurrectionis suae tempori reservaret. Quo imminente tempore gentilibus eum videre quaerentibus ait: Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert [Ioan. XII]. |
3 | Et omnis turba quaerebat eum tangere, quia virtus de illo exibat, et sanabat omnes. Et supra leprosus, Domino tangente, mundatur [Luc. V]; et hic omnis turba quae eum tangere potuit spiritus illius virtute sanatur. Tactus ergo Salvatoris, opus est salutis, quem tangere est fideliter in eum credere, a quo tangi est eius munere firmari. Sed unusquisque in suo sensu abundat. Turbae quae de longe ad audiendum confluunt discedentis in campum Domini curantur attactu. Discipuli qui in minoribus iam sunt instituti, in montis cacumine ad maiora provehuntur: e quibus etiam eliguntur, qui eum transfiguratum secreto in monte speculentur [Matth. XVII]. Unus prae omnibus quasi sublimioris sapientiae fonte inebriandus Magistri recumbit in pectore [Ioan. XXI]. Raroque uspiam vel turbas Dominum ad altiora sequi, vel quempiam debilem invenies in monte curari; sed exstincta febre libidinum, accensaque scientiae luce, pedetentim quemque ad culmen subire virtutum. Nam et in veteri testamento Moyses solus cum Iosue montem Dei ascendens, ad regendum vulgus in campo, donec redirent Aaron ordinavit et Hur [Exod. XXIV]. Aaron quippe qui interpretatur mons fortitudinis, singularem Dominicae incarnationis excellentiam; Hur vero, qui ignis dicitur, donum sancti Spiritus insinuat; quia plures in Ecclesia parvuli, etsi comitari magistros ad penetranda summae divinitatis arcana nequeunt, dominicae tamen incarnationis sacramentis redimi, et Spiritus sancti possunt ardore signari. |
4 | Et ipse, elevatis oculis in discipulos suos, dicebat: Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei. Etsi generaliter omnibus loquitur, specialius tamen oculos Salvator in discipulos levat, ut his qui verbum intenta cordis aure percipiunt, latius saporis intimi lumen aperiat. Cui simile est quod Matthaeus ait: Et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli eius, et aperiens os suum docebat eos, dicens: Beati pauperes spiritu [Matth. V]. Nam quibus os in monte sedens aperit, ut magna sublimiter audiant, in eos oculos stans in campo dirigit, ut audita patenter intelligant. Beati itaque pauperes, non utique omnes, sed illi tantummodo qui omne praesentis saeculi, tametsi altum videatur, pro nihilo culmen ducunt. Qui merito regni coelestis perhibentur munere digni, quia delectationis humanae probantur cupiditate nudati. Qualem se rex David pauperiem sustinuisse declarans, ait: Ego vero egenus et pauper sum [Psal. LXIX]. Et alibi non modo terrestria, sed et ipsa per Dominum super coelestia parvipendens, dicensque: Quid enim mihi restat in coelo, et a te quid volui super terram [Psal. LXXII]? Mox ubi spei suae fixisset anchoram, subdendo manifestat: Mihi autem adhaerere Deo bonum est, ponere in Domino Deo spem meam [Ibid.]. Alioquin nonnulli miserrima conditione paupertatis, et hic saeculi gaudiis ob inopiam rerum, et ibi regno Dei, ob meritorum nequitiam, carent. |
5 | Beati qui nunc esuritis, saturabimini. Quid esurire beati, quid sitire debeant, Matthaeus exponit, videlicet, iustitiam [Matth. V], apertissime nos instituens, nunquam nos satis iustos aestimare debere, sed quotidianum iustitiae semper amare, imo ardere profectum. Cuius perfectam saturitatem, non in hoc saeculo, sed in futuro posse provenire, supernorum desiderio Psalmista flagrans, ostendit, qui ait: Ego autem cum iustitia apparebo in conspectu tuo, satiabor dum manifestabitur gloria tua [Psal. XVI]. Potest et simpliciter accipi: Beati qui nunc esuritis, qui castigatis corpus vestrum, et servituti subiicitis, qui in fame et siti verbo operam datis, quia coelestium tunc gaudiorum habebitis ubertate perfrui. |
6 | Beati qui nunc fletis, quia ridebitis. Non temporalium damna commodorum, sed virtutum detrimenta spiritalium qui flent, aeterna beatitudine consolabuntur. Ubi non nostra solum, sed et proximi iubemur commissa deflere. Quem si ut nos diligimus, consequenter illius et profectu nos gratulari, et defectu necesse est tribulari; nec solum tribulari, verum ad lacrymas usque succendi. Sic enim Samuel et David peccatum Saulis et interitum lugent [I Reg. XVI, II Reg. I], sic peccatricem ipse Dominus flevit super civitatem [Luc. XIX], et, moestis compassus sororibus, Lazarum, quem divina erat maiestate resuscitaturus, humana prius miseratione deflebat [Ioan. XI]; mystice significans eos qui peccati morte sopiuntur, ut reviviscere queant, a proximis esse plangendos. Quod autem nunc flentes risuros esse promittit, non pueriliter accipiendum, sed, Scripturae more, risus nomine mentis exsultatio et affectus quidam laetior intelligendus est esse designatus. Sicut Sara: Risum, inquit, fecit mihi Deus [Gen. XXI]. Et in Iob dictum est: Os autem veracium replebitur risu [Iob. VIII]. Per quae, ut dixi, nomina gaudium animae figuratur interius. |
7 | Beati eritis cum vos oderint homines, et cum separaverint vos et exprobraverint. Qui propter divitias haereditatis Christi in sanctis, propter panem vitae aeternae, propterque spem coelestium gaudiorum, fletus, esuriem paupertatemque pati desiderat, beatus est. Multo autem beatior, qui has inter adversa virtutes servare non trepidat: quia, odiant licet homines corde nefando, dilectum cor Christo laedere nequeunt; separent, et synagoga depellant, Christus invenit et confirmat; exprobrent nomen crucifixi, ipse commortuos sibi conresuscitat, et consedere facit in coelestibus. |
8 | Et eiecerint nomen vestrum tanquam malum propter Filium hominis. Nomen vestrum quod dicit, nomen Christianorum significat, quod a gentilibus Iudaeisque saepissime quantum ad ipsos memoriae abrasum, et ab hominibus est eiectum, nulla iam existente causa odii, nisi propter Filium hominis, quia, videlicet, nomen Christi credentes suum voluerint facere cognomen, atque ideo nominis summi persecutores, hominum non immerito nomine notantur. Beati, inquit, eritis, cum vos oderint homines, docens eos ab hominibus insectandos, sed ultra homines esse beandos. |
9 | Gaudete in illa die, et exsultate; ecce enim merces vestra multa est in coelo. Non hoc a quolibet patiente, sed ab eo qui supernae tantum mercedis intuitu patitur praeceptum potest impleri, ut, scilicet, inter odia cordium, inter probra linguarum, inter ipsas persequentium manus, aequali, imo laetiori adhuc, corde versetur. Non ad hoc nostri similes valent, sed eorum qui ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati [Act. V]. Qui ergo multa in terris pro Christo sustinet adversa, multa in coelis a Christo recipiet dona. Caeterum quanta ab Elia verborum iacula falsi sustinuere prophetae, quos deridens aiebat: Clamate voce maiore, deus enim est Baal, et forsitan loquitur, aut in diversorio est, aut in itinere, aut certe dormit, ut excitetur [III Reg. XVIII]! Quantam dedere stragem qui octinginti simul et quinquaginta sunt interempti! Verum quia Baal et non Christus in causa erat, nec irrisi gaudebant, nec occisi palmam, sed poenam meruere perennem. |
10 | Secundum haec enim faciebant prophetis patres eorum. Bene exemplo adhortatus est, quia vera dicentes, solent persecutionem pati. Nec tamen ideo prophetae antiqui timore persecutionis a veritatis praedicatione defecerunt. Notandum sane quia sicut Matthaeus per octo quas posuit beatitudines, octavam spei nostrae perfectionem, quae resurrectionis gloria dedicatur, insinuat, ita Lucas per quatuor virtutes amplectitur cardinales. Beati enim pauperes, qui per temperantiam a mundi refrenantur illecebris. Beati esurientes, qui, sua fame commoniti, esurientibus esse miserandum, et ipsi per iustitiam miserentur ut valent. Nam eleemosynam qua Christo non nostra donamus, sed sua reddimus, iustitiam recte dici testatur Psalmista, qui ait: Dispersit, dedit pauperibus, iustitia eius manet in saeculum saeculi [Psal. CXI]. Iustitia est enim qua sua cuique tribuimus, nemini quidquam debentes, nisi ut invicem diligamus, [Rom. XIII]. Beati qui per prudentiam inter bonum dignoscentes et malum, occidua flere, et ad aeterna norunt anhelare. Beati qui per fortitudinem fidei omnia valent molesta tolerare. Igitur qui necdum consummatae virtutis arcem conscendere valent, generalis interim perfectionis sunt beatitudine perfovendi, quatenus, a bonis paulatim ad meliora progressi, dum consistendi in planitie Domino libenter auscultant, ad hunc quandoque in monte sedentem sublimiter ascendant. Nam quorum adhuc edomandis instruendisque cordibus insistit, hoc quasi stans, qui situs est laborantis, affatur; quos vero longo studii spiritalis exercitio promptos iamque dociles invenit, his libertate ac dignitate magistri quasi quietus Salvator residens, mystica quaeque de supernis intimat. Quae spiritalium differentia profectuum in Israeliticae plebis est habitu pulcherrimis expressa figuris, ubi vulgus omne quibuslibet vestibus utens, in quatuor angulis palliorum hyacinthinas sibi fimbrias est facere praeceptum; sacerdotes quatuor habere vestes totidem mysticis coloribus mira varietate distinctas; pontifices et ea quae sacerdotes, et alia quatuor indumenti genera colorum quidem eorumdem, sed sublimioris gratia dignitatis, et auro interlucente corusca, et patriarcharum atque ipsius Domini nomine redimita gestare [Num. XV]. Quae per singula vel exponere, vel solum proponere, proprii industriam spectat operis. |